|
Dicis vos Spiritum sanctum competenter honorare ut doctorem, ut
ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem; Christum colere,
ut creatorem; Patrem cum sincera devotione adorare, ut auctorem. Si
auctorem propterea dicis Patrem, quia de ipso est Filius, non est
autem ipse de Filio; et quia de illo et Filio sic procedit Spiritus
sanctus, ut ipse hoc dederit Filio gignendo eum talem, ut etiam de
ipso procedat Spiritus sanctus: si creatorem sic dicis Filium, ut
creatorem non neges Patrem nec Spiritum sanctum; si denique Spiritum
sanctum sic dicis doctorem, ducatorem, illuminatorem,
sanctificatorem, ut haec opera nec Patri audeas auferre nec Filio:
ista tua etiam nostra sint verba. Si autem talia tibi idola ponis in
corde, ut duos facias deos, unum majorem, id est, Patrem, alium
minorem, id est, Filium; Spiritum vero sanctum ita omnium trium
minimum fingas, ut nec Deum nuncupare digneris: non haec est nostra
fides, quoniam non est christiana fides, ac per hoc nec fides. Etiam
hoc tibi ignoscimus, quod imperite usus verbo, Christum significasti
ad terrena descendisse contagia. Et quia hoc in te corrigere volui,
ut scires contagia quomodo appellare debeamus; calumnias esse istas
dicis, et eas de philosophicae artis instructione venire arbitraris.
Sufficit mihi quod ita putasti Christum ad terrena descendisse
contagia, ut tamen confitereris nullum habuisse peccatum.
|
|