|
Putas non recte a me dictum esse, quod propter formam servi quam
suscepit Filius (Philipp. II, 7), major sit Pater. Tu enim
secundum haeresim vestram, in ipsa Dei forma Patrem Filio vis esse
majorem: cui paternam sic invides formam, ut ideo perfectum velis
natum esse Filium aeterna perfectione, ne ad paternam formam saltem
crescendo valeat pervenire. Sed inaniter invidet homo paternam formam
Dei Filio, cui Pater eam non invidit, quia aequalem sibi unicum
genuit. Sed dicis non esse Patris magnam gloriam, si ea forma servi
major est, qua forma sunt majores et Angeli. Vide si aliud conaris,
nisi ad unius Patris gloriam, per unici Filii contumeliam pervenire,
ut scilicet non augeatur Pater in gloria, nisi minuatur Filius in
natura. Cohibe te: nescis et Patri et Filio te ingerere
contumeliam, si nec ille potuit aut noluit gignere aequalem sibi, nec
iste nasci aequalis Patri? Non se vult Deus ita laudari Patrem, ut
Filium dicatur de se ipso generasse degenerem. Non vult bonus Filii
dilector ita praedicari formam suam, ut eam non potuerit unicus ejus
vel nascendo sumere, vel crescendo comprehendere. Quod autem tibi
videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est;
qua majores videntur et Angeli: non recte cogitas quem locum in rebus
habeat humana natura, quae condita est ad imaginem Dei. Majores
Angeli dici possunt homine, quia majores sunt hominis corpore:
majores sunt et animo, sed in forma quam peccati originalis merito
corruptibile aggravat corpus. Natura vero humana, qualem naturam
Christus humanae mentis assumpsit, quae nullo peccato potuit
depravari, solus major est Deus. Denique propter quid dictum sit,
Minorasti eum modico minus quam angelos (Psal. VIII, 6);
aperuit Scriptura, ubi legitur, Eum autem modico minus quam angelos
minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II,
9). Non ergo propter naturam hominis; sed, propter passionem
mortis. Natura vero hominis, quae mente rationali et intellectuali
creaturas caeteras antecedit, Deus solus est major: cui utique
injuria facta non est, ubi scriptum est, Major est Deus corde nostro
(I Joan. III, 20). Filius ergo Dei susceptum hominem
levaturus ad Patrem quando dicebat, Si diligeretis me, gauderetis
utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan.
XIV, 28); non carni suae solum, sed etiam menti, quam
gerebat, humanae Deum Patrem utique praeferebat: quae tota sine
dubio forma agnoscitur servi, quoniam tota servit creatura Creatori.
|
|