|
De Spiritus sancti autem gemitibus, quia non ipse gemit, sed
inspirans nobis desiderium sanctum nos facit gemere quamdiu peregrinamur
a Domino, jam tibi sufficienter respondisse me existimo. Et tales de
Scripturis sanctis locutiones, quantum satis videbatur ostendi,
quoniam sic dicitur gemere Spiritus sanctus, quia nos facit gemere;
sicut dixit Deus, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12), quando
cognoscere hominem fecit. Non enim tunc cognoverat quod tunc se
dixerat cognovisse, qui omnia scit antequam fiant. Ad quod te
respondere non potuisse, quid prodest quia sentis, quando non
consentis?
|
|