|
1. Quid, si audieris, inquis, Patrem dicentem,
|
“Tecum
principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero
ante luciferum genui te”
|
|
(Psal. CIX, 3)? Quid promittis,
vel quid minaris, si audiero quod frequenter audio, et fideliter
credo? Sed hinc te nihil adjuvari, cur non videas, plurimum miror.
Sive enim ex persona sua hoc propheta dicat ad Dominum Jesum, sive
ex persona Patris ad Filium, cum ego ambas generationes Christi, et
ex Deo Patre sine tempore, et ex homine matre in plenitudine temporis
accipiam, venerer, praedicem, non est hoc testimonium adversum me.
Sed moras innectere voluisse indicat te, ubi ego potius intelligo,
quare ex utero dixerit genui te: quia hoc et tu ex persona Patris
accipis dictum. Non enim quemadmodum corporis humani sunt membra
disposita, sic habet uterum Deus; sed verbum translatum est a
corporali ad incorporalem substantiam, ut intelligeremus de Patris
substantia genitum unigenitum Filium; ac per hoc quid aliud quam unius
ejusdemque substantiae? Ego itaque hoc testimonium proferre contra te
debui: sed gratias ago quia commonuisti. Considera ergo quantum mali
sit, quod ejusdem substantiae Filium negatis, quem genitum
confitemini ex utero Patris, injuriam gravissimam facientes Deo,
tanquam illud quod ipse non esset, ex utero gignere potuisset. Nonne
sentitis vos generationem Dei credere vitiosam, praedicare
monstruosam, qui dicere audetis ex utero Dei processisse diversam
naturam? Si autem hoc, sicut debetis, horretis, respuitisque
nobiscum, jam tandem concilium Nicaenum et Homousion laudate ac
tenete nobiscum.
2. Quis autem non videat defectum tuum, ubi cum audisses, me
commemorante, in prophetia dixisse Christum suo Patri, De ventre
matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); ut
intelligeremus ejus naturae illum esse Deum quam Filius ipsius ex
tempore de ventre matris accepit, Patrem vero naturae illius quam de
se ipse generavit: tu non inveniens quid responderes, tamen ne taceres
dixisti, Ex ventre matris natum profiteris Christum secundum carnem;
et addidisti, quod nec Judaei diffidunt. Ac deinde quaesisti, Cur
ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem
demonstrant in principio, sicut et praecedens nos, inquis, instruit
testimonium? Quasi ego illam nativitatem Christi, non temporalem,
sed aeternam, propter quam dictum est, In principio erat Verbum,
non credam, non praedicem, non amplectar; sed tantum ex ventre matris
natum asseram Christum? Ecce ego dico Deum Filium de Deo Patre
sine tempore genitum. Quomodo sit autem etiam Deus ejus qui Pater
est ejus, ostendi, propter hominem quem suscepit, et in quo natus est
de ventre matris, sine concubitu hominis patris. Ad quod probandum
testimonium dedi, ubi ait in prophetia Patri suo, De ventre matris
meae Deus meus es tu. Tu qui dicis me ex ventre matris natum
profiteri Christum, quod nec Judaei diffidunt, quasi ego istam
nativitatem Christi solam profitear; noli per inania conari evadere,
et dic potius quare mihi non responderis, ubi dicit Christus Patri,
De ventre matris meae Deus meus es tu. Ad hoc enim quoniam vidisti
non te habere quod diceres, aliam nativitatem quae Dei de Deo est,
interponendam putasti qua fugeres. Rogo te; quando quid respondeas
non habes, quanto melius taceres?
3. Si propter corpus, inquis, in quo se exinanivit, debitorem se
sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit,
necesse est ut eum veneretur, eique offerat semper obsequium.
Quodlibet de veneratione et obsequio Filii erga Patrem carnaliter
sentias, Pater ejus, nisi de ventre matris ejus, non est Deus
ejus. Jam quantumvis obsequatur Deo Patri Deus Filius, quoniam
video te non intelligere quanta sit in illa generatione geniti et
genitoris aequalitas, numquid ideo est diversa natura patris hominis et
hominis filii, quoniam filius obsequitur patri? Hoc est omnino
intolerabile in vobis, quia de obsequio Filii diversam vultis probare
substantiam Patris et Filii. Prorsus alia quaestio est, Utrum sint
unius ejusdemque substantiae Pater et Filius; et alia quaestio est,
Utrum Patri Filius obsequatur. Interim verum Filium non negemus,
qui nullo modo est verus Filius, si non est ipsius et Patris una
eademque natura. Dicite ergo Deum Patrem; et Deum Filium unius
ejusdemque esse substantiae. Extorqueat vobis divinitas, quod
humanitati donavit ipsa divinitas. Obsequitur homo patri suo, de quo
natus est homo; tamen obsequendo esse non desinit homo. Et si, non
dico pariter honoratus, sed honoratior esset filius, gauderet pater,
non invideret: honoraret tamen etiam ille patrem, etsi non parvulus,
accessu augendus aetatis, sed ei natus esset aequalis. Aequalem vero
si pater homo potuisset, nullo dubitante genuisset. Quis ergo audeat
dicere, Hoc nec Omnipotens potuit? Addo etiam, quia si posset
homo, majorem se ipso melioremque gigneret filium: sed majus vel
melius Deo quidquam non potest esse; ergo ei verum Filium credamus
aequalem. Quod si dixeris, Eo ipso major est Pater Filio, quia de
nullo genitus, genuit tamen aequalem: cito respondebo, Imo ideo non
est major Pater Filio, quia aequalem genuit, non minorem. Originis
enim quaestio est, Quis de quo sit: aequalitatis autem, Qualis aut
quantus sit. Proinde si admittit ratio veritatis ut aequali Patri
Filius obsequatur aequalis, non negamus obsequium: si autem per
obsequium minorem natura vultis credere, prohibemus: nullo modo enim
Deus Pater ut habere unici Filii posset obsequium, vellet denegare
naturam.
4. Parentibus autem ut esset subditus Christus, non divinae
majestatis fuit, sed aetatis humanae. Frustra itaque dixisti: Si
parentibus fuit subditus quos creavit (Luc. II, 51), quanto
magis suo genitori qui eum tantum ac talem genuit? Respondetur enim
tibi: Si parentibus fuit subditus propter pueritiam, quanto magis
Deo propter ipsam hominis formam? Quam formam cum immortalem
fecerit, non morte perdiderit; quid miraris si etiam post hujus
saeculi finem subjectus erit in ea illi, qui ei subjecit omnia? Tu
autem non propter formam servi dicis Filium Patri esse subjectum, sed
quia eum tantum ac talem genuit, id est magnum Deum, quamvis Patre
ipso minorem: ubi et Patri derogas, qui Filium sibi unicum, aut non
potuit, aut noluit gignere aequalem; et ipsi Filio qui unicus Patri
non est generatus aequalis, et ideo perfectus est natus, ne unquam vel
crescendo fieret, quod non potuit esse nascendo.
5. Non autem, ut putas, corpus tantum Filii, id est, corpus
hominis, verum etiam humanum spiritum Patri dicimus esse subjectum:
et secundum id quod homo factus est intelligimus dictum, Cum autem
omnia illi subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit illi
qui ei subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Secundum id quod
Christus est caput et corpus: caput scilicet ipse Salvator qui
surrexit a mortuis, et sedet ad dexteram Patris; et Ecclesia quae
est corpus ejus, plenitudo ejus, sicut apertissime dicit Apostolus
(Coloss. I, 18). Ac per hoc cum omnia Christo subjecta
fuerint, et capiti et corpori erunt sine dubitatione subjecta. Nam
secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil unquam potuit ei
non esse subjectum.
6. Scimus, quod nos commemorandos putasti, quia Pater non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22).
Vellem tamen diceres nobis, quomodo Pater non judicat quemquam, cum
dicat ipse identidem Filius, Ego non quaero gloriam meam; est qui
quaerat, et judicet (Id. VIII, 50): ut scias ideo dictum,
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; quoniam
judicandis vivis et mortuis forma hominis apparebit, quam non habet
Pater: propter quod ait propheta, Videbunt in quem pupugerunt
(Zach. XII, 10). Sed invisibiliter etiam Pater erit cum
eo, quia inseparabilis est ab eo. Si enim, Non sum solus, quoniam
Pater mecum est, ait ipse moriturus (Joan. XVI, 32); quanto
magis secum habebit Patrem, de mortuis et vivis judicaturus? Cum
illo erit etiam Spiritus sanctus. Quomodo enim deseret eum Spiritus
sanctus in regali sede, quo plenus regressus est a Jordane (Luc.
IV, 1)? Quod itaque scriptum est ad Hebraeos, Nunc autem
necdum videmus omnia subjecta ei: eum autem modico minus ab Angelis
minoratum videmus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 8,
9); docere nos debet quomodo intelligendum sit quod scriptum est ad
Corinthios, Cum autem omnia illi subjecta fuerint: quia secundum id
dictum est quod factus est homo, non secundum id quod est Deus. Sic
ergo in homine apparens, in quo per passionem mortis minoratus est
modico minus ab Angelis, vivos et mortuos judicabit, quando dicturus
est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth.
XXV, 34). Quo tu testimonio non hominem, sed Deum minorem suo
Patre quasi probare voluisti: sed sicut ab eis qui intelligunt
perspicitur, non probasti.
|
|