|
Sitne boni hominis aliquando mentiri pro alterius salute. Tunc tamen
quando illud opus bonum et pro suae vitae conditione laudabile
Israelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis ut ab ea
exigeretur, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth.
V, 37). Obstetrices autem illae quamvis Hebraeae, si secundum
carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit
remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo
pertinuerint ad eam domum de qua Deo cantatur, Beati qui habitant in
domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5)? Multum autem fatendum est propinquare justitiae, et quamvis re
ipsa nondum, jam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui
nunquam nisi hac intentione mentitur, qua vult prodesse alicui, nocere
autem nemini. Sed nos cum quaerimus sitne boni hominis aliquando
mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum, vel ad Jericho,
vel ad Babyloniam pertinente, vel adhuc ad ipsam Jerusalem terrenam,
quae servit cum filiis suis; sed de cive illius civitatis quae sursum
est libera mater nostra aeterna in coelis (Galat. IV, 25,
26). Et respondetur quaerentibus nobis: Omne mendacium non est ex
veritate. Filii autem illius civitatis, filii sunt utique veritatis.
Ejus civitatis filii sunt de quibus scriptum est, In ore eorum non
est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ejus civitatis filius
est de quo item scriptum est, Verbum suscipiens filius a perditione
longe aberit: excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex
ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27). His filiis supernae
Jerusalem et sanctae civitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit
qualecumque mendacium, poscunt humiliter veniam, non inde quaerunt
insuper gloriam.
|
|