|
Dicis me auxilio principum munitum, non loqui secundum timorem Dei;
cum scias nobis esse praeceptum orare pro regibus, ut in agnitionem
veniant veritatis (I Tim. II, 2, 4): quod in quibusdam esse
impletum, nos Deo agimus gratias, vos doletis. Verba autem nostra
recte intelligentibus indicant, quis nostrum loquatur secundum timorem
Dei: utrum qui sic laudat Deum Patrem, ut ad ejus laudem referat,
quod sibi Filium generavit aequalem; an qui sic genitorem dehonestat
et genitum, ut et illum dicat non potuisse gignere per omnia sui
similem filium, et istum dicat non degenerasse jam natum, sed
degenerem natum.
|
|