|
31. Mendacium semper esse injustum, cum sit peccatum et veritati
contrarium. In Hebraeis obstetricibus et in Raab non remunerata
fallacia, sed benevolentia. Nihil autem judicandus est dicere, qui
dicit aliqua justa esse mendacia, nisi aliqua justa esse peccata, ac
per hoc aliqua justa esse quae injusta sunt: quo quid absurdius dici
potest? Unde enim est peccatum, nisi quia justitiae contrarium est?
Dicantur ergo alia magna, alia parva esse peccata; quia verum est,
nec auscultandum Stoicis qui omnia paria esse contendunt: dicere autem
quaedam injusta, quaedam justa esse peccata, quid est aliud quam
dicere quasdam esse injustas, quasdam justas iniquitates? cum dicat
apostolus Joannes, Omnis qui facit peccatum, facit et iniquitatem;
et peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4)? Non ergo potest
justum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in
qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato.
Nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt, et poenae
peccatorum dicuntur aliquando peccata. Haec plane possunt intelligi
justa peccata, cum justa dicuntur sacrificia, vel justa supplicia.
Ea vero quae contra legem Dei fiunt, justa esse non possunt. Dictum
est autem Deo, Lex tua veritas (Psal. CXVIII, 142).
Ac per hoc quod est contra veritatem, justum esse non potest. Quis
autem dubitet contra veritatem esse mendacium omne? Nullum ergo justum
esse potest mendacium. Item cui non clareat ex veritate esse omne quod
justum est? Clamat autem Joannes, Omne mendacium non est ex
veritate (I Joan. II, 21). Omne ergo mendacium non est
justum. Quapropter quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi
proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non
intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa
esse non possunt.
32. Sed quod scriptum est bene Deum fecisse cum Hebraeis
obstetricibus (Exod. I, 17-20), et cum Raab Jerichuntina
meretrice (Josue II et VI, 25), non ideo factum est quia
mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est
itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas
mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non
esset si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala Deus
propter posteriora opera bona vellet ignoscere; ita mirandum non est
quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens, id est,
factum misericorditer, factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et
propter hoc bonum malum illud ignovit. Si enim peccata quae propter
carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter
posteriora opera misericordiae dimittuntur; cur non merito
misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam
committuntur? Gravius est enim peccatum quod animo nocentis, quam
quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere
misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est levius, non deletur
ipsa hominis misericordia, et praecedente ut peccet, et comitante cum
peccat? Ita quidem videri potest: verumtamen aliud est dicere,
Peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus
deleam quod ante peccavi; et aliud est dicere, Peccare debeo, quia
non possum aliter misereri. Aliud est, inquam, dicere, Quia jam
peccavimus, benefaciamus; et aliud est dicere, Peccemus, ut
benefaciamus. Ibi dicitur, Faciamus bona, quia fecimus mala: hic
autem, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Ac
per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cavenda est doctrina
peccandi.
33. Restat itaque ut intelligamus illis mulieribus, vel in
Aegypto, vel in Jericho, pro humanitate et misericordia redditam
fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid
etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. Utrum
autem sit aliquando vel pro cujusquam salute mentiendum, cum quaestio
sit in qua dissolvenda etiam doctissimi fatigantur, valde illarum
muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus assuetarum
excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum
quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non hujus saeculi,
sed futuri, Dei patientia sustinebat: qui tamen eis pro benignitate
humana, quam famulis ejus impenderant, quamvis coeleste aliquid
significantia, praemia terrena reddebat. Et Raab quidem ex Jericho
liberata, in Dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad
aeterna et immortalia munera pervenire, quae nullo sunt quaerenda
mendacio.
|
|