|
23. Exempla pro mendacio quaesita in Scripturis expendenda. Aliud
est occultare veritatem, aliud proferre mendacium. Abraham et Isaac
defenduntur a mendacio. Factum Jacob non esse mendacium. Tropi non
sunt mendacia. Metaphora. Antiphrasis. Tropi in Scripturis
quare. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant
compensativa peccata; ita ut nec peccata existimentur, si habeant
tales causas propter quas fiant, et in quibus videatur peccari potius
si non fiant. Et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione
praevaluit, ut peccata non putentur illa mendacia, quinimo et recte
facta esse credantur, quando quisque pro ejus cui falli expedit
utilitate mentitur, aut ne aliis noceat qui nociturus videtur, nisi
mendaciis evitetur. Ad haec mendaciorum genera defendenda, plurima de
Scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est
occultare veritatem, quod est proferre mendacium. Quamvis enim omnis
qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult quod
verum est celare mentitur. Plerumque enim vera non mentiendo
occulimus, sed tacendo. Neque enim mentibus est Dominus, ubi ait:
Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan.
XVI, 12). Vera tacuit, non falsa locutus est; quibus veris
audiendis eos minus idoneos judicavit. Quod si eis hoc ipsum non
indicasset, id est, non eos posse portare quae dicere noluit,
occultaret quidem nihilominus aliquid veritatis, sed posse hoc recte
fieri forsitan nesciremus, aut non tanto firmaremur exemplo. Unde qui
asserunt aliquando esse mentiendum, non convenienter commemorant
Abraham hoc fecisse de Sara, quam sororem suam dixit. Non enim
dixit, Non est uxor mea; sed dixit, Soror mea est: quod erat
revera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. Quod
et postea jam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmavit,
respondens illi et dicens, Et vere soror mea est de patre, non de
matre (Gen. XX, 2, 12): hoc est de paterno genere, non de
materno. Aliquid ergo veri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando
tacuit uxorem, dixit sororem. Hoc et filius ejus fecit Isaac: nam
et ipsum novimus propinquam suam conjugem fuisse sortitum (Id.
XXVI, 7, et XXIV). Non est ergo mendacium cum silendo
absconditur verum, sed cum loquendo promitur falsum.
24. Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere
videretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium,
sed mysterium. Quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac
figurae significandarum quarumcumque rerum, quae non ad proprietatem
accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur
esse mendacia: quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam
tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam; ita ut
et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non
propriam verbi alicujus usurpata translatio, possit ista ratione
mendacium nuncupari. Cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare
vites, floridam juventutem, niveam canitiem; procul dubio fluctus,
gemmas, florem, nivem, quia in his rebus non invenimus, in quas haec
verba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. Et petra
Christus (I Cor. X, 4), et cor lapideum Judaeorum (Ezech.
XXXVI, 26): item leo Christus (Apoc. V, 5), et leo
diabolus (I Petr. V, 8), et innumerabilia talia dicentur esse
mendacia. Quid quod haec tropica locutio usque ad eam pervenit, quae
appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur
dulce quod acidum est; lucus quod non luceat, Parcae quod non
parcant. Unde illud est in Scripturis sanctis, Si non in faciem
benedixerit tibi (Job II, 5): quod diabolus ait Domino de
sancto Job, et intelligitur, Maledixerit. Quo verbo et Nabuthei
fictum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod
benedixerit regi (III Reg. XXI, 13); hoc est,
maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio
vel actio figurata in mendacio deputabitur. Si autem non est
mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio
significantia referuntur; profecto non solum id quod fecit aut dixit
Jacob patri ut benediceretur, sed neque illud quod Joseph velut
illudendis locutus est fratribus (Gen. XLII), neque quod David
simulavit insaniam (I Reg. XXI, 13), nec caetera hujusmodi,
mendacia judicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea
quae vera sunt intelligenda referendae. Quae propterea figuratis velut
amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant, et ne nuda
ac prompta vilescant. Quamvis quae aliis locis aperte ac manifeste
dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, in nostra quodam
modo cognitione renovantur, et renovata dulcescunt. Nec invidentur
discentibus, quod his modis obscurantur: sed commendantur magis, ut
quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata
jucundius. Tamen vera, non falsa dicuntur; quoniam vera, non falsa
significantur, seu verbo seu facto: quae significantur enim, utique
ipsa dicuntur. Putantur autem mendacia, quoniam non ea quae vera
significatur, dicta intelliguntur; sed ea quae falsa sunt, dicta esse
creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, idipsum quod Jacob fecit,
attende. Haedinis certe pellibus membra contexit: si causam proximam
requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit ut putaretur esse qui
non erat: si autem hoc factum ad illud propter quod significandum
revera factum est referatur; per haedinas pelles peccata, per eum vero
qui eis se operuit, ille significatus est qui non sua sed aliena
peccata portavit. Verax ergo significati nullo modo mendacium recte
dici potest. Ut autem in facto, ita et in verbo. Nam cum ei pater
dixisset, Quis es tu, fili? ille respondit, Ego sum Esau
primogenitus tuus (Gen. XXVII, 16-19). Hoc si referatur
ad duos illos geminos, mendacium videbitur: si autem ad illud propter
quod significandum ista gesta dictaque conscripta sunt, ille est hic
intelligendus in corpore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re
loquens ait, Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes
Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab
oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno
Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant
novissimi (Luc. XIII, 28-30). Sic enim quodam modo minor
majoris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum
igitur tam vera tamque significentur veraciter, quid hic debet putari
factum dictumve mendaciter? Cum enim quae significantur, non utique
non sunt in veritate, sed sunt seu praeterita, seu praesentia, seu
futura; procul dubio vera significatio est, nullumque mendacium. Sed
nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta
rimari, in quibus palmam veritas habet, quia ut significando
praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.
|
|