|
Illud sane quod commemoravi, partus animalium, quae cum terrena sint
atque mortalia, hoc tamen gignunt quod ipsa sunt, ut homo hominem,
canis canem; puto quod non aspernatus horruisti, sed te aspernari
atque horrere finxisti, dicens, tam foedam comparationem in illam
tantam immensitatem non debuisse produci. Cur enim hoc dixisti, nisi
ne tibi de ipsis corruptibilibus fetibus fauces veritas premeret, et te
respirare non sineret, sicut et facit? Qandoquidem creaturam
corruptibilem cernitis, hoc quod ipsa est gignere fetum suum, et Deum
Patrem omnipotentem creditis non potuisse nisi ejus degenerante natura
gignere unicum suum.
|
|