|
29. Exempla Scripturae veteris, si quae ibi narrantur hominum
mendacia, non esse imitanda. Ut non imitanda Judae fornicatio, ita
nec mendacium Thamar. Quia ergo non inveniunt mendaces haeretici in
Testamenti Novi litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se
esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum,
cum de veteribus propheticis Libris, quia non ibi apparet nisi
intelligentibus paucis quo referantur significativa dicta vel facta
veracia, multa sibi videntur invenire ac proferre mendacia. Sed
habere cupientes quibus se tueantur velut imitanda exempla fallendi, se
ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi (Psal. XXVI,
12). Illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare
voluisse, si quid faciendo vel dicendo finxerunt voluntate fallendi;
quamvis ex ipsis quoque factis earum sive dictis aliquid propheticum
possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque
dispositum, qui bene uti novit etiam malis hominum; tamen quantum ad
ipsas attinet, sine dubitatione mentitae sunt. Sed non ideo debent
imitanda existimari, quia in eis reperiuntur Libris qui sancti et
divini merito nominantur. Habent enim conscripta et mala hominum et
bona; illa vitanda, ista sectanda: et quaedam ita posita ut de illis
etiam prolata sit sententia, quaedam vero tacito ibi judicio nobis
judicanda permissa; quoniam non solum nos nutriri manifestis, verum et
exerceri oportebat obscuris.
30. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant mentientem, et
imitandum Judam non existimant fornicantem (Gen. XXXVIII,
14-18)? Ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum Scriptura
illa sive culpavit, sive laudavit; sed tantummodo utrumque narravit,
et judicandum nobis utrumque dimisit: sed mirum si aliquid horum
imitandum impune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi
libidine, sed concipiendi voluntate mentita sit, novimus. Verum et
fornicatio, etiamsi Judae talis non fuit, potest esse cujuspiam qua
faciat ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit ut homo
conciperetur: numquid propterea etiam fornicandum est, si propter
illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de
omnibus operibus hominum in quibus existunt velut compensativa peccata,
considerandum est quam sententiam proferre debeamus; ne aperiamus
aditum non tantum parvis quibusque peccatis, verum etiam sceleribus
cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo
causa non possit existere qua recte videatur esse faciendum,
universamque vitae probitatem opinio ista subvertat.
|
|