|
1. In forma Dei Filium esse non negas, et Deo Patri aequalem
negas, majorem Patris formam putans esse quam Filii: tanquam non
habuerit Pater unde formam suam compleret in Filio, quem de se ipso
genuit, non fecit ex nihilo, non ex alio. Aut si formam suam in
unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen genuit plenam, sed
minorem; quid sequatur attendite, et in viam redite, ne cogamini
Patrem invidum dicere. Dicitis Deum Filium, dicitis Dominum; sed
ut duos deos dominosque faciatis, contra Scripturam clamantem,
Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut.
VI, 4). Quid autem in hoc sacrilegio vobis prodest, quod Patri
datis tantam formam, quantam non datis Filio? Numquid si unus
major, alter est minor, ideo non sunt dii et domini duo? Si carere
cupitis hoc errore, sic dicite alium esse Patrem, alium esse
Filium, ut tamen simul ambos non duos dicatis, sed unum Dominum
Deum. Dicitis regem Filium de rege Patre utique natum: nec
intuemini in genere humano filios regum etiamsi non sunt ex regibus
reges, esse tamen ex hominibus homines; nec habere potestatem cum
patribus regiam, et tamen eamdem tenere naturam. Vos autem Filio
Dei regis regnum cum Patre conceditis, et naturam paternam vanitate
impia denegatis; eumque Deo Patri dicitis inaequalem, qui non
rapinam, hoc est, non alienum arbitratus est esse aequalis Deo; sed
tamen non intendens quae sua sunt, sed quae nostra sunt, semetipsum
exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens, in
qua est Patri factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp.
II, 6-8). In qua forma eum non vultis sic agnoscere Patre Deo
minorem, ut in Dei forma Patri non negetis aequalem.
inquis,
|
“dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo
unigenitus est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae
naturam, hoc est natus Filius.”
|
|
Haec non tua solum, verum etiam
nostra sunt verba. Cur ergo quem Dei Filium natura non gratia
confiteris, ejusdem naturae, cujus Pater est, non esse contendis,
nec quid mali abs te dicatur attendis? Nonne regis Dei Filio
paternum regnum auferres tolerabilius quam naturam?
2. De Spiritu autem sancto, quomodo et ipse de Deo sit, nec tamen
et ipse filius sit, quoniam procedendo, non nascendo legitur esse de
Deo, jam superius, quantum satis visum est, disputavi. Nos,
inquis, in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus. Et tanquam
rationem reddens, cur Dei Patris non dicatis esse naturam, mox
adjungis, et dicis, Credimus quod ait Christus,
(Joan. IV, 24): quasi Christus secundum id quod Deus
est, non spiritus sit, quem tamen natura Filium esse dixisti. Non
ergo Pater ideo natura non est, quia spiritus est. Sed forte quia
natus non est, ideo eum non vultis esse naturam; putatis enim quod a
nascendo natura sit dicta. Scitote ergo, quod unaquaeque res esse
dicitur per substantiam, hoc esse utique per naturam. Certe si non
putatis esse dicendum, ejusdem Filium cujus Pater est esse naturae;
dicite cujus Pater est esse substantiae: ad causam quae inter nos
agitur, sufficit nobis. Verumtamen admonendi estis, ut intueamini
quod ait Apostolus, His qui natura non sunt dii, servistis
(Galat. IV, 8): ubi certe nos Deo qui natura est Deus,
servire monstravit. Vos ergo qui Deum Patrem non natura Deum esse
creditis, ubi eum constituatis, advertite; et si ullus in vobis pudor
est, erubescite. Ecce nos dicimus vobis, non servimus Deo qui
natura non est Deus; ne simus tales, quales fuerunt illi quibus
dictum est, His qui natura non sunt dii, servistis. Vos si tales
esse vultis, petimus ne velitis, et Deum Patrem natura Deum esse
dicatis: ejusque Filium, quem non gratia, sed natura Filium jam
esse dicitis, ejusdem naturae cujus Pater est non negetis, ne nihil
aliud quam Filium esse verum negetis. Quomodo enim dicitis, et verum
Filium vos profiteri, et Patri similem non negare, quando eum
negatis unius cum Patre esse substantiae? Sicut autem verum Filium
indicat una substantia, sic non verum diversa substantia. Quomodo
autem Filium Patri similem dicitis, cui Patris substantiam dare non
vultis? Nonne similis homini est pictura vel statua, et tamen filius
dici non potest, quia diversa substantia est? Homo nempe ad Dei
similitudinem factus est; tamen quia non est unius ejusdemque
substantiae, non est verus filius; et ideo fit gratia filius, quia
non est natura. Si ergo vultis Dei Filium verum confiteri, prius
illum ac praecipue dicite unius ejusdemque substantiae, ut tanquam
verum Filium et Dei Filium per omnia similem Patri esse dicatis.
Nam quem substantiam putatis habere diversam, plus eum dissimilem quam
similem dicitis, et omnino verum Filium denegatis. Nam vultis
nosse, ad ostendendum verum filium quantum valeat una eademque
substantia: etiamsi filius hominis homo in quibusdam similis, in
quibusdam sit dissimilis patri; tamen quia ejusdem substantiae est,
negari verus filius non potest: et quia verus est filius, negari
ejusdem substantiae non potest. Vos autem ita dicitis verum Dei
Filium similem Patri, ut substantiae velitis esse diversae, per quam
solam potest filius verus ostendi. Nam duo veri homines etsi nullus
eorum filius sit alterius, unius tamen sunt et ejusdem substantiae:
homo autem alterius, hominis verus filius nullo modo potest nisi
ejusdem cum patre esse substantiae, etiamsi non sit per omnia similis
patri. Quocirca verus Dei Filius et unius cum Patre substantiae
est, quia verus Filius est; et per omnia est Patri similis, quia
Dei Filius est. Neque enim sicut contingit in filiis hominum vel
quorumcumque animalium, ita fas est dicere, verum Dei Filium
substantiae quidem unius esse cum Patre, sed non per omnia similem
Patri. Nicaenum igitur tenete nobiscum concilium, si vultis
Christum dicere verum Dei Filium.
3. Diversas, inquis, accusamur dicere naturas. Et quid aliud
dicis de Deo Patre et Deo Filio? quid aliud dicis? An ideo putas
ab ista accusatione purgari, quia continuo subjungis dicens: Hoc
scito quod nos dicimus, quod Pater spiritus spiritum genuit ante omnia
saecula, Deus Deum genuit? Hoc quidem dicitis, et verum dicitis:
sed hoc tacuisti, quod falsum et exsecrabile dicitis. Spiritus enim
spiritum genuit, verum dicitis: sed hoc verum ea intentione vos
dicitis, quia etiam diversae naturae dicitur spiritus. Nam diversae
naturae sunt Spiritus Dei, sive Spiritus Deus, et spiritus
hominis; et tamen uterque dicitur spiritus. Item diversae naturae
sunt spiritus hominis et spiritus pecoris; et tamen niholominus uterque
spiritus dicitur. Item dicitur, Deus Deus, et dicitur deus homo:
sicut dictum est, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Et sicut
datus est deus Moyses Pharaoni (Exod. VII, 1). Et cum sit
Dei et hominis diversa substantia, tamen uterque appellatur Deus.
Prorsus veraciter arguimini, quamvis dicatis de Deo Patre et Deo
Filio, Spiritus spiritum genuit, naturas tamen diversas dicere: et
quamvis dicatis, Deus Deum genuit; etiam sic non recedere a
diversitate naturae, quia non per omnia similem Patri esse dicitis
Filium. Nam si per omnia similem diceretis, consequenter
intelligeremini quod eos diceretis etiam unius ejusdemque esse naturae
sive substantiae. Si ergo ab hoc crimine quod vobis objicitur, Dei
Patris et Dei Filii vos dicere naturas esse diversas, purgare te
cogitas: sicut dicis, Spiritus spiritum genuit; ita dic, Spiritus
ejusdem naturae sive substantiae spritum genuit. Item, sicut dicis,
Deus Deum genuit; ita dic, Deus ejusdem naturae sive substantiae
Deum genuit. Hoc si credideris, et dixeris, nihil de hac re
ulterius accusaberis. Si autem hoc non dixeris, quid prodest quia
dicis, Verus innatus Pater verum genuit Filium; cum procul dubio
verus Filius non sit, si non est unius ejusdemque substantiae cum illo
qui genuit?
4. Dicit quidem Filius ad Patrem, Haec est autem vita aeterna,
ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3): id est, te et quem misisti Jesum
Christum, cognoscant solum verum Deum. In quibus verbis vos solum
Patrem non cum Filio verum accipientes Deum, quid aliud quam Filium
negatis verum Deum? Quia vero Pater et Filius, non duo dii, sed
unus est Deus; sine dubio et Filius verus est Deus, et adjuncto
Spiritu sancto solus est Deus. Neque enim movere nos debet, quod
nominatus non est hoc loco Spiritus sanctus, tanquam non sit Deus,
aut non sit verus Deus. Tale est enim hoc quale si quis dicat,
nescire Christum ea quae Dei sunt; quoniam dixit Apostolus sic: Et
quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II,
11). Hoc est enim, Nemo scit, nisi Spiritus Dei; quod est,
Solus ea scit Spiritus Dei. Sicut ergo ab hac scientia, quam non
habere nisi Spiritus Dei dictus est, non excluditur Christus; sic
ab eo quod Pater et Christus dictus est solus verus Deus, non
excluditur Spiritus sanctus. Sic et nomen illud quod in Apocalypsi
nemo nosse dictus est, nisi ipse qui hoc habebat scriptum (Apoc.
XIX, 12), id est Christus, noverat utique et Pater, quod
negare non potestis; noverat et Spiritus sanctus, etiamsi negatis.
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines Dei (I Cor.
II, 10). Nisi forte quia scrutator dictus est, negatur
apprehendere: negetur ergo Deus apprehendere corda et renes hominum;
scriptum est enim, Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII,
10). Ita ergo dictus est solus verus Deus Pater et Jesus
Christus, ut ab hac veritate deitatis nullo modo alienaretur Spiritus
sanctus. Non autem Filius, ut tibi videtur, solum potentem, solum
sapientem, solum bonum Patrem dicit esse Deum. Deus autem unus et
solus est ipsa Trinitas, ut ostendunt ea quae superius jam saepissime
diximus.
5. Quod autem non proficientem, sed perfectum Deus Pater genuerit
Filium Deum; verum dicis. Sed quod ipsam Filii perfectionem,
perfectioni Patris non vis aequare; hoc falsum dicis, et veritati qua
verus est Filius contradicis. Homo enim si posset, inquis,
perfectum mox generare filium, non parvulum generaret, qui
coaugmentatis annis tandem aliquando sui genitoris impleat voluntatem.
Verissime omnino contra te loqueris. Sed ut contra te non sit quod
loqueris, agnosce aequalitatem Patris et Filii. Quia et homo si
posset, filium mox generaret aequalem, nec exspectaret annos, per
quos in forma filii posset voluntas ejus impleri. Deus ergo cur non
aequalem genuit Filium, cui nec anni necessarii fuerunt per quos id
impleretur, nec omnipotentia defuit? An forte noluit? Ergo, quod
absit, invidit. Sed non invidit: aequalem igitur genuit. Ac per
hoc unius ejusdemque substantiae: quandoquidem homo, qui propterea
quia non potest non gignit aequalem, ejusdem tamen substantiae gignit
filium, cujus est ipse. Quod si non esset, profecto verus filius
esse non posset. Quid est ergo quod dicis, Pater talem genuit
Filium qualis et nunc est, qualis et permanet sine fine? Hoc bene
diceres, si Patri aequalem verum Filium non negares. Cum vero
perfectum dicis, et aequalem negas, et talem qualis est natus sine
fine permanere non negas; procul dubio minorem Patre filium sine fine
manere pronuntias. Ac per hoc nascitur filius hominis minor Patre;
et quia imperfectus nascitur, crescendo ad formam pervenit patris:
natus est filius Dei minor Patre; et quia perfectus atque
immortaliter natus est, nullum accipit incrementum, sed eum ipsa
perfectio a forma Patris in aeternum efficit alienum. Ecce quae
creditis, ecce quae dicitis; ecce sunt, quod pejus est, quae
docetis. Sed in auditorum, inquis, est arbitrio, ut eligant alterum
de duobus: aut obedientem Patri Filium, qui
|
“se exinanivit, formam
servi accipiens”,
|
|
cui et Pater
|
“donavit nomen quod est super omne
nomen”
|
|
(Philipp. II, 7, 9); aut interpretationem tuam.
Prorsus auditores quibus donat Dominus intellectum, non unum de
duobus istis eligunt, sed utrumque; id est, et obedientem Patri
Filium, et interpretationem, vel potius expositionem meam, qua
ostendi sic obedientem fuisse in forma servi, ut formam non amitteret
Dei, in qua aequalis est Patri. Tu vero vide quam contumeliose
Filio Dei tribuas obedientiam, cujus minuis in divinitate naturam.
|
|