|
26. Exempla mentiendi quaedam ex veteribus Scripturis vere talia,
ex Novo autem Testamento nulla proferri. Simulatio Petri et
Barnabae merito reprehensa a Paulo. Non mendaciter observatae a
Paulo Legis quaedam caeremoniae. Paulus non mentiendo, sed
compatiendo omnibus omnia factus. Mendacium quid sit. Ad ostendenda
ergo quaedam quae putantur in Scripturis esse mendacia, non ea esse
quod putantur, si recte intelligantur; non tibi parum adversus istos
valere videatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis Litteris
inveniunt velut exempla mentiendi. Illa quippe omnia quae nominatim
commemorant ubi sit quisque mentitus, in eis Libris leguntur, in
quibus non solum dicta, verum etiam facta multa figurata conscripta
sunt , quia et figurate gesta sunt. In figuris autem quod velut
mendacium dicitur, bene intellectum verum invenitur. Apostoli vero in
Epistolis suis aliter locuti sunt, aliterque conscripti Actus
Apostolorum, jam videlicet revelato Testamento Novo, quod illis
figuris propheticis velabatur. Denique in tot Epistolis apostolicis,
atque in ipso tam grandi libro in quo actus eorum canonica veritate
narrantur, non invenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis
ad mentiendi licentiam proponatur exemplum. Quandoquidem illa Petri
et Barnabae simulatio qua Gentes judaizare cogebant, merito
reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret, et ne posteris ad
imitandum valeret. Cum enim vidisset apostolus Paulus quia non recte
ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus: Si
tu cum sis Judaeus, Gentiliter et non Judaice vivis; quomodo
Gentes cogis judaizare (Galat. II, 13, 14)? Id autem quod
ipse fecit, ut quasdam observationes legitimas judaica consuetudine
retinendo et agendo non se inimicum Legi Prophetisque monstraret,
absit ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est
ejus nota sententia, qua fuerat constitutum, nec Judaeos qui tunc in
Christum credebant prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad
eas Gentiles cum Christiani fierent, esse cogendos: ut illa
sacramenta quae divinitus praecepta esse constaret, non tanquam
sacrilegia fugerentur; nec tamen putarentur sic necessaria jam Novo
Testamento revelato, tanquam sine iis quicumque converterentur ad
Deum salvi esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque
praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate
consenserant Petrus et Barnabas; ideoque cogebant Gentes judaizare.
Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tanquam et recepto
Evangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error
quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli
redarguebat. Quod ergo ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes
lucrifacerem; compatiendo id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque
tanquam ille cui vult subvenire, quando tanta misericordia subvenit,
quanta sibi subveniri vellet, si esset ipse in eadem miseria
constitutus. Itaque fit tanquam ille, non quia fallit illum, sed
quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus apostoli, quod jam
supra commemoravi: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo
delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu
mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI,
1). Nam si propterea quia dixit, Factus sum Judaeis tanquam
Judaeus, et iis qui sub Lege erant, tanquam sub Lege (I Cor.
IX, 20-22); ideo putandus est mendaciter suscepisse Legis
veteris sacramenta: debuit et Gentium idololatriam eodem modo
mentiendo suscipere, quia dixit etiam iis qui sine Lege erant tanquam
sine Lege se factum, ut eos lucrifaceret: quod utique non fecit.
Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit illa figmenta; ac
non potius libere tanquam martyr Christi detestanda et vitanda
monstravit. De nullis igitur apostolicis actibus sive sermonibus isti
proferunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis ergo factis seu
dictis ideo sibi videntur habere quod proferant, quia figuras
praenuntiativas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sint aliquando
similia . Sed cum referuntur ad eas res propter quas significandas ita
facta vel dicta sunt, reperiuntur significationes esse veraces, ac per
hoc nullo modo esse mendacia. Mendacium est quippe falsa significatio
cum voluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi etsi
aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si
recte intelligatur.
|
|