|
27. Discutiuntur loca Evangelii quae videntur patrocinari
mendacio. Christus figurate nescire se finxit quod sciebat. Item
prophetice et figurate se finxit longius ire. Sunt quaedam ejusmodi
etiam Salvatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus Prophetarum
Propheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi de muliere quae
fluxum sanguinis patiebatur, ait, Quis me tetigit (Luc. VIII,
45)? et de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)?
Sic quippe interrogavit, quasi nesciens quod utique sciebat. Ac per
hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua
significaret: quae significatio quoniam verax erat, mendacium profecto
non erat. Eos namque significabant, sive illa fluxum sanguinis
patiens, sive ille mortuus quatriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat
quodam modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis Gentium,
unde praemissa fuerat prophetia, Populus quem non cognovi, servivit
mihi (Psal. XVII, 45): et Lazarus remotus a viventibus
tanquam ibi jacebat per significativam similitudinem, ubi ille cujus
vox est, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX,
23). Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quae fuerit,
et iste ubi positus fuerit, verbis interrogantis est figuratum, et
omne vitatum veraci significatione mendacium.
28. Hinc est etiam illud quod commemorasti eos dicere, Dominum
Jesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus
discipulis; et propinquantibus eis castello quo ibant, illum longius
se ire finxisse: ubi evangelista dicens, Ipse autem se finxit longius
ire (Luc. XXIV, 28); etiam ipsum verbum posuit, quo
mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur: quasi mendacium sit
omne quod fingitur, cum veraciter aliud ex alio significandi causa tam
multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Jesus in eo quod
longius ire se finxit, merito judicaretur esse mendacium: porro autem
si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare referatur,
invenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia, quae
propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non
sint, tanquam gesta narrantur. Unde est illa de duobus unius hominis
filiis, majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui longe
peregrinatus est, tam prolixa narratio (Id. XV, 11-32).
In quo genere fingendi humana etiam facta vel dicta irrationalibus
animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut ejusmodi
fictis narrationibus, sed veracibus significationibus, quod vellent
commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum saecularium
litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri, et mustela
vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur, vera
significatio referatur (Horat. Serm. lib. 2, sat. 6; et
Epist. lib. 1, epist. 7); unde et Aesopi tales fabulas ad eum
finem relatas, nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda
mendacia: sed in Litteris quoque sacris, sicut in Libro Judicum
ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad
vitem, et ad rubum (Judic. IX, 8-15). Quod utique totum
fingitur, ut ad rem quae intenditur, ficta quidem narratione, non
mendaci tamen, sed veraci significatione veniatur. Haec dixi propter
id quod scriptum est de Jesu, Et ipse se finxit longius ire: ne
quisquam ex hoc verbo, sicut Priscillianistae, licitum volens habere
mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum.
Quisquis autem vult intelligere illud fingendo quid praefigurarit,
attendat quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super
omnes coelos, non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc
significandum futurum divinitus factum, ad praesens illud est humanitus
fictum. Et ideo significatio verax in illa est fictione praemissa,
quia in hac profectione illius est significationis veritas subsecuta.
Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum
quod significavit implevisse faciendo.
|
|