|
1. Quando autem a me audisti propter Judaeos, humilitatis, non
veritatis gratia, dixisse Filium quod Deus ejus sit Pater ejus?
Hoc a me ita nunquam audire potuisti, sicut nunquam dixi: sed plane
dixi, propter formam servi dictum esse. Sicut autem ipsa forma servi
vera, non falsa est; ita Patrem suum esse etiam propter illam Deum
suum, veraciter dixit, non humiliter finxit. Quis enim est
humilitatis, fructus ubi detrimentum est veritatis? Tu autem istam
certissimam veritatem ita es refutare conatus, ut diceres ideo verba
ipsa, quibus ait Dominus, Deum meum et Deum vestrum, ad formam
servi non pertinere, quia eis verbis post resurrectionem usus est
Dominus, quasi formam servi resurrectione consumpserit, ac non potius
in melius commutaverit: quasi non qui mortuus est, ipse etiam
resurrexerit; quasi non forma quae occisa est, ipsa revixerit; quasi
non ipsa in coelum levata sit, in ipsa Dei Filius sedeat ad dexteram
Patris, in ipsa venturus sit ad vivos et mortuos judicandos. Nonne
clarissima contestatio est Angelorum dicentium, Sic veniet,
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Cur
ergo post resurrectionem non diceret, Ascendo ad Patrem meum et
Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17);
quando in eadem forma fuerat ascensurus, propter quam ex tempore Deus
est ejus, qui sine tempore Pater est ejus? Propter quam formam non
solum post resurrectionem, verum etiam post judicium subjectus erit
ei, qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Quotquot ergo
testimonia posuisti, quibus probares dictum esse Deum Christi, eum
qui Pater est Christi, discutere quemadmodum dicta sint, superfluum
judico: sed a te frustra commemorata esse, puto quod nec tu debeas
dubitare.
2. Jam vero illud ubi Dominus in eadem carne quam resuscitaverat
constitutus, et eumdem hominem gerens, ait ad discipulos suos, Data
est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth.
XXVIII, 18-20): utquid commemoraveris, et quid inde
probare volueris, prorsus nescio. Numquid enim ait, Data est mihi a
Deo meo potestas? Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam
dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit; quid isto
testimonio volueris agere, non intelligo. Imo intelligo te id
egisse, ut abundantius loquereris. Si enim tanquam Deo data est haec
potestas, nascenti eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo
dedit, non augendo. Si vero tanquam homini data est haec potestas,
quid habet quaestionis? An forte nos admonere voluisti, quod
baptizari Dominus jusserit gentes in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti? Ubi audis unum nomen, et unam non vis intelligere
deitatem.
3. Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi, Patrem dictum
esse Deum ejus, quoniam scriptum est, Unxit te, Deus, Deus
tuus; longe antequam Christus venisset in carne: itane non intelligis
in prophetia esse praedictum, tanquam fuerit factum quod erat futurum?
Annon sic in prophetia ait ipse Dominus, Foderunt manus meas et
pedes (Psal. XXI, 18); et caeterea quibus passionem suam
tanto ante praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tanquam jam factum
esset expressit? Dictum est ergo in prophetia rerum futurarum,
tanquam locutione rerum praeteritarum, Unxit te, Deus, Deus tuus
oleo exsultationis prae participibus tuis: participes ejus
significans, qui futuri fuerant servi ejus, socii ejus, amici ejus,
fratres ejus, membra ejus. Praedictum est ergo quod futurum erat, ut
ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen sic factus est
homo, ut maneret Deus. Ungeret autem, non visibili et corporali
oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis,
figurata, ut solet, locutione significat. Dixit autem, Unxit; non
dixit, Uncturus est: quia in praedestinatione jam factum erat, quod
suo tempore futurum erat. Ubi tu timens ne Spiritus sanctus, quo
unctus est Christus, major videatur esse quam Christus, quia revera
major est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui sanctificatur
est major: hoc ergo timens, voluisti oleo exsultationis eam laetitiam
significatam videri, qua Filius exsultavit cum Patre, quando est
condita creatura. Et commemorasti, ut soles, testimonia causae tuae
non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed quid facturus es?
quo iturus? Quomodo id quod est luce clarius, aut negaturus, aut in
aliud quodcumque versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in
Apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit
Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Ecce quod prophetabatur,
quando dictum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis,
vel, oleo laetitiae, prae participibus tuis. Deus enim cui dictum
est in eodem Psalmo, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi;
virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odio
habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal.
XLIV, 7, 8): a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo
factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est,
Spiritu sancto. Propter quod de illo scriptum est: Jesus autem
plenus Spiritu sancto, reversus est a Jordane (Luc. IV, 1).
|
|