|
1. Quid est autem quod poscis ut astruam, Si pater et Filius et
Spiritus sanctus unus est Deus: cum hoc astruat voce clarissima
Scriptura divina dicens, Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est (Deut. VI, 4)? Quod et vos utique
audiretis, si Israel esse velletis, non carnaliter ut Judaei, sed
spiritualiter ut Christiani. Qui enim non vult fideliter audire quod
dictum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est;
superest ut eum qui hoc dixit, credat esse mendacem. Si autem mendax
ille non est, vox ista vera est: si vox ista vera est, quaestio ista
finita est. Procul dubio quippe vos veritas cogit Patrem et Filium
et Spiritum sanctum confiteri unum Dominum Deum. Sed Spiritum
sanctum, cujus templum non manufactum, sed corpus est nostrum, cujus
templum non ligna et lapides, sed membra sunt Christi, negatis
Deum: de ipso Christo quid dicturi estis, quem Deum et Dominum
confitemini? Respondete itaque nobis, utrum Pater et Filius unus
sit Dominus Deus. Si enim non est unus, duo sunt: si duo sunt,
mentitur qui dicit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus
unus est; mentitur qui dicit, Videte quoniam ego sum Deus, et non
est alius praeter me (Id. XXXII, 39). Sed quia illum
mentientem dicere non audetis, quare vos corrigere dubitatis, et
venire vel redire ad catholicam fidem, quae Patrem et Filium et
Spiritum sanctum non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum
credit, et audit clamantem populo suo, Audi, Israel; Dominus
Deus tuus, Dominus unus est; et, Videte quoniam ego sum Dominus,
et non est alius praeter me? Si te dicam surdum et caecum, qui nec
audis ista, nec vides, contumeliosum sine dubio me putabis. Ecce non
dico: expone nobis quomodo accipias, Audi, Israel; Dominus Deus
tuus, Dominus unus est: utrum ibi sit intelligendus et Christus, an
non sit. Si enim dixeris, Ibi est; confiteberis mecum Patrem et
Filium unum esse Dominum Deum. Si autem responderis, Christum non
esse ibi intelligendum, duos contra vocem divinam introducturus es
dominos deos, quoniam non negas etiam Christum esse Dominum Deum.
Similiter abs te quaero quomodo accipias, Videte quoniam ego sum
Dominus, et non est alius praeter me. Ibi est et Christus, an non
est? Si ibi est, profecto Pater et Filius unus est Dominus: si
autem ibi non est, et tamen Dominus est; mentitur qui dicit, Non
est alius praeter me. Est enim alius Dominus Filius, si non unus
est Dominus Pater et Filius. Quantumlibet enim excellentius laudes
Patrem, et infra eum deprimas Filium, id agis, ut aequales non
sint, non ut duo non sint. Clama, quantum vis, Pater est major,
Filius minor: respondetur tibi, Duo sunt tamen major et minor. Nec
dictum est, Dominus Deus tuus major, Dominus unus est: sed dictum
est, Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Neque dictum est, Non
est alius aequalis mihi: sed dictum est, Non est alius Dominus
praeter me. Aut ergo confitere Patrem et Filium unum esse Dominum
Deum, aut aperte nega Dominum Deum esse Christum, sicut aperte
negas Dominum Deum esse Spiritum sanctum. Quod si feceris, istis
quidem te divinis vocibus non urgebo; sed alia testimonia divina
proferam, quibus te et in isto errore detestabiliorem convincam .
Nunc autem et si negas Dominum Deum esse Spiritum sanctum, tamen ut
istis Dei vocibus conteraris, satis est quod Christum Dominum Deum
confiteris: qui si non est cum Patre unus Dominus Deus, duo domini
dii nostri erunt, et falsae illae Dei voces erunt, Dominus Deus
tuus, Dominus unus est; et, Non est alius praeter me. Sed quanto
melius erunt vestra verba emendata, quam Dei verba mendacia?
2. Quaeris a me utrum, Judaico modo te horter profiteri unum
Deum; an de subjectione Filii potius secundum quod fides habet
Christiana, ostendatur unus esse Deus, cujus Filius noster est
Deus. Ita hoc dicis, quasi Judaeorum sit vox, Audi, Israel;
Dominus Deus tuus, Dominus unus est; aut, Ego sum Dominus, et
non est alius praeter me. Ipse Deus hoc dixit: agnosce, et tace;
vel potius edissere quomodo verum dixerit, quem nullus nostrum audet
affirmare mentitum. Edissere, inquam, quomodo verum sit, Dominus
Deus tuus, Dominus unus est; si domini dii nostri, ut dicitis, duo
sunt, unus major, alius minor: edissere quomodo verum sit, Ego sum
Dominus, et non est alius praeter me. Quis enim hoc dixerit quaero,
utrum Pater, an Filius. Si Pater dixit, Ego sum Dominus, et
non est alius praeter me; non verum dixit, quia est alius Dominus
Filius. Si Filius hoc dixit; nec ipse verum dixit, quia est alius
Dominus Pater. Si autem hoc dixit Trinitas; profecto et verum
dixit, et vos falsum dicere ostendit. Trinitas quippe secundum rectam
fidem, id est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, in cujus
nomine baptizamur, et unus Dominus Deus noster est, et praeter ipsum
alius non est. Ipse est enim Deus de quo dicit Apostolus: Nullus
est Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4). Nam si hoc de
Patre acceperis dictum, non tibi erit Deus Christus, quia non
potest solvi Scriptura, dicens, Nullus Deus, nisi unus: ut hic
vobis taceam de Spiritu sancto, quem superius Dominum Deum
ostendimus, vobis negantibus. Quapropter si Macedoniani haeretici
essetis, qui de solo Spiritu sancto catholicae fidei consentire
detrectant, Patrem vero et Filium duos quidem esse, id est, illum
Patrem, illum Filium, et aequales esse, atque unius ejusdemque
substantiae, nec tamen duos dominos deos, sed ambos simul unum
Dominum Deum esse consentiunt: si ergo et vos saltem hactenus
erraretis, non utique his divinis vocibus urgeremini. Patrem quippe
et Filium assereretis unum Dominum Deum dixisse, Non est alius
praeter me. Utinam non restaret agere vobiscum, nisi ut adjungeretis
Spiritum sanctum, et non dualitatem, sed Trinitatem diceretis unum
Dominum Deum. Nunc vero cum sic asseritis Patrem Dominum Deum,
et Filium Dominum Deum, ut simul ambos non dicatis unum Dominum
Deum, sed duos, majorem unum, minorem alterum; prorsus confodimini
gladio veritatis dicentis, Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est: qui clamat, Ego sum Dominus, et non est alius
praeter me. Neque enim Deus Pater sic vellet Israelitas a cultu
deorum revocare multorum atque falsorum, ut eis de uno Deo ac Domino
mentiretur, et diceret non esse praeter se alium Dominum, cum sciret
Deum et Dominum esse suum Filium. Absit ut veritas et veritatis
Pater mendacio deciperet populum suum: haereticorum sit haec, non
catholicorum tam horrenda et detestanda blasphemia. Prorsus Deus
verum dicit, cum dicit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus, non
tres dii, sed unus Deus; nec tres domini, sed unus Dominus est.
Prorsus verum dicit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me;
quia non hoc Pater tantum, sed ipsa Trinitas dicit: hic est Dominus
unus, et non alius praeter ipsum. Nam si Pater diceret, Ego sum
Dominus, et non est alius praeter me; negaret utique Dominum esse
unigenitum Filium. Et quis nostrum auderet eum Dominum confiteri,
contradicente Patre atque dicente, Ego sum Dominus, et non est
alius praeter me? Ac per hoc secundum rectam fidem, non Patris, sed
Trinitatis haec vox est: et Patris ergo, et Filii, et Spiritus
sancti. Obticescant igitur linguae ignorantium veritatem: haec
Trinitas Deus unus est. De hoc uno Deo dicitur, Audi, Israel;
Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Hic Deus unus dicit, Ego
sum Dominus, et non est alius praeter me. Subjectus est quidem
Patri filius secundum formam hominis: non tamen sunt duo dii et duo
domini secundum formam Dei; sed ambo cum Spiritu suo unus est
Dominus.
3. Testimonia quae de Paulo apostolo protulisti, contra te
loquuntur, et nescis. Dicit enim ille: Gratia vobis et pax a Deo
Patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor.
I, 3; II Cor. I, 2; Galat. I, 3, et Ephes. I,
2). Quomodo est autem Dominus Jesus Christus, si Pater dicit,
Ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Non ergo solius
Patris, ut dixi, sed Trinitatis haec vox est. Adhibes alterum
testimonium, et ipsum contra te ipsum, ubi ait Apostolus, Unus
Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus
Christus, per quem omnia, et nos in ipso, sicut tu locutus es:
Apostolus autem, et nos per ipsum ait; non ait, in ipso. Sed hoc
quid ad causam? Solent ista contingere ex memoria proferentibus
testimonia, non ex codice illa legentibus: quod ad rem pertinet potius
intuere. Ecce, dixit Apostolus, Unus Deus Pater, ex quo omnia,
et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et
nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Omnino duas personas, unam
Patris, alteram Filii, sine ulla confusione et sine ullo errore
distinxit. Neque enim duo sunt dii patres, sed unus Deus Pater:
nec duo sunt domini Jesu Christi, sed unus Dominus Jesus
Christus. In illa quippe Trinitate quae Deus est, unus est
Pater, non duo vel tres; et unus Filius, non duo vel tres; et unus
amborum Spiritus, non duo vel tres: et ipse unus Pater utique Deus
est, et ipse unus Filius etiam vobis fatentibus Deus est, et ipse
amborum Spiritus etiam vobis negantibus Deus est. Sic et Dominum si
quaeras, singulum quemque respondeo; sed simul omnes non tres dominos
deos, sed unum Dominum Deum dico. Haec est fides nostra, quoniam
haec fides est recta, quae fides etiam catholica nuncupatur. Tu autem
qui huic fidei contradicis, quaeso te, expone nobis, etiam Jesus
Christus quomodo sit Dominus, qui non Trinitatis, sed solius
Patris esse asseris vocem, Ego sum Dominus, et non est alius
praeter me. Nempe turbaris; nempe quid respondeas non invenis, nisi
quia tacere, quando convinceris, non vis. Si enim non Deus
Trinitas, sed Pater tantum dixit, Ego sum Dominus, et non est
alius praeter me: procul dubio negavit esse Dominum Filium; quoniam
si Dominus est et Filius, falso dictum est, Non est alius Dominus
praeter me. Non enim agitur de Domino, quales sunt homines domini
hominum servorum, quos Apostolus secundum carnem dominos esse dicit
(Ephes. VI, 5): sed de Domino agitur, cui servitus illa
debetur, quae graece LATREIA dicitur, secundum quam dictum
est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut.
VI, 13). Qui Dominus Deus si non Trinitas, sed solus est
Pater: prohibemur utique Domino Christo tali servitute servire, in
eo quod audimus, Illi soli servies; si ita dictum est, ac si
diceretur, Deo Patri soli servies. Qui profecto si solus, et non
ipsa Trinitas dixit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me;
negavit esse Filium Dominum talem, quali domino servitus illa
debetur, qua nonnisi Deo cum vera religione servitur. Non enim
dixit, Ego sum Dominus major aut melior, et non est tantus aut talis
praeter me: sed volens sibi soli ea quae Domino Deo debetur servitute
serviri, Ego sum, inquit, Dominus, et non est alius praeter me.
Porro si vox ista, sicut catholica fides dicit, unius Dei est, quod
est ipsa Trinitas; sine ulla dubitatione huic soli serviendum est ea
servitute, quae nonnisi Domino Deo debetur, quia ipse est Dominus,
et non est alius praeter ipsum.
4. Deinde quaero quomodo accipias quod dictum est, Unus Deus
Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus
Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Numquid non et ex
Filio sunt omnia: quandoquidem ipse dicit, Quaecumque Pater facit,
haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19)? Si autem ita
distinguis, ut non sint per Patrem omnia, sed ex Patre; nec omnia
sint ex Filio, sed per Filium: quis eorum tibi videtur esse ille de
quo idem apostolus dicit, O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut
quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI,
33-36). Utrum Pater est intelligendus, an Filius? Deum
namque prius nominavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! Postea vero eum Dominum appellavit, ubi ait: Quis
enim cognovit sensum Domini? Sed hoc non habet controversiam:
utrumque enim nomen etiam vos et Patri assignatis et Filio. Neque
enim sic dicitis Deum Patrem, ut negetis esse Deum Filium; aut sic
dicitis Deum Filium, ut negetis esse Deum Patrem. Quamvis in hoc
apostolico testimonio quod adhibuisti, Deus dicatur Pater, Dominus
Filius, id est, Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus
Jesus Christus, per quem omnia. Sed illud attende ubi dictum est.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Nam sive Pater
sit iste, sive Filius, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia. Quomodo ergo ex Patre omnia, non ex Filio; et per Filium
omnia, non per Patrem: quandoquidem quemlibet eorum Apostolus
voluerit hoc loco intelligi, Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in
ipso sunt omnia? Si ergo sive de Patre sive de Filio, verissime
tamen dicitur, quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia; sine
dubio Patris et Filii demonstratur aequalitas. Si autem quoniam non
nominavit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed Deum et
Dominum, quod et ipsa Trinitas dici potest, singula horum trium
referri ad singulos voluit: ex ipso dicens, propter Patrem; et per
ipsum, propter Filium; in ipso, propter Spiritum sanctum: cur hanc
Trinitatem unum Dominum Deum non vultis agnoscere? Quandoquidem non
ait, Ex ipsis, et per ipsos, et in ipsis; sed ait, ex ipso, et
per ipsum, et in ipso sunt omnia: nec ait, Ipsis gloria; sed, ipsi
gloria in saecula saeculorum. Amen.
5. Falleris sane, qui putas de Patre solo esse dictum, Nemo
bonus, nisi unus Deus. Si enim dixisset, Nemo bonus, nisi unus
Pater; nec sic exclusum Filium et Spiritum sanctum ab ista unitate
bonitatis voluisset intelligi: quia et illud quod simili locutione
dictum est, quam supra commemoravi, Ea quae Dei sunt, nemo scit,
nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11): non excludit ab hac
scientia Filium Dei. Quanto ergo nobis latitudo intelligentiae magis
patet, quia non dixit, Nemo bonus, nisi unus Pater; sed, Nemo
bonus, nisi unus Deus; quod est ipsa Trinitas. Quaerebat quippe
ille cui hoc respondit Jesus, non bonum qualecumque, sed bonum quo
fieret beatus; imo ipsam beatitudinem veram, id est, vitam
desiderabat aeternam: et interpellaverat tanquam hominem Christum,
nesciens eum esse etiam Deum. Dixerat enim: Magister bone, quid
faciam, ut vitam aeternam consequar? Tunc ait ille: Quid me dicis
bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 17, 18).
Vel, sicut legitur apud alium evangelistam, quod tantumdem valet,
Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Tanquam
diceret: Recte me appellabis bonum, si me noveris Deum. Nam quando
me nihil aliud quam hominem putas, quid me dicis bonum? Non te facit
bonum nec beatum, nisi bonum immutabile quod solus est Deus. Nam
bonus angelus, bonus homo, bona caetera creatura: haec non ita bona
sunt, ut ea quisquis adeptus fuerit, sit beatus; nec ulla est beata
vita, si non sit aeterna. Quomodo autem non est tale bonum Dei
Filius verus, cum sit verus Deus et vita aeterna, ad quam cupiebat
ille qui interrogaverat pervenire?
6. Proinde cum ego asseram, Nemo bonus, nisi unus et solus Deus,
de ipsa Trinitate dictum esse, qui Deus unus et solus est; tu autem
asseras de solo Deo Patre dictum esse, quia ipse de nullo alio
Deus, de nullo alio bonus est; Filius autem de Patre Deus, de
Patre magnus et bonus est: diligenter attende quis nostrum bene
sentiat de Deo Patre et de Deo Filio; utrum ego qui dico, Deus
quidem Pater, non de alio Deo Deus est, Deus autem Filius de
Patre Deo Deus est, sed tantus iste de illo, quantus ille de
nullo; et bonus Pater non de alio bono bonus est, Filius vero de
Patre bono bonus est, sed tam bonus hic de illo, quam bonus ille de
nullo: an tu qui propterea dicis solum esse Patrem Deum bonum, quia
nec Deus est de alio Deo, nec bonus de alio bono; Filium vero ideo
Patri non esse coaequandum, quia de illo Deus est, de illo bonus
est? In qua sententia utrumque blasphemas: et Patrem scilicet, quia
non tantum genuit quantus est ipse, nec talem qualis est ipse; et
Filium, quia talis tantusque nasci non meruit, qualis quantusque est
ille qui genuit. Denique ista ipsa duo de quibus agimus, hoc est,
deitas et bonitas, quoniam dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus,
in hac tua opinione deficiunt. Tantum enim quantus est ipse, et talem
qualis est ipse, si non potuit gignere, quomodo Deus est? si
noluit, quomodo bonus est?
7. Pater, inquis, fons bonitatis est, qui quod est bonus a nemine
accepit. Numquid ideo minus bonus est Filius, quoniam quod bonus
est, ab eo Patre accepit, qui nascenti Filio tantam bonitatem
quantacumque illi est, quia Deus est, dare potuit; et dedit, quia
bonus invidere non potuit? Nam si minus bonitatis, quam quod ipse
habet unico dedit, minus bonus est et ipse quam debuit: quod sentire
dementiae est. Ergo quantum ipse habet bonitatis, tantum Filio dedit
. Et quia natura est, non gratia Filius, nascenti, non indigenti
dedit; et plenus plenum, fons bonitatis fontem genuit bonitatis. Ac
per hoc nec auxit in se hic quod accepit, nec minuit in se ille qui
dedit : quia non habet immutabilitas unde deficiat, non habet
plenitudo quo crescat. Quid est autem ipsa bonitas, nisi vita
vivificans? Proinde quia fons fontem genuit, sicut Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V,
21). Hoc ipse Filius dixit, non ego. Unde merito Deo Patri
dicitur, Quoniam apud te est fons vitae. Quis est autem iste fons
vitae apud Patrem, nisi de quo dicitur, In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in
principio apud Deum: de quo etiam paulo post dictum est, Et vita
erat lux hominum (Id. I, 1, 2, 4)? Haec vita fons vitae
est, et lux ista lux lucis est. Unde cum dictum esset, Apud te est
fons vitae; continuo subjunctum est, In lumine tuo videbimus lumen
(Psal. XXXV, 10), hoc est, in Filio tuo Spiritum
sanctum; quem tu quoque esse illuminatorem in Collationis nostrae
prima parte professus es. Fons ergo de fonte, Filius de Patre, et
simul ambo fons unus: lux de luce, Filius de Patre, et simul ambo
lux una: sicut Deus de Deo, et simul ambo utique Deus unus: et hoc
totum non sine Spiritu amborum. Ex hoc fonte bonitatis, ex hoc fonte
vitae, ex hoc immutabili lumine, ex hac indeficiente plenitudine, id
est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno Domino Deo solo,
secundum mensuram fidei suae quicumque veraciter credunt, sumentes boni
fiunt, vivificantur, illuminantur, implentur. Quibus tu unigenitum
Filium, pace tua dixerim, nescio qua incredibili temeritate
junxisti. Tua quippe ista sunt verba: Sive, inquis, Filius, sive
qui per Filium sunt facti, de illo uno fonte bonitatis unusquisque
secundum mensuram fidei suae assumpserunt ut essent boni. Ubi est ergo
quod fueras ante confessus, illum natura Filium esse, non gratia ?
Ecce contra sententiam tuam venis: ecce jam prodis nefarium secretum
haeresis vestrae, quia unigenitum verum Dei Filium, verum Deum,
non natura Filium, sed gratia profitemini. Si enim et ipse, sicut
verba tua clamant, secundum mensuram fidei suae, ut bonus esset,
assumpsit; gratia est ergo Filius, non natura: et fuit aliquando non
bonus, et credendo factus est bonus; quia ut esset bonus, quemadmodum
dicis, secundum mensuram fidei suae de illo qui Pater est, fonte
bonitatis assumpsit. Legimus quidem quod Jesus proficiebat aetate et
sapientia, et gratia Dei erat in illo (Luc. II, 52): sed
secundum formam hominis quam pro nobis accepit ex nobis, non secundum
formam Dei, in qua non alienum arbitratus est esse aequalis Deo
(Philipp. II, 6). Verumtamen etiam in ipsa forma hominis
legimus eum aetate et sapientia profecisse, non tamen ut ex non bono
bonus fieret credendo meruisse. Neque nunc inter nos quaestio vertitur
de natura filii hominis, in qua Dei Filius minor est Patre: sed de
natura Filii Dei, in qua, ut nos dicimus, vos negatis, aequalis
est Patri: quia Filius verus, Filius unicus, Filius de vero Deo
verus Deus, in nullo degeneravit a Patre. Proinde incomparabilem
Patrem Filio, nec in Scripturis sanctis alicubi legere potuisti.
Nec sana fide ipse dixisti immensum etiam Patrem; quoniam propterea
dicis, ut Filium non pariter immensum, sed mensura existimes
terminatum. Tecum habeto mensuram tuam, qua tuum falsum dominum
metiaris, et de vero Domino mentiaris.
|
|