|
1. Jam etiam de verbis Domini ubi ait, Ego et Pater unum sumus
(Joan. X. 30); nihil te respondere potuisse monstravi. Sed ut
hic quoque ostendam, si exemplis, ut dicis, quibus ego usus sum, vis
probare quomodo dictum sit, Ego et Pater unum sumus; et ob hoc
commemoras apostolicum testimonium, quod a me positum est, ubi ait,
Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17):
dic et tu, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est. Non enim
ait Apostolus, Qui adhaeret Domino, unum sunt; sicut dictum est,
Ego et Pater unum sumus: sed ait, unus spiritus est. Cum autem tu
non dicas, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est; utquid et tu
adhibes hoc Apostoli testimonium, ubi ait, Qui adhaeret Domino,
unus spiritus est; nisi ut te etiam a te producto teste convincam?
Nunc saltem distingue duo ista, quae non potuisti, cum simul
essemus, in nostra disputatione distinguere. Diligenter itaque
attende quod dico. Quando de rebus duabus aut pluribus dicitur, Unus
est, vel, una est, et additur quid unus vel quid una; et de his quae
diversae, et de his quae sunt unius substantiae dici potest. Diversae
sunt enim substantiae spiritus hominis et Spiritus Domini : et tamen
dictum est, Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unius autem
substantiae sunt animae hominum et corda hominum; de quibus dictum
est, Erat illis anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ubi
autem dicitur de duobus aut pluribus, Unum sunt, nec additur quid
unum sint; non diversae intelliguntur, sed unius esse substantiae:
sicut dictum est, Qui plantat et qui rigat, unum sunt (I Cor.
III, 8); et, Ego et Pater unum sumus. Tu autem qui Patrem
et Filium diversas vis esse substantias, invenire non potuisti, ubi
de diversis substantiis dictum fuerit, Unum sunt. Et qui non vis
dicere, Cum Filius adhaeret Patri, unus Deus est; adhibuisti et
tu apostolicum testimonium quod ego adhibueram; sed adhibuisti contra
te ipsum, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si
enim de his qui diversae substantiae sunt, recte dici potuit, unus
spiritus est; quanto magis de his qui unius substantiae sunt recto
dicitur, Unus Deus est? Si haec intelligis, non te ad ea
respondisse jam perspicis, et de consensu voluntatis te inaniter tam
multa dixisse cognoscis. Etiam nos quippe incomparabilem consensum
voluntatis atque individuae charitatis Patris et Filii et Spiritus
sancti confitemur, propter quod dicimus, Haec Trinitas unus est
Deus. Sed nos hoc etiam, quod vos non dicitis, dicimus, propter
unam eamdemque naturam atque substantiam, Hi tres unum sunt. Haec si
discreveris, et contentiosus esse nolueris, non te ad ea respondisse
aliquid jam videbis, et de hac quaestione procul dubio jam tacebis.
2. Ubi autem dixit Filius Patri, Verum non quod ego volo, sed
quod tu vis; quid te adjuvat quod tua verba subjungis et dicis,
Ostendit vere voluntatem suam subjectam suo genitori: quasi nos
negemus, hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subjectam? Nam
ex natura hominis hoc dixisse Dominum cito videt, qui locum ipsum
sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis
est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38).
Numquid ex natura unici Verbi posset hoc dici? Sed homo qui putas
gemere naturam Spiritus sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei
unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen, ne quid diceretur
tale, non ait, Tristis sum; quamvis etiamsi hoc dixisset, non nisi
ex natura hominis oportuisset intelligi: sed ait, Tristis est anima
mea; quam sicut homo utique habebat humanam. Quanquam et in hoc quod
ait, Non quod ego volo; aliud se ostendit voluisse quam Pater: quod
nisi humano corde non potuisset, cum infirmitatem nostram in suum, non
divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non
assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum, Non quod ego
volo. Nunquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle
quam Pater. Haec si distingueretis, Ariani haeretici non essetis.
3. Nam et illud quod dictum est, Descendi de coelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI,
38): potest quidem accipi etiam secundum id quod est unigenitum
Verbum; ut ideo voluntatem non suam dixerit esse, sed Patris,
quoniam de Patre est quidquid est Filius; non est autem de Filio
quidquid est Pater: secundum quod dictum est et, Mea doctrina non
est mea, sed ejus qui me misit (Id. VII, 16); quoniam
Patris doctrina ipse est qui Patris est Verbum, et utique non est a
se ipso, sed a Patre. Et rursus cum dicit, Omnia quae habet
Pater, mea sunt (Id. XVI, 15); Patri se ostendit
aequalem. Non absurdum est tamen, ut etiam hoc secundum id quod homo
factus est, dixisse accipiatur: Descendi de coelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Secundus enim
Adam, qui tollit peccatum mundi, isto modo se discrevit a primo
Adam, per quem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): quia
iste non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; cum ille
fecerit suam, non ejus a quo creatus est. Nec moveat quomodo
Christus secundum id quod homo est, descenderit de coelo, cum de
matre quae in terra erat factus sit homo. Hoc enim propter unitatem
personae dictum est, quoniam una persona est Christus Deus et homo.
Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de
coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III,
13). Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei de
coelo descendit, Filius hominis crucifixus est: si unitatem
personae, et Filius hominis descendit de coelo, et Filius Dei est
crucifixus. Ipse est enim Dominus gloriae, de quo ait Apostolus:
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I
Cor. II, 8). Propter hanc ergo unitatem personae, non solum
Filium hominis dixit descendisse de coelo, sed esse dixit in coelo,
cum loqueretur in terra. Non ergo voluntatem suam fecit, quia
peccatum non fecit: sed voluntatem fecit illius qui eum misit. Tunc
enim facit homo voluntatem Dei, quando facit justitiam quae ex Deo
est.
4. Nec sic arbitremur a Patre missum esse Filium, ut non sit
missus ab Spiritu sancto; cum vox ipsius sit per prophetam, Et nunc
Dominus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim Filium dixisse,
indicant ea quae sunt dicta superius. Nam sic ad ista verba perventum
est: Audite me, inquit, Jacob, et Israel quem ego vocabo. Ego
sum primus, et ego sum in aeternum; et manus mea fundavit terram,
dextera mea solidavit coelum. Vocabo illos, et astabunt simul;
convenient etiam universi, et audient. Quis illis nuntiavit haec?
Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonia, ut tollatur semen
Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi; adduxi illum, et
prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite ista. Nec enim
ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant, ibi eram; et nunc
Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII,
12-16). Quid hoc apertius? Nec sic a Patre et Spiritu sancto
missus est, ut se ipse non miserit: sicut a Patre ostenditur
traditus, ubi legitur, Qui Filio proprio non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); alio autem loco
de ipso Filio dicitur, Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me
(Galat. II, 20). Quomodo autem non facit voluntatem suam,
qui dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius
quos vult vivificat (Joan. V, 21): et cum ei dictum esset, Si
vis, potes me mundare; respondit, Volo, mundare; et ad verbum
continuo factum est quod velle se dixit (Matth. VIII, 2,
3)? Sicut autem Filius facit voluntatem Patris, sic et Pater
facit voluntatem Filii. Nam Filius dicit: Pater, volo ut ubi ego
sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Non dixit,
Peto, vel, Rogo; sed, volo: ut isto volente faceret ille, sicut
illo volente faciebat iste: et non alia ille, alia iste; sed quae
ille, haec etiam iste. Quaecumque enim Pater facit, haec et Filius
similiter facit (Id. V, 19). Verba sunt ipsius, verba
veritatis sunt, falsa esse non possunt.
|
|