|
Respondet Augustinus ad scripta quae ipsi consideranda misit
Consentius, de adhibendo usu mendacii ad detegendos latentes
Priscillianistas, qui se catholicos mentiuntur: docetque nec mendaces
per mendacia, nec blasphemos per blasphemias quaerendos esse.
Refellit Priscillianistarum errorem illum, in Dictinii praesertim
libro, cui titulus Libra, repertum, quo ipsi dogmatizant,
|
“ad
occultandam religionem religiosos debere mentiri.”
|
|
Quae ex divinis
Libris in hujus erroris sui patrocinium testimonia proferunt et
exempla, contendit partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt,
non esse imitanda. Solvit difficultatem de compensativis peccatis,
ipsum quoque improbans mendacium, quod ad tuendam salutem cujusquam seu
temporalem seu aeternam utile ac necessarium videatur. Denique nunquam
omnino mentiendum, in iis maxime rebus quae ad doctrinam religionis
pertinent, inconcusse tenere Consentium jubet et adversus haereticos
defendere.
|
|