|
1. Dicis in persona Spiritus sancti non posse suscipi quod de Filio
dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Joan. I, 3). Et hoc ideo dicis, ut quibus potueris
persuadeas, quod vobis male persuasum est, Spiritum sanctum non esse
creatorem: quasi legeris, Omnia per ipsum facta sunt sine Spiritu
sancto; aut, Omnia per neminem facta sunt, nisi per ipsum.
Quanquam si et tale aliquid legeres, sic Spiritum sanctum ab hac
operatione, qua constituta est creatura, credere non deberemus
exclusum; sicut Filius non excluditur ab ea scientia de qua dictum
est, Quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor.
II, 11). Si autem quia non est nominatus, quod etiam per illum
facta sit creatura, quando de Filio dictum est, Omnia per ipsum
facta sunt; ideo putas Dei Spiritum non esse creatorem: procul
dubio, nec in ejus nomine poteris baptizatos dicere, quibus ait
Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38); quia non ait,
Et Spiritus sancti: nec in Patris nomine, quia nec ipse ibi est
nominatus. Si autem etiam non nominatis Patre et Spiritu sancto, in
nomine Jesu Christi jussi sunt baptizari; et tamen intelliguntur non
baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: cur non
sic audis de Filio Dei, Omnia per ipsum facta sunt; ut et non
nominatum intelligas ibi etiam Spiritum sanctum?
2. Nam quid excellentius in creaturis quam virtutes coelorum?
Scriptum est autem: Verbo Domini coeli firmati sunt; et Spiritu
oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Dixeras
nempe non me talia reperire in Scripturis divinis, quibus Spiritum
sanctum aequalem asseram Filio. Ecce reperi ubi etiam major possit
videri, nisi revocet pietas, quae illum veraciter confitetur
aequalem. Nam utique majus aliquid sunt virtutes coelorum, quae
firmatae sunt Spiritu oris Domini, i3d est Spiritu sancto, quam
coeli, qui firmati sunt Verbo Domini, hoc est, unigentio Filio.
Sed si consulas veritatem, res utraque ab utroque firmata est; et id
quod de uno dicitur et de altero tacetur, de utroque intelligitur.
Quid est autem inconsideratius, quam negare esse creatorem Spiritum
Dei, cum Domino dicatur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et
in pulverem suum convertentur: emittes Spiritum tuum, et creabuntur;
et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Nisi
forte minus idoneus erat Spiritus sanctus creandis rebus quae fuerant
defecturae, cum sit idoneus creandis quae sunt sine fine mansurae.
Paulo ante dixi: Quid est excellentius in creaturis quam virtutes
coelorum? Quid dicam de carne Creatoris? Quandoquidem Creator ipse
per quem facta sunt omnia, Panis, inquit, quem ego dedero, caro mea
est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quid ergo? Mundus per
Filium factus est, et creator est Filius: caro ejus quae data est
pro mundi vita, per Spiritum sanctum facta est, et non est creator
Spiritus sanctus? Cum enim virgo Maria dixisset angelo promittenti
ei filium, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit
angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur
Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Hic tu, quod in
consequentibus quodam loco tuae prosecutionis adverti, asserere
conabaris Spiritum sanctum praecessisse, ut mundaret et sanctificaret
virginem Mariam; ac deinde veniret Virtus Altissimi, hoc est
Sapientia Dei, quod est Christus (I Cor. 1, 24); et ipsa,
sicut scriptum est, aedificaret sibi domun (Prov. IX, 1), hoc
est, ipsa sibi crearet carnem, non Spiritus sanctus. Quid est ergo
quod ait sanctum Evangelium, Inventa est in utero habens de Spiritu
sancto (Matth. I, 18)? Nempe obstructum est os loquentium
iniqua (Psal. LXII, 12). Si ergo cogitas os veraciter
aperire, non solum Filium, verum etiam Spiritum sanctum creatorem
carnis Filii confitere.
3. An forte dicturus es, ea facta esse per Spiritum sanctum quae
commemoravi, id est, quod omnis virtus coelorum per eum firmata sit,
quod per eum creabuntur homines denuo, qui primo ita creantur ut
convertantur in pulverem suum; quod ipse carnem operatus est Christi
(nam de anima nolo aliquid dicere, cujus difficillima quaestio est);
et si quid aliud per Spiritum sanctum creatum potuerit inveniri: non
tamen omnia, sicut per unigenitum Filium, de quo dictum est, Omnia
per ipsum facta sunt? Si hoc dicis, non times ne tibi dicatur, eo
potiorem esse Spiritum sanctum Filio, quod elegit sibi meliora quae
faceret, nec facere inferiora dignatus est? Sed quis hoc sapit, nisi
qui desipit? Facta sunt ergo cuncta per Filium; absit, ut Spiritu
sancto ab hoc opere separato: sicut de illis magnis operibus dictum
est, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor.
XII, 11); nec tamen ab hac operatione Filius separatur.
4. Magnum sane aliquid tibi dicere videris, quia dicis: Filius
erat in principio antequam aliquid esset; Pater vero, ante
principium. Ubi legisti, ut haec crederes? Unde praesumpsisti ut
haec diceres, ubi nec auctoritas ulla, nec ratio est? Quid est enim
ante principium, quandoquidem quidquid ante esset, hoc esset
principium? Si ergo Pater ante principium est, ante seipsum est;
quia et ipse principium est. Quid est autem, In principio erat
Verbum (Joan. I, 1); nisi, In Patre erat Filius? Et ipse
Filius interrogatus a Judaeis quis esset, respondit: Principium,
quia et loquor vobis (Id. VIII, 25). Pater ergo principium
non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque
simul, non duo, sed unum principium; sicut Pater Deus et Filius
Deus, ambo autem simul non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum
sanctum ab utroque procedentem negabo esse principium: sed haec tria
simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium.
|
|