|
1. Dixisse me quod commemoras, fateor, et nunc dico, quod
Salvator noster non dixerit, Ut ipsi et nos unum; sed, Ut ipsi
sint unum. Et de his evangelicis verbis satis a me recolo jam fuisse
responsum, cum ostenderem refellere te non potuisse quae dixi.
Quoniam poposci ut proferres ubi legeris, Unum sunt, dictum esse de
aliquibus rebus quae non essent unius ejusdemque substantiae: neque
protulisti. Quid enim te adjuvat, quod dilectionis consensione
affirmas dictum esse de Paulo et Apollo, Qui plantat autem et qui
rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); cum eos non ostendas
diversae fuisse substantiae? Ambo quippe homines erant. Si enim non
diligerent invicem, natura unum essent, dilectione non essent: si
autem unum natura non essent, unum dici dilectione non possent.
Poscit ergo Filius ut ita sint unum, quomodo ipse et Pater unum
sunt; id est, non solum natura, quod jam erant; verum etiam
perfectione charitatis atque justitiae, pro suae capacitate naturae,
quantum in Dei regno esse potuerint: ut etiam ipsi summe unum sint in
natura sua, quemadmodum Pater et Filius summe unum sunt, quamvis in
excellentiore atque incomparabiliter meliore natura sua. Dixit ergo ad
Patrem Filius: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti
mihi; ut sint unum, sicut et nos. Non dixit, Ut sint unum
nobiscum; aut, Ut simus unum ipsi et nos. Item paulo post: Non
pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum
ipsorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in
te, ut et ipsi in nobis unum sint. Neque hic dixit, Ut ipsi et nos
unum simus, sed, unum sint in nobis. Quoniam homines qui natura unum
sunt, summe atque perfecte secundum suum modum unum esse non possunt
justitiae plenitudine, nisi in Deo perficiantur, ut unum sint in
Patre et Filio; id est, in ipsis unum, non cum ipsis unum. Adhuc
sequitur, et adjungit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego
claritatem quam mihi dedisti, dedi illis, ut sint unum, sicut nos
unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.
Neque hic dixit, Ut nobiscum sint unum, aut, Ut ipsi et nos simus
unum. Deinde cum addidisset, Ut cognoscat mundus quia tu me
misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti; secutus adjunxit,
Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII,
11-24). Ubi sum, inquit, mecum sint: non ait, Unum mecum
sint . Hoc ergo voluit, ut cum illo essent, non ut illi et ipse unum
essent. Quid est quod dicere voluisti, Dilectionis fecit mentionem,
et non substantiae? Quamvis tu non eo loco ista Domini verba
posueris, quo ab ipso sunt posita. Sed quid ad nos? quandoquidem non
ipsos et se, vel ipsos et Patrem dixit aut voluit unum esse; sed
ipsos unum esse voluit, quos noverat unius esse substantiae. Sicut et
nos, inquit, unum sumus: quos identidem noverat unius esse
substantiae.
2. Tu si vis aliquid respondere, ostende secundum Scripturam
sanctam de aliquibus rebus dici, Unum sunt, quarum est diversa
substantia. Hoc enim Christus non dixit, quod tamen tu ausus es
dicere, id est, Apostolos unum esse cum Patre et Filio, in eo quod
in omnibus ad voluntatem Dei Patris respicientes, ad imitationem
Filii subditi uni Deo Patri et ipsi inveniuntur . Haec dicens,
Deum et homines sanctos unum esse fecisti. Potest ergo quisquam
sanctorum dicere, Ego et Deus unum sumus? Absit hoc a cordibus et
oribus sanctis. Puto autem quod et vos a quocumque hoc audiatis,
horrescitis, nec fertis quemquam hominem, quantolibet munere
sanctitatis excellat, dicentem, Ego et Deus unum sumus. Sed forte
arrogantiae videatur, si hoc de se ipso aliquis dicat. Itane vero
quisquam vestrum etsi non audet dicere, Ego et Deus unum sumus;
saltem audet dicere, Paulus et Deus unum sunt; sicut incunctanter
dicimus, Paulus et Apollo unum sunt; Deus Pater et Deus Filius
unum sunt? Porro, si non audetis dicere, Quilibet homo sanctus,
quilibet propheta, quilibet apostolus, et Deus, unum sunt; quis te
urgebat, quis te impingebat, quis te praecipitabat , ut diceres,
Apostoli unum sunt cum Patre et Filio? Unum sunt, inquis, Pater
et Filius, non tamen unus: continuoque subjungis, Unum ad
concordiam pertinet; Unus, ad numerum singularitatis. Volebas autem
dicere, Unum sunt, ad concordiam pertinet; Unus est, ad numerum
singularitatis: sed te a consideratione verborum tuorum impetus
disputationis avertit. Nam et Unum et Unus utique ad numerum
pertinet singularem. Sed quod verum est; Unum sunt, propter id quod
additum est, Sunt, pluralem indicat numerum, quadam singularitate
connexum: Unus est autem, apertissime est numerus singularis. Sed
numquid Apostolus diceret, Qui autem adhaeret Domino, unum sunt?
Quid enim aliud diceret, si hoc diceret, nisi, Homo sanctus, et
Deus, unum sunt? Sed absit, absit ab illa sapientia ista
sententia: et tamen dixit, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus
est (I Cor. VI, 17); ut noveris de his dici, Unum sunt,
quae unius sunt ejusdemque substantiae: sicut quibusdam hominibus
dictum est, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat.
III, 28); et sicut ait ipse Christus, Ego et Pater unum
sumus (Joan. X, 30). Cum autem unus dicitur, et quid unus
dicitur : et de diversis substantiis dici potest, sicut dictum est,
Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; et de rebus unius
substantiae, sicut dictum est, Erat eis anima et cor unum (Act.
IV, 32). Erat, dixit; non dixit, Erant: quoniam dixit et
quid erat; id est, anima et cor. Sic etiam de Patre et Filio,
et, Unum sunt, dicimus, quia unius substantiae duo sunt: et, Unus
est, dicimus, sed addimus quid unus; id est, unus Deus, unus
Dominus, unus Omnipotens, et si quid hujusmodi. Satis me vobis
duarum istarum locutionum arbitror inculcasse distantiam. Scrutare
itaque Scripturas canonicas veteres et novas, et inveni, si potest,
ubi dicta sunt aliqua, Unum sunt, quae sunt diversae naturae atque
substantiae.
3. Sane falli te nolo in Epistola Joannis apostoli ubi ait: Tres
sunt testes; spiritus, et aqua, et sanguis; et tres unum sunt (I
Joan. V, 8). Ne forte dicas spiritum et aquam et sanguinem
diversas esse substantias, et tamen dictum esse, tres unum sunt:
propter hoc admonui ne fallaris. Haec enim sacramenta sunt, in quibus
non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa
sunt rerum, aliud existentia, et aliud significantia. Si ergo illa
quae his significantur, intelligantur, ipsa inveniuntur unius esse
substantiae; tanquam si dicamus, Petra et aqua unum sunt, volentes
per petram significare Christum; per aquam, Spiritum sanctum: quis
dubitat petram et aquam diversas esse naturas? Sed quia Christus et
Spiritus sanctus unius sunt ejusdemque naturae; ideo cum dicitur
Petra et aqua unum sunt; ex ea parte recte accipi potest, qua istae
duae res quarum est diversa natura, aliarum quoque signa sunt rerum
quarum est una natura. Tria itaque novimus de corpore Domini exisse,
cum penderet in ligno: primo, spiritum; unde scriptum est, Et
inclinato capite tradidit spiritum; deinde, quando latus ejus lancea
perforatum est, sanguinem et aquam (Joan. XIX, 30, 34).
Quae tria si per se ipsa intueamur, diversas habent singula quaeque
substantias; ac per hoc non sunt unum. Si vero ea, quae his
significata sunt, velimus inquirere, non absurde occurrit ipsa
Trinitas, qui unus, solus, verus, summus est Deus, Pater et
Filius et Spiritus sanctus, de quibus verissime dici potuit, Tres
sunt testes, et tres unum sunt: ut nomine spiritus significatum
accipiamus Deum Patrem: de ipso quippe adorando loquebatur Dominus,
ubi ait, Spiritus est Deus (Id. IV, 24). Nomine autem
sanguiris, Filium: quia, Verbum caro factum est (Id. I,
14). Et nomine aquae Spiritum sanctum: cum enim de aqua
loqueretur Jesus, quam daturus erat sitientibus, ait evangelista,
Hoc autem dixit ae Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum
(Id. VII, 39). Testes vero esse Patrem et Filium et
Spiritum sanctum, quis Evangelio credit, et dubitat, dicente
Filio, Ego sum qui testimonium perhibeo de me: et testimonium
perhibet de me, qui misit me, Pater (Id. VIII, 18)? Ubi
etsi non est commemoratus Spiritus sanctus, non tamen intelligitur
separatus. Sed nec de ipso alibi tacuit, eumque testem satis
aperteque monstravit. Nam cum illum promitteret, ait: Ipse
testimonium perhibebit de me. Hi sunt tres testes: et tres unum sunt
(Id. XV, 26), quia unius substantiae sunt. Quod autem signa
quibus significati sunt, de corpore Domini exierunt, figuraverunt
Ecclesiam praedicantem Trinitatis unam eamdemque naturam: quoniam hi
tres qui trino modo significati sunt, unum sunt; Ecclesia vero eos
praedicans, corpus est Christi. Si ergo tres res quibus significati
sunt, ex corpore Domini exierunt: sicut ex corpore Domini sonuit,
ut baptizarentur gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
(Matth. XXVIII, 19). In nomine; non, In nominibus: hi
enim tres unum sunt, et hi tres unus est Deus. Si quo autem alio
modo tanti sacramenti ista profunditas, quae in Epistola Joannis
legitur, exponi et intelligi potest secundum catholicam fidem, quae
nec confundit nec separat Trinitatem, nec abnuit tres personas, nec
diversas credit esse substantias, nulla ratione respuendum est. Quod
enim ad exercendas mentes fidelium in Scripturis sanctis obscure
ponitur, gratulandum est, si multis modis, non tamen insipienter
exponitur.
|
|