|
1. Suscipere te dicis quod protuli, Nescitis quia templum Dei
estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)?
Quod proposuisti dicere ideo dictum esse, quia in nemine habitat
Deus, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit, atque
purgaverit; quasi templum Deo habitaturo, non sibi, sanctificet et
purget Spiritus sanctus: cum Apostolus hinc ostenderit ipsum esse
Deum, cujus nos dixerat templum: quia non ait, et Spiritus Dei
sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis; sed ait,
Spiritus Dei habitat in vobis. Utique in templo suo Deus habitat:
nam quid est templum Dei, nisi habitaculum Dei? Vidisti autem etiam
tu consequenter esse Deum nostrum cujus sumus templum: et noluisti
aliud testimonium commemorare quod protuli, Nescitis quia corpus
vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo?
Jam ergo confitere Deum esse Spiritum sanctum. Neque enim, nisi
esset Deus, haberet templum, et templum non manufactum, sed
aedificatum de membris Dei: Christus enim super omnia est Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5), cujus membra sunt nostra
corpora. Qui enim dixit, Nescitis quia corpus vestrum templum in
vobis Spiritus sacnti est? ipse dixit, Nescitis quia corpora vestra
membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15)? Itane vero cui
de lignis et lapidibus Salomon aedificavit templum. Deus est, et cui
templum aedificatur de membris Christi, hoc est, de membris Dei,
Deus non est? cum loquens de Deo beatissimus martyr Stephanus
dixerit: Salomon aedificavit ei domum; sed Summus non in manufactis
templis inhabitat (Act. VII, 47, 48). Et tamen Christi
membra, quorum caput est super omnes coelos, templum sunt Spiritus
sancti, quem constat venisse de coelo. Istum negare Deum quid est,
nisi non esse et nolle esse templum ejus? Alloquitur nos Apostolus
dicens: Obsecro autem vos, fratres, per miserationes Dei, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem
(Rom. XII, 1). Corpora itaque fidelium hostia sunt Deo,
membra Christi, templum Spiritus sancti, et Deus non est Spiritus
sanctus! Quis hoc dicit, nisi in quo non inhabitat? Quoniam in quo
habitat, utique templum ejus est. Denique cum dixisset Apostolus,
Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est,
quem habetis a Deo, et non estis vestri? empti enim estis pretio
magno; continuo secutus adjunxit, Glorificate ergo Deum in corpore
vestro (I Cor. VI, 19, 20). Ubi dilucide ostendit Deum
esse Spiritum sanctum, glorificandum scilicet in corpore nostro,
tanquam in templo suo. Et quod Ananiae dixit apostolus Petrus,
Ausus es mentiri Spiritui sancto? atque ostendens Deum esse
Spiritum sanctum, Non es, inquit, hominibus mentitus, sed Deo
(Act. V, 3, 4).
2. Miror autem cor vestrum, quantum sermone explicare non possum,
quomodo cum sic laudetis Spiritum sanctum, ut eum sanctificandis
fidelibus ubique asseratis esse praesentem, tamen negare audeatis
Deum. Itane Deus non est, qui replevit orbem terrarum? Scriptura
enim dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I,
7). Sed quid dicamus quod replevit orbem, qui replevit orbis etiam
Redemptorem? Dominus enim Jesus plenus Spiritu sancto regressus est
a Jordane (Luc. IV, 1): et praesumitis dicere, quia ipse
Dominus Jesus Deus erat, et Spiritus sanctus quo plenus erat, non
erat Deus; tam male sentientes de Spiritu sancto, ut non ei
tribuatis saltem quod tributum est Moysi famulo Dei, qui non munera
gratiarum, sed plagarum prodigia in eodem Spiritu sancto, quia ipse
est digitus Dei (Exod. VIII, 19), Aegyptiis ingerebat, et
tamen Pharaoni deus erat. Uno loco erat ad affligendos Aegyptios,
et Pharaoni deus erat (Exod. VII, 1): ubique adest Spiritus
sanctus ad homines in aeternam vitam regenerandos, et non est eis
Deus! Imo vero est, et Deus verus est, quia veri Dei membra
templum ejus est. Et utique subjectum est templum illi cujus est
templum: quomodo ergo Deus non est, cui sunt membra Dei subjecta?
Ac per hoc et Dominus est templi sui: quis enim hoc neget, quis ita
desipiat, ut dicat non esse aliquem dominum domus suae? Quomodo ergo
Spiritus sanctus non est Dominus, qui Dominus est membrorum
Domini? Ipse est quippe Spiritus Domini, de quo uno eodemque loco
dictum est: Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur
velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini,
ibi libertas (II Cor. III, 16, 17).
3. Jam creatorem superius demonstravi Spiritum sanctum: quomodo
autem rex non est, cujus templum est quae membra sunt regis? Quomodo
non consedet Patri et Filio, qui replevit Filium, qui membra Filii
suam possidet domum? Nisi forte quando Filius regressus est a
Jordane, plenus erat Spiritu sancto; et quando sedere coepit ad
dexteram Patris, exclusit a se Spiritum sanctum? Deinde cum de
Patre procedat, quomodo cum Patre non sedeat? Cum ipsa sessio non
sit utique cogitanda carnaliter: alioquin opinaturi sumus honorabilius
Filium sedere quam Patrem; honorabilius quippe sedetur ad dexteram:
et videbitur esse consequens ut Pater sedeat ad sinistram. Postremo
qualis vobis persuaserit spiritus, ut sancto Spiritui denegetis quod
sanctis hominibus sancta Scriptura concedit, vos videritis. Ait enim
Apostolus: Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos
Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et
simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II,
5, 6). Sancti ergo quos sanctificat Spiritus sanctus,
convivificati Christo, ita simul sessuri praedestinati sunt, ut jam
factum dicat Apostolus, quod certum est adfuturum: et ipsi Spiritui
sancto subtrahitur a vobis quisquis est ille consessus, tanquam sedere
cum Patre vel Filio sit indignus, qui eadem sede efficit dignos.
Cui movetis etiam quaestionem quod non adoretur, et hoc utique
simillimo errore, cum legatis, ut jam supra docui, a sanctis etiam
homines adoratos. Et tamen ut invidiam blasphemantis evites; ita
laudas Spiritum sanctum, ut tribuas ei quod non habet ulla creatura,
et detrahas ei quod adipiscitur et humana creatura.
|
|