|
1. Postrema tibi disputatio fuit, quomodo sit Deus patribus visus,
quando corpus humanum in quo videretur, nondum acceperat Christus,
cum invisibilis sit per se ipsa divina natura. Quod cum etiam tu ita
confessus fueris ut inter caetera non solum Patrem, sed nec ipsum
Filium in substantia divinitatis suae diceres esse visibilem, non
solum hominibus, sed nec ipsis coelestibus potestatibus: postea,
mutata sententia, dicis eum et ante incarnationem suam conspectibus
apparuisse mortalium, asserens illud quod ait Apostolus, Quem nemo
hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), de solo
Deo Patre dictum esse; Filium vero ex initio generis humani videri
solitum esse ab hominibus. Quod cum probare voluisses, multa de
Scripturis sanctis testimonia protulisti, quae te nihil adjuvare
potuerunt. Non enim legis alicubi scripsisse Moysen, sicut dicis,
quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper
Filius visus est. Hoc enim eum describere pronuntias in Geneseos
libro, quod ita falsum est, ut etiam ridiculum sit. Numquid enim
liber Geneseos, ab Adam usque ad incarnationem Christi, ea quae
gesta sunt continet? aut ipse Moyses usque ad tempora incarnationis
Christi, vel in carne vixit, vel ea quae facta sunt scripsit? Haec
dicis, et putas te aliquid dicere, vel putaris ab eis qui nec ista
possunt, quae tam manifeste falsa sunt, cernere.
2. Deinde quod commemoras Patrem ad Filium dicentem, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quid hoc ad rem
pertinet, rogo te? quid ad rem pertinet? Tantumne tibi vacabat
loqui, ut non attendens quid probare susceperas, memoriter nobis et
inaniter Scripturam Geneseos ventilares? Numquid hinc probatur ante
carnem susceptam visus ab hominibus Christus, quia dixit Pater ad
Filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram?
Deinde adjungis, ac dicis, Et fecit Deus hominem (Gen. I,
26, 27): atque addis, Quis Deus, nisi Filius? Et ut mihi
de opere quasi praescribas meo, Hoc utique, inquis, et tu in tuis
tractatibus exposuisti. Ubi nolo quaerere quam verum loquaris, quando
video nihil ad causam pertinere quod loqueris. Agitur quippe inter
nos, utrum per suae divinitatis substantiam Christus visibus
apparuisset humanis. Et tu dicis, Fecit Deus hominem: et addis,
Quis Deus, nisi Filius? quasi propterea necesse fuerit ut homo
Deum opificem suum videret oculis carneis. Hoc si ita esset, omnes
homines viderent Deum: quis enim alius eos facit in uteris matrum?
Adhuc adjicis talia, et dicis: Iste ergo Filius qui est propheta
sui genitoris, dicebat:
|
“Non est bonum solum esse hominem, faciamus
ei adjutorium secundum se”
|
|
(Id. II, 18). Si quaeram, quis
tibi indicaverit quia Filius hoc dicebat, in quibus angustiis te
videbis? Scriptura enim quae dixit, In principio fecit Deus coelum
et terram, non exprimens utrum Pater, an Filius, an Spiritus
sanctus, an ipsa Trinitas fecerit, qui unus est Deus; per caetera
etiam ita commemorat Deum, ut dicat Et fecit Deus, Et dixit
Deus, per quaeque opera ejus, quorum illum asserit conditorem.
Simili ergo locutione ait, Et Dixit Deus, Faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: nec aliter
locuta est, ubi ait, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei
adjutorium secundum se. Unde igitur tibi persuasum est, caetera
superiora Patrem dixisse, hoc autem Filium? Unde, quaeso,
distinguis, unde discernis Patrem dixisse, Fiat lux (Id. I,
1-27), et caetera; Patrem denique dixisse, Faciamus hominem;
et Filium dixisse, Faciamus ei adjutorium: cum tibi Scriptura
ubique non dicat nisi, Dixit Deus? Quae est ista temeritas? quae
praesumptio? Deinde cum ideo Patrem majorem soleatis asserere, quia
dixit, Fiat hoc, aut illud, tanquam jubens Filio; Filium vero
ideo minorem, quia jussa perfecit: quid dicturi estis, ubi scriptum
est, Faciamus hominem? Non enim ait sicut in superioribus, Fiat
homo, tanquam id jusserit Filio: sed, Faciamus, inquit, hominem.
Quod non quaero quem dixisse arbitreris: jam enim verba tua tenemus,
quod Pater hoc dixerit Filio. Cur ergo non ait, Fiat, vel,
Fac; sed ait, Faciamus? An caetera Deus imperavit, et Filius
fecit; hominem vero ambo fecerunt, sed Patre et jubente, et
cooperante, Filio autem non jubente , sed tantum jussa faciente?
Sed si propterea Patrem jubentem intelligis, quia scriptum est,
Dixit Deus, Faciamus hominem: ergo jussit et Filius; quia tu ipse
non Patrem accipis dixisse, sed Filium, Faciamus ei adjutorium.
Et sicut illud ubi dictum est, Et fecit Deus hominem; obedisse
jubenti Patri Filium vis videri, quia Pater dixerat, Faciamus
hominem: ita etiam ubi legimus, Et immisit Dominus soporem in
Adam, et sumpsit unam de costis ejus (Gen. II, 21), et
caetera, quibus ostenditur factum homini esse adjutorium, obedisse
Patrem jubenti Filio, te auctore, intelligamus; quia non Patrem,
sed Filium dixisse asseris, Faciamus ei adjutorium.
3. Sed haec ita loquor, quasi ad causam quae a nobis agitur,
quidquam pertineat, quodlibet hinc volueris credere aut suspicari.
Prorsus, sicut dicis, Pater jusserit, ubi dictum est, Faciamus
hominem; et Filius obedierit, ubi dictum est, Et fecit Deus
hominem: prorsus sicut te delectat, Filius dixerit, Non est bonum
solum esse hominem; faciamus ei adjutorium; sed talia dicens ipse non
jusserit, quia hoc vultis: quomodo ostendis Filium qui hominem
fecerit, ab homine visum? Quomodo ostendis Filium qui dixit, Non
est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium, ab homine
visum, vel ab ipsa muliere, si eam factam non vis a Patre, ne Filio
Pater obedisse videatur; sed ipse eam Filius, tanquam sibi jubens
sibique obediens, et faciendam dixit et fecit? Demonstra Filium
visum esse a viro, visum esse a muliere. Demonstraturum te quippe
promiseras, et antequam incarnaretur visum fuisse humanis aspectibus
Filium. Ostende promissa. Quid pergis in vacua? Quid deludis
exspectationem nostram, nec exhibes pollicitationem tuam? Multiplicas
verba non necessaria, ut necessaria occupes tempora. Si propterea
visus est a viro Filius quia fecit eum, et propterea visus ab ejus
muliere quia fecit eam; defini, si audes, non posse Deum Filium et
operari videntia, et a suis operibus, quamvis alia videntibus, non
videri. Si autem hoc potest Deus Filius; ipse quippe usque nunc
operatur cuncta videntia, et tamen eorum a se ipso creatis oculis non
videtur; quid est quod dixisti? Cur ista de libro Geneseos in tuo
sermone posuisti? cur nobis necessaria temporum spatia superflua
loquacitate finisti?
4. Sed iste, inquis, Filius visus est Adae, secundum quod
legimus, Adam dicentem,
|
“Vocem tuam audivi deambulantis in
paradiso; et abscondi me, quia nudus sum”
|
|
(Gen. III, 10).
Hoc ergo prius diceres, homo bone, inde inciperes promissa
monstrare. Quamvis et hic Adam, Vocem tuam, inquit, audivi: non
ait, Faciem vel speciem tuam vidi. Et quod ait, Abscondi me, quia
nudus sum; videri se a Deo timuit, non a se Deum visum esse
monstravit. Nam si vox quando auditur, sequitur visio; visus est et
Deus Pater quoties voce attestatus est Filio. Novimus quippe in
Evangelio verba Patris sonantis, atque dicentis, Tu es Filius meus
dilectus, etc. (Marc. I, 11), ubi auditus ab hominibus, non
tamen visus est. Ac per hoc et in illis verbis quae adjungis, ubi
dicit, Quis nuntiavit tibi quia nudus es? et sequentia; potuit
audiri, et non videri Deus. Nondum itaque aliquid ex eo quod
promiseras dixisse te vide: et dic tandem aliquid quod discutere
debeamus, aut quod pro tua causa esse fateamur.
5. Hic Deus, inquis, et Abrahae visus est. Visum esse Deum
Abrahae negare non possumus. Scriptura quippe fidelissima apertissime
hoc loquitur, dicens: Visus est autem illi Deus ad quercum Mambre.
Sed neque hic expressum est, utrum Pater an Filius. Cum autem
narraret Scriptura, quomodo ei visus sit Deus, tres viros illi
apparuisse declarat, in quibus magis ipsa Trinitas, qui unus est
Deus, recte intelligi potest. Denique tres videt, et non dominos,
sed Dominum appellat, quoniam Trinitas tres quidem personae sunt,
sed unus Dominus Deus. Sic autem narratur quod vidit Abraham:
Respiciens, inquit, oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant
super eum; et videns procurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi
sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam
ante te, ne praetereas servum tuum. Hic videmus tres viros
apparuisse, et unum Dominum dici, unumque Dominum rogari ne
praetereat servum suum, quoniam congruit Deo visitare famulos suos.
Deinde tres personas pluraliter alloquitur, dicens: Sumatur nunc
aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam
panem, et manducate, et postea transibitis in viam vestram, propter
quod declinastis ad servum vestrum. Manifestum est eos tanquam homines
invitari: non enim tale illis praeberetur obsequium, quo indigentia
reficerent corpora, nisi homines putarentur. Et Scriptura pluraliter
eos respondisse commemorat: ait enim, Et dixerunt, Sic fac
quemadmodum dixisti. Non ait, Et dixit; sed, dixerunt. Deinde
cum esset parata refectio, dicit Scriptura: Et apposuit ante illos,
et ederunt. Non ait, Apposuit ante illum, et edit. Sed ubi ad id
ventum est, ut Abrahae filius promitteretur ex Sara, quia divinum
offerebatur beneficium, non ut hominibus humanum exhibebatur
obsequium, unum narrat Scriptura dicentem, Ubi est Sara uxor tua?
Non enim ait, Dixerunt autem ad illum: sed ait, Dixit autem ad
illum: Ubi est Sara uxor tua? Quis autem hoc dixerit, postea
manifestat; ubi cum risisset Sara, ait eadem Scriptura: Et dixit
Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa? et caetera
usque ad finem, tanquam unus Dominus singulariter loquitur. Ac post
haec, ut homines pluraliter abire narrantur, et dicitur: Exsurgentes
autem inde viri, conspexerunt in faciem Sodomorum et Gomorrhae;
Abraham vero ambulabat cum illis, deducens. Rursus autem redit
Scriptura ad singularem numerum, ac dicit: Dominus autem dixit:
Numquid celabo ego puero meo Abraham quae ego facio? Deinde
promittitur Abrahae praeclara et copiosa posteritas, et Sodomorum
denuntiatur interitus. Sequens autem Scriptura dicit: Et conversi
inde viri, venerunt in Sodoma; Abraham autem erat adhuc stans ante
Dominum. Et appropians Abraham dixit: Ne simul perdas justum cum
impio; et erit justus tanquam impius? Et post collocutionem Domini
atque Abrahae, sequitur Scriptura, et dicit: Abiit autem
Dominus, ut desiit loqui ad Abraham, et Abraham regressus est in
locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodoma ad vesperam. Hi
sunt de quibus paulo ante dixerat: Conversi inde viri venerunt in
Sodoma. Sed duos esse non expresserat, cum ab initio tres viros
dixisset apparuisse Abrahae, et hospitaliter ab illo esse susceptos,
quos et abeuntes deduxit, ambulans cum eis.
6. Fortassis ergo jam pronuntiare festinas, unum fuisse in eis
Dominum Christum, qui singulariter promittebat et respondebat
Abrahae; duos vero illos, angelos ejus, qui venerunt in Sodoma
tanquam missi angeli a Domino suo. Sed exspecta: quid properas?
Consideremus omnia diligenter, ac prius intueamur verba Domini
loquentis Abrahae: Clamor Sodomorum, inquit, et Gomorrhae
multiplicatus est, et peccata eorum magna valde. Descendens ergo
videbo, si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummant. Hic
se ipsum descensurum dixit in Sodoma, quo tamen non ipse descendit,
sed angeli duo. Ipse quippe abiit, ut desiit loqui ad Abraham;
Abraham autem regressus est in locum suum. Venerunt autem, sicut
dictum est, duo angeli ad vesperam in Sodoma. Quid, si et in illis
duobus angelis unus Dominus invenitur, qui secundum verbum suum in
ipsis angelis descendit in Sodoma? Nonne manifestum erit in tribus
illis viris unum Dominum visum fuisse, ubi quid aliud quam ipsa
Trinitas figurata est? Sed videamus utrum nobis sancta Scriptura
demonstret, etiam in illis duobus angelis, ut dixi, unum Dominum
inventum, ne forte haec ex nostro corde affirmasse videamur. Venerunt
ergo duo angeli in Sodoma ad vesperam; Loth vero sedebat, ut
scriptum est, juxta portam Sodomorum. Videns autem Loth, surrexit
in obviam illis, et adoravit in faciem in terram. Vides nempe hic a
justo viro angelos adoratos, et tu non vis adorari Spiritum sanctum,
quem vos quoque omnibus angelis sine ambiguitate praeponitis? Sed
dicturus es, Homines esse credebat; nam et in hospitium tanquam
homines invitavit. Hoc magis est contra te, qui dicis non adorari
Spiritum sanctum, omnibus Angelis praeferendum; cum videas et
homines inferiores Angelis a justis hominibus adorari. Sed adhuc
dicturus es, Dominum adoravit: eum quippe in duobus illis, quos
putabat esse homines, tanquam in prophetis esse cognovit. Jam ergo
probatum est, quod me per Scripturam sanctam demonstraturum esse
promiseram, eumdem Dominum qui dictus fuerat abiisse ut cessavit loqui
ad Abraham, in illis duobus angelis descendisse in Sodoma, sicut
dixerat, et in eis ab homine justo agnitum fuisse. Exhibuit itaque
hospitalitatem quomodo sanctis hominibus Dei, in quibus Deum esse
cognovit, cum eos, sicut etiam ipse Abraham, angelos esse nesciret.
Hi enim Patriarchae sunt significati in Epistola ad Hebraeos, ubi
de hospitalitate loquens ait: Per hanc quidam nescientes, hospitio
receperunt angelos (Hebr. XIII, 2). Receptis ergo eis
Loth, nesciens quod angeli essent, cognoscens tamen sicut ipso
Domino demonstrante cognoscere potuit, quis in eis esset, ut ea quae
interea facta sunt taceam, exiit, cum eis de Sodomis: quod antequam
fieret, sicut Scriptura loquitur, dixerunt viri ad Loth: Sunt tibi
hic generi, aut filii, aut filiae? aut si quis tibi alius est in
civitate, educ de loco hoc: quoniam perdimus nos locum hunc; quia
exaltatus est clamor eorum ante Dominum, et misit nos Dominus
conterere eum. Ecce ubi apparet illud incendium Sodomorum per angelos
factum, quos misit Dominus; in quibus tamen et ipse erat: neque enim
sic mittit suos, ut recedat ab eis. In eis ergo descendit in
Sodoma, quod se facturum esse praedixerat, quando cum Abraham
loquebatur: quod posteaquam fecit, abiisse ipse dictus est, et angeli
venisse in Sodoma ad vesperam. Deinde paulo post, mox ut eduxerunt
illum foras, et dixerunt, sicut eadem Scriptura narrat, Salvam fac
animam tuam; ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in
monte salvum te fac, nequando comprehendaris: dixit Loth ad illos,
Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, etc.
Quae cum finisset loquendo, et elegisset sibi civitatem pusillam in
qua salvaretur, sequitur Scriptura, et ei dicit esse responsum:
Ecce miratus sum faciem tuam et super verbum hoc, ne everterem
civitatem de qua locutus es. Festina ergo ut salvus sis ibi: non enim
potero facere verbum, donec tu illo introeas (Gen. XVIII et
XIX). Quis hoc ei respondit, nisi ille cui dixerat, Oro,
Domine? Hoc autem ad ambos dixerat, non ad unum, sicut apertissime
scriptum est, Dixit autem Loth ad illos, Oro, Domine. Agnovit
ergo Loth unum Dominum in angelis duobus, sicut Abraham unum agnovit
in tribus.
7. Non est cur dicatur: Ille abierat qui Dominus erat et cum
Abraham locutus erat; duo vero angeli ejus erant qui in Sodoma, illo
abeunte , venerunt. Omnes enim tres viri dicti sunt qui apparuerunt
Abrahae, sicut Scriptura solet viros etiam angelos nuncupare. Nec
eorum alicui uni promptius et humilius Abraham obsecutus est quam
duobus, sed aequaliter omnibus pedes lavit, aequaliter omnibus epulas
ministravit. Ergo in omnibus Deum vidit. Propter quod Scriptura
praedixerat, quod visus fuerat Deus Abrahae ad quercum Mambre, sub
cujus umbra arboris tres viros pavit, quos oculis corporis vidit: in
eis vero Deum, non corporis, sed cordis oculis vidit, id est,
intellexit atque cognovit; sicut Loth in duobus, cum quo non
pluraliter, sed singulariter loquebatur, eique respondebat etiam ipse
tanquam unus. Primo quippe Abraham per tres viros illum audivit,
postea per unum, qui duobus in Sodoma euntibus manens locutus est cum
eo; Loth autem per duos, tamen et ipse unum Dominum, quem pro
liberatione sua rogabat, et qui ei respondebat, audivit: cum ambo,
id est, et Abraham et Loth, homines putarent eos qui angeli erant;
Deum vero in eis intelligerent qui erat, non putarent esse qui non
erat. Quid sibi ergo vult ista visibilis Trinitas et intelligibilis
unitas, nisi ut nobis insinuaretur quod ita tres essent Pater et
Filius et Spiritus sanctus, ut tamen simul non tres dii et domini
essent, sed unus Dominus Deus? Tu autem dixisti, Hic Deus visus
est Abrahae: sciens te legisse quod scriptum est, visum esse Deum
Abrahae ad quercum Mambre: et volens quasi probare Dominum Filium
visum esse illi patriarchae, declinasti ab illis tribus viris, et eos
omnino tacuisti, in quibus narrat Scriptura Deum visum fuisse
Abrahae; ne tu ipse nos admoneres unius esse substantiae Trinitatem
Deum, sicut unius erant substantiae tres viri quos vidit Abraham:
cum praedixisset Scriptura, Visus est Deus Abrahae, nec tamen tres
deos esse, quia et, Visus est Deus, dictum est; non, visi sunt
dii: et ipse Abraham tres vidit, et unum adoravit: a quo praeteriri
noluit; ab uno responsa divinitatis accepit. Nec aliquos duos eorum
duos esse deos sensit, sed unum in omnibus: quia et Loth duos vidit,
et tamen unum Dominum agnovit. Ubi mihi videntur per angelos
significari Filius et Spiritus sanctus: quoniam se illi angeli missos
esse dixerunt; et de Trinitate quae Deus est, solus Pater non
legitur missus; leguntur autem missi et Filius et Spiritus sanctus;
quorum non ideo est diversa natura: nam et illi viri per quos
significati sunt, unius erant ejusdemque naturae. Hanc ergo
Scripturam qua convinci posses, astuto silentio devitasti. Et cum
dixisses, Hic Deus visus est Abrahae: volens Filium solum visum
putari in eo quod in Genesi legitur, visum esse Deum Abrahae,
quomodo sit visus, dicere noluisti, ne ibi non solus Filius, sed
Trinitas agnosceretur Deus.
8. Dixisti autem: Si vis credere, quia Filius visus est
Abrahae, utique ipse Unigenitus in sancto affirmavit Evangelio sic:
|
“Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et
gavisus est.”
|
|
(Joan. VIII, 56). O disputare, o probare
promissa! quasi dixerit Dei Filius, Abraham pater vester concupivit
me videre; et vidit, et gavisus est. Quamvis et hoc sic adhuc posset
intelligi, quod sanctus Patriarcha oculis cordis viderit Dei
Filium, non oculis carnis, unde inter nos vertitur quaestio. Sed
cum dixerit Christus, Abraham concupivit videre diem meum; et
vidit, et gavisus est; cur non diem Christi intelligimus tempus
Christi, quo erat venturus in carne, quod Abraham sicut et alii
Prophetae in spiritu potuit videre atque gaudere? Neque hic igitur
quod proposueras et pollicitus fueras, probare potuisti.
9. Post haec venisti ad Jacob, qui luctatus est cum Angelo, quem
scriptura ipsa Geneseos et hominem dicit et Deum. Nam ita legitur:
Remansit autem Jacob solus, et luctabatur homo cum illo usque in
mane. Vidit autem quod non potest ad eum, et tetigit latitudinem
femoris ejus, et obstupuit latitudo femoris Jacob, dum luctaretur cum
eo; et dixit illi: Dimitte me; ascendit enim aurora. Ille autem
dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Dixit autem ei: Quod
est nomen tuum? Ille autem dixit: Jacob. Et dixit ei: Non
vocabitur amplius nomen tuum Jacob; sed Israel erit nomen tuum, quia
valuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Rogavit autem eum
Jacob dicens: Enuntia mihi nomen tuum. Et dixit: Quare hoc
interrogas tu nomen meum? Et benedixit eum illic. Et appellavit
Jacob nomen loci illius, Aspectus Dei: Vidi enim Deum facie ad
faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII,
24-30). Ex ista lectione unicum Dei Filium et antequam
venisset in carne visibiliter apparuisse conaris ostendere: ubi etsi
non absurde Christus intelligitur figuratus, propter prophetiam futura
nuntiantem, quia futurum erat ut Jacob in filiis suis qui
crucifixerunt Christum, praevaluisse Christo videretur; et in filiis
suis videret Christum facie ad faciem, et salva fieret anima
Israelitarum qui fideliter hoc viderunt: tamen hunc hominem qui
luctatus est cum Jacob, Osee propheta evidenter angelum dicit. Sic
enim apud eum scriptum est de Jacob: In utero supplantavit fratrem
suum, et in labore praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et
potuit (Osee XII, 3, 4). Sicut ergo in Genesi ille qui
luctatus est cum Jacob, et homo et Deus dicitur ; ita et ab hoc
propheta et Deus et angelus. Ac per hoc ita qui erat angelus, dictus
est homo, quomodo illi dicti sunt viri qui apparuerunt Abrahae,
quando nescientes et ipse et Loth hospitio receperunt angelos. Deus
ergo erat in angelo, sicut est Deus in homine, maxime quando per
hominem loquitur. Ita vero per hunc angelum figuratus est Christus,
sicut per hominem. Nam et Isaac filius Abrahae, quid erat in
figura, nisi Christus, quando sicut ovis ad immolandum ductus est
(Isai. LIII, 7), et quando sicut Dominus crucem suam, ita
et ipse sibi quibus fuerat imponendus ligna portabat? Postremo, quid
miramur per angelum figuratum esse Jesum, si non solum per hominem,
verum etiam per pecudem figuratus est? Nam quis alius erat ille aries
qui cornibus tenebatur in vepre, nisi Christus crucifixus, vel spinis
etiam coronatus. Hunc autem arietem pro filio, cui parcere jussus
est, immolavit Abraham (Gen. XXII, 6-13). Ita enim
homini parci Deus jussit, ut tamen ex pecore, propter passionem
Christi, quae illo modo praenuntiabatur, mysterium sacri sanguinis
impleretur. Si ergo putas proprietate, non figura, Christum fuisse
angelum, qui luctatus est cum Jacob; potes dicere proprietate, non
figura, Christum fuisse arietem, quem patriarcha immolavit Abraham:
potes postremo dicere proprietate, non figura, Christum fuisse
petram, quae percussa ligno, sitienti populo potum largissimum fudit
(Exod. XVII, 6). Sic enim dicit Apostolus: Bibebant enim
de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus (I Cor.
X, 4). Figurae istae non res ipsae fuerunt, quibus figuris
praecedentibus res significabantur esse venturae: quae figurae per
subjectam Deo creaturam, et maxime per Angelorum ministerium,
mortalium exhibebantur aspectibus, Dei quidem agente potentia, sed
tamen latente natura, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus
sancti.
10. Frustra itaque asseris Filium Dei visum fuisse ab hominibus,
Patrem autem non fuisse visum: cum per subjectam sibi creaturam et
Pater videri potuerit, et Filius, et Spiritus sanctus; per suam
vero substantiam nullus illorum visus est. Ergo Deus, sicut infirmis
hominum sensibus, magis significatus quam demonstratus est. Non
itaque visus est sicut est: hoc quippe in futura vita promittitur
sanctis. Unde dicit apostolus Joannes: Dilectissimi, nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Viderunt ergo et in hoc saeculo Apostoli
Dominum; viderunt, sed non sicut est. Denique Moyses eum sibi
cupiebat ostendi, quamvis cum eo facie ad faciem Scriptura indice
loqueretur (Exod. XXXIII, 13, 11). Quod cum in mea
superius prosecutione dixissem, quasi non audieris praeteristi, cum
tibi ejusdem meae prosecutionis recitari ex tabulis universa voluissem.
Non autem discernens quid sit videri Deum per substantiam suam, et
quid sit videri Deum per subjectam creaturam, in tantam blasphemiam
decidisti, ut unigenitum Dei Filium per hoc ipsum quod Deus est
mutabilem diceres: quandoquidem soli Patri putasti esse tribuendum
quod scriptum esse dixisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus;
quasi Filius vel Spiritus sanctus sit mutatus quando visibiliter
apparuit, vel ille quod constat natus ex femina, vel iste in specie
columbae aut igneis linguis se humanis aspectibus monstrans. Unde jam
respondi tibi in eo sermone, ubi ostendi non te refellisse quae dixi.
Nunc vero ut intelligas quomodo dixerit Deus, Ego sum qui sum, et
non sum mutatus, vel quod scriptum magis invenitur, Ego enim
Dominus, et non mutor (Id. 3, 14, et Malach. 3, 6);
quoniam non solus Pater, sed Deus unus hoc dixit, quod est ipsa
Trinitas; Psalmum attende ubi legitur: Tu in principio, Domine,
terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt; tu
autem permanebis: et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut
tegumentum mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni
tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Hoc autem ad Filium
Dei dictum esse in Epistola quae est ad Hebraeos sancta Scriptura
testatur (Hebr. I, 10-12). Quis vero non intelligat, ubi
dicitur, Coeli mutabuntur; tu autem idem ipse es; nihil dici aliud,
nisi, Tu non mutaris? Ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere,
Ego sum qui sum, et non sum mutatus; vel, Ego enim Dominus, et
non mutor. Quod tu ideo soli Patri assignasti, ut in sua substantia
crederetur esse mutabilis Filius; tanquam ita susceperit hominem, ut
in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi
credideris, in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat,
non autem recessisse vel defecisse quod erat.
11. Deinde quaero, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus
inflammabatur, et non urebatur. Quanquam et illic angelum apparuisse
Scriptura ipsa declarat, dicens: Apparuit autem illi angelus Domini
in flamma ignis de rubo. In angelo autem Deum fuisse, quis dubitet?
Sed quis Deus erat? utrum Pater, an Filius? Dicturus es,
Filius: non vis enim Patrem ullo modo, vel per subjectam creaturam,
visibus apparuisse mortalium. Sed quodlibet horum eligas, ad utrumque
respondeo. Si Pater erat, apparuit et Pater hominibus: si Filius
erat, non mutatur et Filius. Ibi enim cum quaesisset Moyses, quis
esset qui eum mitteret; ille respondit: Ego sum qui sum. Quod quid
est aliud, nisi, Mutabilis non sum: sicut propheticum testimonium
ipse posuisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus? Dixit etiam
rursus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob (Exod. III, 2, 14, 6, 15). Aude, si potes,
negare Deum Patrem Deum esse Abraham, et Isaac, et Jacob; si
non ipse de rubo, sed Filius loquebatur. Si autem Pater, confitere
etiam Patrem Deum hominibus visum. Si vero uterque est Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quod esse annuis; quid
ambigis utrumque unum Deum? Jacob quippe ipse est Israel, cujus
filiis dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus
est (Deut. VI, 4).
12. Quapropter verum esse agnosce quod dixi, divinitatem non per
substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per
creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Non
itaque sicut accipere vel accipi mea verba voluisti, ego divinitatem
sic patribus ostendisse se dixi, tanquam eam voluerim credi visibilem,
quam prius invisibilem dixeram esse: sed dixi, quando se patribus
divinitas ostendebat, per subjectam creaturam se visibilem
demonstrabat. Nam per ipsam suam naturam usque adeo invisibilis est,
ut ipse Moyses ei cum quo facie ad faciem loquebatur diceret: Si
inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod.
XXXIII, 11, 13). Ecce quod dixi: relege, et invenies me
verum dicere; te autem non intelligere voluisse, vel non potuisse,
quod dixi. Audi ergo idipsum me aliquanto planius disserentem. Ego
divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti in sua natura atque
substantia mortalibus oculis invisibilem dico. Eam vero se in formas
visibiles vertere, absit ut dicam, quia et immutabilem dico. Restat
ergo ut aspectibus humanis quando se ostendit ut voluit, per subjectam
intelligatur hoc fecisse creaturam, quae potest oculis apparere
mortalibus.
13. Quid est autem quod cum de Patre dixisses, Unus est
invisibilis, unde jam satis est disputatum; addidisti, Unus etiam
incapabilis atque immensus? Incapabilem quidem non legimus Deum.
Cur sane dicas incapabilem, nescio. Si enim capi non potest,
quomodo non solum Filius, verum etiam Pater veniunt ad hominem,
sicut dicit ipse Filius, et mansionem apud eum faciunt (Joan.
XIV, 23)? Puto quod capiat eos apud quem faciunt mansionem.
An forte dicis, Non ex toto, sed ex parte capiuntur? Dic quod
vis: respondetur enim tibi, Non sunt ergo incapabiles, qui sunt vel
ex parte capabiles. An ideo tibi non sufficit incapabilem dicere, sed
addidisti, et immensum, ut exponeres quatenus incapabilem dixeris? id
est, quia totius capax non est humana natura; immensus est enim?
Verum hoc et de Filio dici potest. Neque enim quisquam sic capit
unigenitum Verbum, ut ejus capacem se omni modo audeat profiteri.
Prorsus etiam ipsum non esse dubitamus immensum. Nam quaero abs te,
de quo accipias quod scriptum est: Magnus est, et non habet finem;
excelsus et immensus. De ipso quippe paulo post dicitur: Hic Deus
noster, non aestimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam
disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo:
post haec super terram visus est, et inter homines conversatus est
(Baruch. III, 26, 36, 37, 38)? Quis est iste,
responde? Quis est, inquam, Magnus, et non habens finem; excelsus
et immensus; qui super terram visus est, et inter homines conversatus
est? Video quos aestus, quas patiaris angustias. Times dicere,
Pater est; ubi audis, super terram visus est, et inter homines
conversatus est. Tu enim Patrem per suam substantiam revera
invisibilem, nec per subjectam creaturam vis esse ab hominibus visum.
Times dicere, Filius est; ubi audis, non habet finem, excelsus et
immensus. Tu enim Patrem tantummodo esse contendis immensum. Times
dicere, Spiritus sanctus est; ubi audis, hic Deus noster. Tu enim
nec Deum vis esse Spiritum sanctum. Quid es acturus, quid
responsurus, homo qui non vis esse catholicus, ut Christum sic
accipias in forma servi super terram visum, et inter homines
conversatum, ut tamen in forma Dei in qua invisibilis mansit,
confitearis immensum? Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad
eum. Quis alius, nisi Antichristus, quem verum Christum fides vera
non aestimat, sed eum pro vero Christo exsecrabilis Judaeorum error
exspectat?
14. Si oras, et petis, ut dicis, discipulus esse divinarum
Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia divina considera. Noli
per multa quae te nihil adjuvant, evagari: elige prudenter tacere quam
inaniter loqui, quando non invenis quid respondeas manifestissimae
veritati. Timere te ostendis, ne te nudem discipulis tuis. Utinam
tu Christo sic induaris, ut discipulos tuos magis ipsius velis
discipulos esse quam tuos. Nam me non poenitet, quantum Dominus
donat, operam dare ut tu et discipuli tui sub uno magistro sitis
condiscipuli mei. Tractatui autem meo, cui post tantum tempus adhuc
te responsurum esse promittis, si ita responsurus es, ut modo
respondisti vel interrogationibus, vel prosecutionibus meis, non plane
aliquid respondebis; sed ut homines non intelligentes quomodocumque
deciplas, non tacebis. Ex his ergo omnibus, quae sicut potui
disputavi, satis apparet Patris et Filii et Spiritus sancti unam
esse virtutem, unam esse substantiam, unam deitatem, unam
majestatem, unam gloriam; quia ipsa Trinitas est unus Dominus Deus
noster, de quo dictum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus,
Dominus unus est (Deut. VI, 4). Tunc autem dictum est,
quando Dominus solus deducebat eos, et non fuit in eis deus alienus.
Neque enim non eos deducebat et Christus, cum dicat Apostolus.
Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt (I Cor.
X, 9); aut Christus non est Deus, aut Christus Deus est
alienus. Hic est ergo Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus,
Trinitas unus Deus: cui uni jubemur ea quae non nisi Deo debetur
servitute servire, cum audimus, Dominum Deum tuum adorabis, et illi
soli servies (Deut, VI, 13). Neque enim hac servitute non
servimus Christo, cujus membra sumus; aut Spiritui sancto, cujus
templum sumus. Haec Trinitas unus Deus dicit: Ego sum Dominus,
et non est alius praeter me (Id. XXXII, 39). Neque enim
non est Dominus Christus, quem vos quoque Deum et Dominum
confitemini; aut Spiritus sanctus non est Dominus domus suae, hoc
est templi sui. Ipse est quippe Spiritus Domini de quo dicitur:
Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas
(II Cor. III, 17). Haec est Trinitas unus Deus, de quo
dicit Apostolus: Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII,
4). Non enim cum haec auditis, Deum negare unigenitum audetis.
Hic Deus Trinitas dicit: Ego sum qui sum, et non sum mutatus
(Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Non enim mutatus
est Christus, cui dicitur: Mutabis coelos, et mutabuntur; tu autem
idem ipse es (Psal. CI, 27, 28): aut mutabitur Spiritus
veritatis, cum sit immutabilis veritas, cui tantum honorem dat ipse
Christus, ut dicat, Expedit vobis ut ego eam: nisi enim ego
abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7); et,
Quicumque dixerit blasphemiam in Filium hominis, dimittetur ei; qui
autem dixerit in Spiritum sanctum, non dimittetur ei (Matth.
XII, 32). Et cum de se ipso dixerit, Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20); de illo
dixit, Ut vobiscum sit in aeternum (Joan. XIV, 16). His
atque hujusmodi testimoniis, quae omnia quaerere et colligere longum
est, si pacifice acquiescas, eris, quod orare et optare te dicis,
divinarum Scripturarum discipulus, ut de tua fraternitate gaudeamus.
|
|