|
1. Quaeris a me, Si de substantia Patris est Filius, de
substantia Patris est etiam Spiritus sanctus; cur unus Filius sit,
et alius non sit filius. Ecce respondeo, sive capias, sive non
capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus: sed
ille genitus, iste procedens: ideo ille Filius est Patris, de quo
est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque
procedit. Sed ideo cum de illo Filius loqueretur, ait, De Patre
procedit (Joan. XV, 26); quoniam Pater processionis ejus est
auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de
ipso procederet Spiritus sanctus. Nam nisi procederet et de ipso,
non diceret discipulis, Accipite Spiritum sanctum; eumque
insufflando daret (Id. XX, 22), ut a se quoque procedere
significans, aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte.
Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio,
sed de ambobus utique nasceretur; sine dubio filius diceretur amborum.
Ac per hoc quia filius amborum nullo modo est, non oportuit nasci eum
de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. Quid
autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura
loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur,
quamvis omne procedat quod nascitur; sicut non omne quod bipes est homo
est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Haec scio: distinguere
autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo,
non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis, sicut
propheta de Filio loquens ait, Generationem ejus quis enarrabit
(Isai. LIII, 8)? ita de Spiritu sancto verissime dicitur,
Processionem ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis, quia non est
a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est: non est a seipso
Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit. Et quia de utroque
procedit, sicut jam ostendimus: unde et Spiritus Patris dictus est,
ubi legitur, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a
mortuis, habitat in vobis; et Spiritus Filii, ubi legitur, Qui
autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom.
VIII, 11, 9). Non enim duo sunt Spiritus sancti, tanquam
singuli singulorum, unus Patris, alter Filii; sed unus potius
Patris et Filii: de quo uno Spiritu scriptum est, Etenim in
Spiritu uno nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei,
sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum
potavimus (I Cor. XII, 13). Et alio loco: Unum corpus et
unus Spiritus (Ephes. IV, 4).
2. Quid ergo haec Trinitas, nisi unius ejusdemque substantiae est?
Quandoquidem non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de
quo est genitus: itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel
de nihilo, sed inde est unde procedit. Vos autem nec Filium de
Patris substantia genitum vultis, et tamen eum nec ex nihilo, nec ex
aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam
necesse sit, ut qui non est ex nihilo, non est ex aliqua re alia, sed
ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit, et hoc esse quod
Deus est de quo est, hoc est, Deus de Deo. Quocirca Deus de Deo
natus, quia non aliud prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est,
non est aliud quam est ille de quo est, hoc est, unius ejusdemque
naturae, vel unius ejusdemque substantiae. Quod cum auditis, quale
cor habeatis ignoro, qui putatis nos sic Filium dicere natum esse de
Patre, quomodo nascuntur de corporibus corpora: et quoniam
corruptibiliter ista nascuntur, accusatis nos tanquam generationi
Unigeniti, quae de Patre est, corporalem passionem corruptionemque
tribuamus. Carnalibus quippe cogitationibus pleni substantiam Dei de
se ipsa gignere posse Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod
substantia quando gignit patitur carnis. Erratis, non scientes
Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Quando
legitis, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V,
20); verum Dei Filium cogitate. Hunc autem Filium nullo modo
verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris
negatis. Num enim jam erat hominis filius, et Deo donante factus est
Dei filius; ex Deo quidem natus, sed gratia, non natura? An forte
etsi non hominis filius, tamen aliqua jam erat qualiscumque creatura,
et in Dei filium, Deo mutante, conversa est? Si nihil horum, ergo
aut de nihilo aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus de
nihilo esse Dei Filium vos putare, jam nos ab ista sollicitudine
liberasti: affirmasti enim non vos dicere, de nihilo esse Dei
Filium. De aliqua ergo substantia est. Si non de Patris; de qua?
Dicite. Sed non invenitis. Jam igitur unigenitum Dei Filium
Jesum Christum Dominum nostrum de Patris esse substantia non vos
nobiscum pigeat confiteri.
3. Pater ergo et Filius unius sunt ejusdemque substantiae. Hoc est
illud Homousion, quod in concilio Nicaeno adversus haereticos
Arianos a catholicis Patribus veritatis auctoritate et auctoritatis
veritate firmatum est: quod postea in concilio Ariminensi, propter
novitatem verbi minus quam oportuit intellectum, quod tamen fides
antiqua pepererat, multis paucorum fraude deceptis, haeretica impietas
sub haeretico imperatore Constantio labefactare tentavit. Sed post
non longum tempus libertate fidei catholicae praevalente, posteaquam
vis verbi, sicut debuit, intellecta est, Homousion illud catholicae
fidei sanitate longe lateque defensum est. Quid est enim Homousion,
nisi unius ejusdemque substantiae? Quid est, inquam, Homousion,
nisi, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Sed nunc nec
ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense tanquam praejudicaturus
proferre concilium. Nec ego hujus auctoritate, nec tu illius
detineris: Scripturarum auctoritatibus, non quorumque propriis, sed
utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum
ratione concertet. Utrique legimus, Ut simus in vero Filio ejus
Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita aeterna. Utrique tanti
ponderis molibus cedamus. Dic ergo nobis, utrum iste verus Dei
Filius, ab eis qui gratia filii sunt hujus nominis quadam proprietate
discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua. Non dico,
inquis, de nulla, ne de nihilo dicam. Ergo de aliqua est: quaero,
de qua? Si non de Patris, aliam quaere. Si aliam non invenis,
quia omnino non invenis; Patris agnosce, et Filium cum Patre
Homousion confitere. Caro de carne nascitur, filius carnis de
substantia carnis nascitur. Corruptionem de medio tollite, passiones
carnales a lumine mentis abjicite, et invisibilia Dei, per ea quae
facta sunt, intellecta conspicite (Rom. I, 20). Credite
Creatorem, qui dedit carni carnem gignere, qui dedit parentibus veros
carnis filios de carnis substantia generare, ac sic filios cum
parentibus unius esse substantiae, multo magis potuisse verum gignere
Filium de sua substantia, et unam cum vero Filio habere substantiam,
manente incorruptione spirituali, et longissime hinc aliena corruptione
carnali.
4. Nam de anima quid dixeris, nescio. Verba enim tua sunt, ubi
dicis: Nec enim ad animae ingenuitatem comparatis tantam illam
magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique,
inquis, nascitur caro, corporalis filius: non tamen de anima anima
nascitur. Post istam quasi definitionem tuam, rursus affirmas animam
filios generare. Adjungis enim, et dicis: Si ergo nostra anima
incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens
diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum jura
divina generat filium, sapientia consensum accommodans corpori, ipsa
integra manet: quanto magis omnipotens Deus? Et paulo post dicis:
Quanto magis Deus Pater incorruptibilis incorruptibiliter genuit
Filium? Jam supra dixi, nescire me quid volueris de anima
intelligi, de qua prius dixisti quod non nascatur anima de anima, et
postea, quod anima incorruptibiliter gignat filium. Si animam
gignit, quomodo non nascitur anima de anima? Si carnem, tu videris
quomodo sit caro verus animae filius. Christus enim, propter quem
putasti hanc adhibendam similitudinem, verus est Dei Filius. Si
autem incorruptibiliter gignere animam filium sic accipi voluisti,
quomodo ait Apostolus, In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos
genui (I Cor. IV, 15); cur non attendis, quod jam erant
illae animae in vetere vita, quas per Evangelium renovando Apostolus
genuit? Verbum autem Dei Deus unigenitus Filius, sicut jam
disputavimus, non prius aliquid fuit, et renovatione est generatus a
Patre, sed cum Patre semper fuit; sicut est semper atque erit
mirabili atque ineffabili modo genitus ab aeterno coaeternus. Sed si
ob hoc introduxisti hanc dissimilem similitudinem, ut assereres Deum
Patrem incorruptibiliter genuisse: noli laborare; confiteor omnino,
incorruptibiliter genuisse Deum Patrem, sed quod est ipse genuisse.
Iterum enim dico hic, quod vobis saepe dicendum est: Aut de aliqua
substantia natus est Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla, ergo
de nihilo; quod vos non dicere jam tenemus. Si de aliqua, nec tamen
de Patris, non verus est Filius. Si de Patris, unius ejusdemque
substantiae sunt Pater et Filius. Quomodo autem nihil Filio
subtraxit, ut dicis, si ejusdem substantiae est, et tamen minor est,
nec sicut infans crescere potest?
5. Jam vero de immortalitate Dei, quia non Patrem, sed Deum qui
et Pater est et Filius et Spiritus sanctus, solum habere
immortalitatem dixit Apostolus, satis superius disputavi, quando
ipsum apostolicum testimonium et posui totum, et exposui.
6. Displicet tibi, quod aequalem Patri asserimus Filium: quasi
possit esse inaequalis, qui verus est Filius, non natus ex tempore,
sed gignenti coaeternus, sicut splendor ab igne genitus gignenti
manifestatur aequaevus. Sed habet, inquis, Dei Filius auctorem
Patrem. Si propterea Deum Patrem Deo Filio dicis auctorem, quia
ille genuit, genitus est iste; quia iste de illo est, non ille de
isto; fateor et concedo. Si autem per nomen auctoris minorem vis
facere Filium, Patremque majorem, nec ejusdem substantiae Filium
cujus est Pater; detestabor et respuam: quia et filius hominis, in
quantum est filius, habet auctorem de quo natus est, patrem; nec
tamen ideo non est ejusdem substantiae cujus est pater; et quod iste
minor, major est ille, potest tamen ad formam patris valentiamque
pervenire crescendo, in qua patrem propterea non omni modo invenit
talem, quia et ille defecit senescendo. Sic enim necesse est varietur
aetate mortalitas, ubi temporalis est, non aeterna nativitas. Non
autem illa sic est, ubi nec crescit Filius, nec senescit Pater. Et
ideo amborum non impar est aetas; quia ubi est aeternitas, non est
aetas: ideo forma non impar amborum; quoniam verus Filius, qui non
ut augeretur est natus, ne remaneret degener, aequalis est natus.
Sit ergo nativitate humana longe melior et excellentior divina
nativitas, incorruptibili et inviolabili generatione: non tamen sit
deterior, diversitate naturae.
7. Sed vitam Filius, inquit, accepit a Patre. Accepit sicut
genitus a gignente. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt
(Joan. XVI, 15). Omnia ergo quae habet Pater, dedit ille
gignendo, accepit iste nascendo. Nec dando ille amisit quod habuit;
nec iste cum esset et non haberet accepit: sed sicut ille permansit
habens omnia, cum ea quae habet Filio dederit omnia; sic iste nunquam
fuit sine omnibus, quae non egendo, sed nascendo accepit ut Filius:
quia nunquam potuit esse non natus, et ea sine quibus non est natus,
et est immutabilis natus, semper habuit, quia semper est natus. Si
enim aliquid eorum quae habet Pater non dedit Filio, falsum est quod
ait Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt. Sed quia verum
est, prorsus omnia quae habet Pater, dedit, ut diximus, ille
gignendo, accepit iste nascendo. Ac per hoc dedit ille vitam, quia
genuit vitam; accepit iste vitam, quia natus est vita: si minor, si
decolor , si diversa, non ergo quam Pater habuit hanc dedit Filio.
Et quomodo verum est, Omnia quae habet Pater, mea sunt? Sed quis
audeat dicere, Verum non est quod Veritas dixit? Quapropter sicut
habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in
semetipso (Id. V, 26). Sicut habet dedit, quod habet dedit,
qualem habet, talem dedit; quantam habet, tantam dedit. Omnia quae
habet Pater, Filii sunt. Non ergo aliquid minus quam Pater habet
Filio dedit; nec amisit Pater vitam, quam Filio dedit. Vivendo
enim tenuit, quam gignendo dedit. Vita est autem ipse Pater, vita
est ipse Filius. Et ille quippe et iste id habet quod et ipse : sed
ille de nullo vita, iste vita de vita; sed talis qualis illa, tanta
quanta illa, hoc omnino quod illa; quia verus est Filius, quia
perfectus est Filius, quia non est degener ab uno Deo Patre Deus
unicus Filius, Patri ergo aequalis est Filius. Quidquid eum dicis
a Patre accepisse, fatemur et nos: prorsus Pater dedit, Filius
accepit. Sed cum Pater omnia quae habet gignendo dedit, aequalem
utique genuit, quoniam nihil minus dedit. Quomodo ergo tu dicis,
quia ille dedit, ille accepit, ideo aequalem Filium Patri non esse:
cum eum cui data sunt omnia, et ipsam aequalitatem videas accepisse?
Scriptum est quidem, Beatum est magis dare quam accipere (Act.
XX, 35): sed in hac vita ubi est inopia, qua utique melior est
copia. Melius enim est habere, quam egere; et melius est donare,
quam accipere ; erogare, quam mendicare. Ubi autem qui dedit,
gignendo dedit; et qui accepit, nascendo accepit: non inopi subventum
est, sed ipsa copia generata est. Nec potest qui accepit ei qui dedit
esse inaequalis, quia et hoc accepit ut esset aequalis. Nihil enim
Patre minus habet ille qui dicit, Omnia quae habet Pater, mea
sunt. Aequalis est igitur. Sed quia semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens, non formam Dei perdens; ita factus est in eadem
servi forma obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 7,
8), in qua paulo minus minoratus est ab Angelis (Psal. VIII,
6), ut Patri in forma Dei maneret aequalis: quia non est forma
illa mutabilis.
8. Quid itaque mirum est, si ea quae commemoras, dicit, Ego quae
placita sunt Patri, facio semper (Joan. VIII, 29): et ad
monumentum Lazari, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me; et
ego sciebam quia semper me audis, sed propter eos qui circumstant
dixi, ut credant quia tu me misisti (Id. XI, 41, 42): et
iterum, Me oportet operari opera ejus qui me misit (Id. IX,
4): et antequam panes frangeret, prius Patri gratias egit
(Matth. XXVI, 26; Marc. VIII, 6, et Joan. VI,
11)? Si his atque hujusmodi testimoniis id ostendere voluisses,
quod in forma servi Filius minor est Patre, et in ipsa forma Dei
iste de illo non ille de isto est; quod saepe significans, multa ita
dicit, ut eum non intelligentes etiam in ipsa divinitate arbitrentur
minorem: sic teneres rectam regulam fidei, ut non contradiceres
veritati; nec per talia testimonia oppugnares Evangelium, sed
doceres. Quae sunt enim placita Patris, quae non sunt et Filii?
aut unde potest facere Filius, nisi quae placita sunt Patri, a quo
habet omnia in quibus aequalis est Patri? Quomodo non gratias agit
Patri de quo est, praesertim in forma servi, in qua illo minor est?
Quomodo non Patrem rogat ut homo, qui cum Patre exaudit ut Deus?
Quis autem christianus ignorat quod Pater miserit, missusque sit
Filius? Non enim genitorem ab eo quem genuit, sed genitum a genitore
mitti oportebat: verum haec non est inaequalitas substantiae, sed ordo
naturae; non quod alter prior esset altero, sed quod alter esset ex
altero. Oportebat ergo operari eum qui missus est, opera ejus a quo
missus est: et quae sunt opera Patris, quae non sunt et Filii; cum
dicat idem Filius, Quaecumque Pater facit, haec et Filius
similiter facit (Joan. V, 19)? Opera tamen Patris esse
dicit: non enim obliviscitur a quo sit; a Patre quippe illi est ut
operator talium operum sit. Haec autem vos ita intelligitis, ut hinc
etiam putetis Patrem Filio esse majorem, quia dixit passerem non
cadere in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29); quasi
cadat sine voluntate Filii. An usque adeo minorem vultis Filium, ut
non habeat in potestate nec passeres? Sed si non vultis huic regulae
acquiescere, ut ubicumque legeritis in auctoritate divinorum
eloquiorum, quo minor Patre Filius videatur ostendi, aut ex forma
servi dictum accipiatis, in qua vere minor est Patre; aut ideo
dictum, quo non demonstretur major vel minor ullus esse altero, sed
demonstretur esse alter ex altero: si huic, inquam, rectissimae
regulae non vultis acquiescere; certe tamen verum Dei Filium nulla
ratione dicetis, si non ejusdem substantiae, cujus Pater est, eum
esse dicatis. Ut enim humanum aliquid dicam propter infirmitatem
carnalium: cum homines duo sunt, pater et filius, si obediens sit
patri filius, et aliqua existente causa roget patrem, gratias agat
patri, aliquo denique mittatur a patre, ubi se dicat non venisse
facere voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; numquid hinc
ostenditur non ejusdem cujus pater est esse substantiae? Cur ergo ubi
de Filio Dei talia legitis, statim in tantum sacrilegium corde atque
ore proruitis, ut veri Filii Dei unam eamdemque cum Patre
substantiam non esse credatis atque dicatis?
9. Quid quod etiam illud commemorandum putasti, quod manifestissime
ut homo loquitur: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
habeo iterum sumendi eam. Hoc enim praeceptum accepi a Patre meo?
Quid hoc adjuvat causam tuam? Numquid enim aliud dixit, nisi,
Potestatem habeo moriendi et resurgendi? Quod itaque ait, Nemo eam
tollit a me, sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam (Joan. X,
18); quid intelligi voluit, nisi se non fuisse moriturum, nisi
ipse voluisset? Numquid tamen nisi homo esset, mori et resurgere
potuisset? Sic autem introduxisti hoc testimonium, ut
praeloquereris, dicens, Hic sane et de sua potestate quam a Patre
accepit dicebat,
|
“Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam:”
|
|
tanquam si homo non esset,
positurus esset animam. Ut homo ergo, non ut Deus, accepit hanc
potestatem: quamvis non dixerit, Hanc potestatem; sed, hoc
praeceptum accepi a Patre meo. Quis autem nesciat aliud esse
praeceptum, aliud potestatem? Hoc enim habemus in potestate, quod
cum volumus possumus. Praeceptum vero id nobiscum agit, ut quod jam
est in potestate faciamus: si autem nondum est in potestate, oremus
nobis potestatem dari, ut quod praeceptum est impleamus. Quocirca si
ea quae aperta sunt velitis attendere, ut homo acceperat hanc
potestatem. Sed propter contentiosos ego ad utrumque concludam: Si
ut homo accepit hanc potestatem, nihil tibi prodesse hoc testimonium et
tu vides; quia si ex hac potestate a Patre accepta, minorem Patre
Filium vis probare, nec nos dubitamus, quod in quantum homo est
Christus, minor est Patre: si autem ut Deum vis accepisse hanc
potestatem, gignendo eum Pater aequalem sibi, dedit ei omnium rerum
tantam, quanta ipsi Patri est , potestatem. Si enim minus habet in
potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia quae habet Pater:
sed quia ejus sunt, tantam procul dubio habet potestatem quantam
Pater. Praeceptum quoque aut ut homo accepit, aut ut Deus: si ut
homo, nulla quaestio est, quia ut homo est Patre minor: si ut
Deus, non hinc ostenditur minor; quia nascendo id accepit, non
indigendo. In Verbo enim unico Dei omnia praecepta sunt Dei, quae
ille gignens dedit nascenti, non cum genuisset addidit indigenti: ac
per hoc tantum genuit quantus est2 ipse; quia de seipso genuit verum
Filium, et perfectum genuit plenitudine divinitatis, non perficiendum
aetatis accessu . Sed humilius a te quaero, quare filium hominis
quemlibet hominem, si praeceptum accipiat a patre, non eum dicis
alterius esse substantiae, et Filium Dei Deum ob hoc audes negare
paternae esse substantiae, quia praeceptum accepit a Patre?
Prorsus, et praeceptum a Patre accepit, et ejusdem substantiae est,
cujus est ille qui dedit. Quis te contradicentem ferat, si ad te
audiendum homines patres filiique concurrant, ejusdem utrique
substantiae; nec ideo filii degeneres, quod ita praecepta eis dederint
patres? Sed forte dicis, patres doctos filiis indoctis dedisse
praecepta. Refer nunc te ad Dei Filium, de Deo Patre natum
Deum, qui utique imperfectus est natus, si praeceptum accepit
indoctus. Quia vero perfectus est natus, praeceptum dedit ille
gignendo, accepit iste nascendo. Nunquam enim verus Dei Filius
indoctus fuit: filius autem nunquam non fuit.
|
|