|
25. Tripartita ratio disputandi adversus eos qui Scripturas divinas
mendaciis suis adhibere patronas volunt. Neque id isto sermone
suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras
aperuisti, quantum ad eorum attinet dogmata falsa atque perversa; ne
ita investigata videantur quasi docenda fuerint, et non redarguenda.
Magis ergo fac ut expugnata jaceant, quae fecisti ut prodita pateant:
ne dum volumus ad indaginem hominum fallacium pervenire, ipsas
falsitates sinamus tanquam insuperabiles permanere; cum potius debeamus
et in latentium cordibus destruere falsitates, quam parcendo
falsitatibus invenire fallaces. Porro inter illa dogmata eorum, quae
subvertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad
occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non
solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de
ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis; ut
videlicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere
christianus. Etiam hoc, obsecro te, dogma impium nefariumque
subverte, propter quod astruendum argumentantes de Scripturis
colligunt testimonia, quibus videantur non solum ignoscenda vel
toleranda, verum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet,
sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista
testimonia Scripturarum, ut vel doceas non esse quae putantur esse
mendacia, si eo modo intelligantur, quo intelligenda sunt; vel
imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia; vel certe ad
extremum de his saltem rebus quae ad doctrinam religionis pertinent,
nullo modo esse mentiendum. Sic enim vere funditus evertuntur, dum
evertitur ubi delitescunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cavendi
judicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse
mendaces. Hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum velut
idoneum munimentum veritatis ictibus feriendum atque dejiciendum. Nec
eis quam non habebant, alia latebra quo confugiant est praebenda: ut
si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere, nec
potuerint, dicant, Tentare illos voluimus, quoniam prudentes
catholici docuerunt ad inveniendos haereticos id esse faciendum. Sed
aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi videatur
tripartita ratio disputandi adversus eos qui patronas mendaciis suis
volunt adhibere divinas Scripturas: ut prius ostendamus nonnulla quae
ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte
intelligantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda
non esse; tertio, contra omnes omnium opiniones, quibus videtur ad
viri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum, in
doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Haec enim tria tibi
exsequenda paulo ante commendavi, et quodam modo injunxi.
|
|