|
Sed dicis: Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, Rex Regem
genuit, Creator Creatorem genuit, bonus bonum genuit, sapiens
sapientem genuit, clemens clementem, potens potentem. Si sub his
verbis cavere te putas quod vobis objicitur, non vos credere Deum
potuisse gignere id quod est ipse, et ideo dicis, Dominus Dominum
genuit, Deus Deum genuit, et caetera: cur ergo sicut dixisti,
Potens potentem; non dicis, Omnipotens omnipotentem? Si quod
sentis vis dicere, dic: Dominus major, dominum minorem genuit;
Deus major, deum minorem; Rex major, regem minorem; Creator
major, creatorem minorem; melior bonum, sapientior sapientem,
clementior clementem, potentior potentem. Si autem ista non dicis,
et nihil minus quam Pater habet, Filium habere consentis, cur non
dicis aequalem? Et illa omnia cur non sic percurris, ut dicas:
Dominus aequalem Dominum genuit, Deus aequalem Deum, Rex aequalem
Regem, Creator aequalem Creatorem, bonus aequaliter bonum, sapiens
aequaliter sapientem, clemens aequaliter clementem, potens aequaliter
potentem? Si autem negas aequalem, aperte dic esse degenerem. Non
enim quem deum minorem, de Deo majore natum esse dicitis, saltem
sicut infantem crescere sinitis, ut aliquando suo Patri possit esse
aequalis. Ad hoc enim eum perfectum dicitis esse natum, non ut hinc
laus ejus cresceret, sed ut minor ejus natura remaneret. Et cum ista
sentiatis, sequeris tamen, et dicis: Nihil subtraxit Pater in
generando Filium. Quomodo nihil subtraxit in generando Filium, quem
non aequalem genuit, sed minorem? An ideo nihil subtraxit, quia
nihil eorum quae gignendo dedit, abstulit genito? Ita sane nihil
subtraxit: sed et filiis hominum qui prospere nascuntur, nihil aufert
Creator jam natis; quin potius addit, ut accedat crescentibus quod
nascentibus defuit. Quid ergo magnum de Patre dixisti erga unicum
Filium, qui non ex nihilo vel ex aliqua materia factus, sed ex ipso
natus est? Quid magnum est quia non subtraxit quod dedit, si quod
dare potuit, non dando subtraxit? Ubi est, quod eum invidum non esse
dixisti? An forte dare non potuit? Ubi est omnipotentia Dei
Patris? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater
aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non
potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc
falsum est. Patri igitur Deo Filius verus aequalis est. Si ergo,
ut laudas, placet tibi quod a me commemoratum est, Invisibilia enim
ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I,
20): per id quod factum est in creatura visibili, ut parentes id
quod ipsi sunt generent, intellige invisibilem nativitatem veri Filii
Dei, ne Deum Patrem dicas id quod non est ipse genuisse. Si autem
hoc genuit quod est ipse; unam Patris et Filii esse substantiam
negare nolite.
|
|