|
Objicis mihi, quod dicam Spiritum sanctum aequalem esse Filio.
Dico plane. Da, inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus.
Ut video, hinc eum vis ostendi aequalem Christo, si adoratur ut
Christus. Jam ergo confitere Christum Patri aequalem, quem tu ipse
adorari confiteris ut Patrem. Quales autem homines estis, quam
religiosae humilitatis, qui Spiritum sanctum adorare non vultis, cum
legatis, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor.
III, 6)? Non vultis ergo adorare, quem vivificare animas non
negatis: cum pater Abraham homines adoraverit, quia concesserunt ei
monumentum, ubi poneret mortuae corpus uxoris. Sic enim scriptum
est: Venit autem Abraham plangere Saram et lugere. Et surrexit
Abraham de supra mortem ejus, et dixit filiis Heth: Peregrinus et
advena sum ego vobiscum; date ergo mihi possessionem monumenti, ubi
sepeliam mortuum meum. Responderunt autem filii Heth ad Abraham,
dicentes: Absit hoc, domine; audi nunc et nos: rex a Deo tu es in
nobis; in electis monumentis nostris sepeli mortuum tuum: nemo enim
nostrum prohibet te a monumento suo, ut sepelias mortuum tuum ibi.
Surgens autem Abraham adoravit plebem filiorum Heth (Gen.
XXIII, 2-7). Et vos Spiritum sanctum non permittitis
adorari, ut ipsi Dei gratiae remaneatis ingrati! Sed, Da,
inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus: quasi non ex iis
quae legimus, aliqua etiam quae non legimus, intelligamus. Sed ne
quaerere multa compellar, tu ubi legisti Patrem Deum ingenitum vel
innatum? Et tamen verum est. Quod vero aliquoties dixisti, etiam
Filio esse incomparabilem Patrem, nec legis, nec verum est. Si
autem religionem qua colitur Deus, sicut dignum est cogitares, multo
plus esse cerneres quod habet Spiritus sanctus templum, quam si eum
legeres adoratum. Et homines enim, sicut supra docui, a sanctis
novimus adoratos: templum vero non est factum ab hominibus, nisi aut
vero Deo, sicut Salomon fecit; aut eis qui pro diis habentur, sicut
gentes quae ignorant Deum. Spiritus autem sanctus, quod cum magno
honore de Deo dictum est, non in manufactis templis habitat (Act.
XVII, 24), sed corpus nostrum templum est Spiritus sancti.
Et ne corpora nostra contemnas, membra sunt Christi (I Cor.
VI, 19, 15). Qualis ergo Deus, cui templum aedificatur, et
a Deo, et de membris Dei?
|
|