|
20. Peccata compensativa nec ipsa admittenda esse. Factum Loth
offerentis filias suas constupratoribus Sodomitis. Exemplum Loth
timore tunc perturbati non imitandum. Nec exemplum David prae ira
jurantis. Quid David, quidve ipsi Loth faciendum fuerat. Loth a
peccato defendi quomodo vix possit. Facta a sanctis non omnia in mores
transferenda. Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quaedam
compensativa peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac
potius recte facta dicantur. Quis enim dubitet esse grande peccatum,
si pater filias suas prostituat fornicationibus impiorum? Et tamen
exstitit causa qua hoc vir justus debere se facere existimaret, quando
Sodomitae nefario libidinis impetu hospitibus ejus irruebant. Ait
enim: Sunt mihi duae filiae quae non cognoverunt virum: producam
illas ad vos, et utimini eis quomodo placuerit vobis; tantum in viros
istos ne faciatis iniquum, propterea quia intraverunt sub tectum
tignorum meorum (Gen. XIX, 8). Quid hic dicemus? Nonne ita
illud scelus quod Sodomitae hospitibus illius viri justi facere
conabantur horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur
fuisse faciendum? Movet etiam maxime persona facientis, quae merito
justitiae liberabatur a Sodomis: ut quoniam minus malum est feminas
quam viros perpeti stuprum, etiam hoc ad justitiam justi illius
pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam in
hospitibus suis; non tantum id volens animo, verum et offerens verbo,
et si illi assensi fuissent impleturus et facto. Sed si hanc peccatis
aperuerimus viam, ut committamus minora ne alii majora committant;
lato limite, imo nullo limite, sed convulsis et remotis omnibus
terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. Quando enim
fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius;
profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena, et incesta
stupris; et si qua impietas visa fuerit etiam pejor incestis, incesta
quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerint, ut illa
impietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus
peccatorum, et furta pro furtis, et stupra pro stupris, et incesta
pro incestis, et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur:
nostra pro alienis, non solum minora pro majoribus, verum etiam si ad
ipsa summa et pessima veniatur, pauciora pro pluribus; si se ita rerum
verset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi
minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis; ita ut omnino ubi
dixerit inimicus qui habuerit hujusmodi potestatem , Nisi tu
sceleratus fueris, ego sceleratior ero, aut nisi tu hoc scelus
feceris, ego talia plura faciam; scelus nobis videamur admittere, si
velimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est, nisi desipere,
vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in
me, sive in alios perpetrata, mihi est cavenda damnatio. Anima enim
quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4).
21. Si ergo peccare, ne gravius vel in nos vel in quoslibet alii
peccent, procul dubio non debemus; considerandum est in eo quod fecit
Loth, utrum exemplum sit quod imitari, an potius quod vitare
debeamus. Magis enim videtur intuendum et notandum, cum tam horrendum
malum ex impietate flagitiosissima Sodomitarum suis impenderet
hospitibus, quod cuperet depellere, nec valeret, sic etiam justi
animum potuisse turbari, ut vellet facere quod non humani timoris
nebulosa tempestas, sed divini juris tranquilla serenitas, si
consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit; et jubebit potius ut
sic nostra peccata caveamus, ne ullorum prorsus alienorum peccatorum
timore peccemus. Aliena quippe ille vir justus timendo peccata, quae
nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non attendit
suum, quo voluit subdere filias libidinibus impiorum. Haec quando in
Scripturis sanctis legimus, non ideo quia facta credimus etiam
facienda credamus; ne violemus praecepta, dum passim sectamur
exempla. An vero quia juravit David se occisurum esse Nabal, et
clementia consideratiore non fecit (I Reg. XXV, 22 35),
propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere juremus nos esse
facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Sed sicut illum
timor, ut prostituere filias vellet; sic istum, ut temere juraret,
ira turbavit. Denique si de ambobus interrogando ut dicerent cur haec
fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere, Timor
et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal.
LIV, 6); posset etiam dicere iste, Turbatus est prae ira oculus
meus (Psal. VI, 8): ut non miraremur vel illum in timoris
tenebris, vel istum oculo turbato non vidisse quod videndum fuit, ne
facerent quod faciendum non fuit.
22. Et sancto quidem David justius dici potuit quod nec irasci
debuit, quamvis ingrato et reddenti mala pro bonis; sed etsi ut homini
ira subrepsit, non utique tantum debuit praevalere, ut se facturum
juraret, quod aut saeviendo faceret, aut pejerando non faceret: illi
autem inter libidinosas insanias Sodomitarum constituto quis auderet
dicere, Etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate
violentissima compulisti, ab impudicis apprehensi et oppressi muliebria
patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expavescas, non
horrescas, non contremiscas? quis haec vel illorum sceleratorum socius
hospiti pio dicere auderet? Sed plane rectissime diceretur, Age
quidquid potes, ne fiat quod merito times: sed non te timor iste
compellat, ut facias quod in se filiae tuae fieri si voluerint,
facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint,
patientur a Sodomitis te auctore violentiam. Noli facere magnum
scelus tuum, dum majus horrescis alienum: quantumlibet enim distet
inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. Nisi forte pro
defensione hujus viri in eas se quispiam coarctet angustias, ut dicat:
Quoniam accipere quam facere praestat injuriam, hospites autem illi
non erant utique facturi injuriam, sed passuri; maluit vir justus
filias suas injuriam pati, quam hospites suos, eo jure quo filiarum
dominus erat; et noverat non eas peccare, si id fieret, quia
peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio
sustinerent. Denique non se ipsae stuprandas, quamvis pro masculis
feminas, pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas eas faceret non
perpessio libidinis alienae, sed suae consensio voluntatis. Nec pater
earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur quibus
hospites non prodebat; quamvis minus mali esset quod in uno, quam si
fieret in duobus: sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque
ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi
praevaluisset corporis viribus, tamen non consentientem non maculasset
alienus. In filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia
non eas peccare si opprimerentur invitae, sed peccantes ferre
faciebat: tanquam si ab improbis ut sui servi caederentur offerret, ne
hospites ejus paterentur caedis injuriam. De qua re non disputabo,
quia longum est, utrum vel dominus jure suae potestatis recte sic
utatur in servo, ut servum suum caedi faciat innocentem, ne amicus
ejus etiam ipse innocens in domo ejus a violentis improbis vapulet.
Sed certe David nullo modo recte dicitur jurare debuisse se esse
facturum, quod postea cerneret se facere non debere. Unde constat
quod non omnia quae a sanctis vel justis viris legimus facta,
transferre debemus in mores; sed etiam hinc discere quam late pateat,
et ad quos usque perveniat quod Apostolus ait: Fratres, et si
praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum,
ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Praeoccupationes enim sunt
istae in quibus delinquitur, dum quid faciendum sit aut ad horam non
videtur, aut et qui viderit vincitur; ut scilicet fiat peccatum, cum
vel latet veritas, vel compellit infirmitas.
|
|