|
Bene confiteris quod et Pater diligat Filium, et Filius diligat
Patrem: sed si et hoc confitearis, quia non est major dilectio in
Patre quam in Filio. Quia enim natura divinitatis aequales sunt,
aequaliter se invicem diligunt. Facit autem Filius sicut homo
mandatum Patris. Nam sicut Deus, ipse Filius est mandatum
Patris, quia ipse est Verbum Patris. Unde alio loco de mandato
Patris, hoc est, de se ipso dicit: Scio quia mandatum ejus vita
aeterna est (Joan. XII, 50). Quod autem ipse Dei Filius
sit vita aeterna, Scriptura divina testatur. Ubi autem ait, Qui me
vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); quis nesciat ideo
dictum, quoniam quisquis per intelligentiam videt Filium, Patri
utique videt aequalem? Quod vos ideo non vultis, quia per oculos
cordis, quantum in hac vita videri potest, Filium non videtis.
|
|