|
34. Obstetrices Hebraeae et Raab num fecissent melius, nolendo
mentiri. Regula ad quam redigenda quae ex Scripturis proferuntur
velut exempla mentiendi. Sed dicet aliquis: Ergone obstetrices illae
atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent,
nolendo mentiri? Imo vero illae mulieres Hebraeae, si essent tales
de qualibus quaerimus utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid
falsi dicerent, et foeda ministeria de parvulis occidendis liberrime
recusarent. Sed, inquies, ipsae morerentur. At vide quid
sequatur. Morerentur enim coelestis habitationis incomparabiliter
ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse
potuerunt: morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae
pro innocentissima veritate. Quid illa in Jericho? numquid hoc
posset? Nonne si quaerentes cives mentiendo non falleret, verum
dicendo latentes hospites proderet? An posset interrogantibus dicere:
Scio ubi sunt; sed Deum timeo, non eos prodo? Posset hoc quidem
dicere, si jam esset vera Israelitis in qua dolus non esset (Joan.
I, 47): quod futura erat per misericordiam Dei transiens ad
civitatem Dei. Verum illi hoc audito, inquies, illam perimerent,
domum scrutarentur. Sed numquid consequens erat ut illos etiam quos
diligenter occultaverat invenirent? Prospexerat enim cautissima
mulier, et ibi eos posuerat ubi latere potuissent, etiamsi ei
mentienti creditum non fuisset. Ita et illa, si tamen a suis civibus
esset occisa pro misericordiae opere, vitam istam finiendam pretiosa in
conspectu Domini morte finisset (Psal. CXV, 15), et erga
illos ejus beneficium inane non fuisset. Sed, inquies, quid, si et
ad illum locum ubi eos occultaverat, ii a quibus quaerebantur,
perscrutando omnia pervenissent? Isto modo dici potest: Quid, si
mulieri vilissimae atque turpissimae, non solum mentienti, verum etiam
pejeranti credere noluissent? Nempe etiam sic consecutura fuerant quae
timendo mentita est. Et ubi ponimus voluntatem ac potestatem Dei?
An forte non poterat, et illam nec civibus suis mentientem nec homines
Dei prodentem, et illos suos ab omni pernicie custodire? A quo enim
et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa
mentita non esset, utique custodiri. Nisi forte obliti sumus hoc
fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine
accensi, nec ostium domus in qua erant quos quaerebant, invenire
potuerunt; quando vir justus in causa omnino simillima pro suis
hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat, et vim morte
pejorem ne paterentur timebat. Et certe poterat talia respondere
quaerentibus, qualia in Jericho mulier illa respondit. Nam prorsus
similiter et illi interrogando quaesierunt. Sed homo justus noluit pro
corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus
voluit corpora filiarum alienae libidinis iniquitate vim perpeti
(Gen. XIX, 5-11). Faciat ergo homo etiam pro temporali
hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum ventum fuerit,
ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non
habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte
faciat. Proinde Raab in Jericho, quia peregrinos homines Dei
suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in
eorum Deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultavit, quia
per aliam viam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae
Jerusalem civibus imitanda laudetur. Quod autem mentita est, etiamsi
aliquid ibi propheticum intelligenter exponitur, non tamen imitandum
sapienter proponitur: quamvis Deus illa bona memorabiliter
honoraverit, hoc malum clementer ignoverit.
35. Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare,
quae in illa Libra Dictinii sunt posita velut imitanda exempla
mentiendi: ad hanc regulam mihi videntur non solum ista, verum etiam
si qua sunt talia redigenda, ut aut quod esse creditur, ostendatur non
esse mendacium; sive ubi tacetur verum, nec dicitur falsum; sive ubi
significatio verax aliud ex alio vult intelligi, quod genus figuratorum
vel dictorum vel factorum abundat in propheticis Litteris: aut quae
convincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur, et si qua
nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam justitiam, sed
veniam postulandam. Hoc quidem mihi videtur; et ad istam sententiam
me superius disputata compellunt.
|
|