|
Dicis vos Christum colere, ut Deum omnis creaturae, cui flectitur
omne genu, coelestium, terrestrium et infernorum: quem tamen Deo
Patri esse non vultis aequalem, quia hoc Pater ei donavit: ait enim
Apostolus, Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen
quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
etc. Nec quaeritis cui donaverit; utrum homini, an Deo. Quomodo
enim donaverit, evidenter apparet. Humiliavit, inquit, semetipsum
usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum
exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp.
II, 8, 9). Si ergo propterea donavit ei nomen quod est super
omne nomen, quia factus est obediens usque ad mortem crucis; numquid
antequam hoc fieret, non erat altus Dei Filius Deus, Dei Verbum,
Deus apud Deum; sed posteaquam propter hoc exaltatus est, quia
factus est obediens usque ad mortem crucis, tunc coepit esse altus Dei
Filius, unicus Dei, Deus, tunc coepit habere nomen quod est super
omne nomen? Quis hoc insipientissimus dixerit? Hoc illi ergo donatum
est ut homini, secundum quem Filius factus est obediens usque ad
mortem crucis, quod jam habebat idem ipse Dei Filius, Deus de Deo
natus aequalis.
|
|