|
36. An mentiendum ut aegro celetur, quod ei mortem afferret. Non
timendum ne homicida dicatur veritas. Permisso mendacio in proposito
casu, quam difficile mendaciis fines figuntur ne succrescant usque ad
perjuria et blasphemias. Acute contra mendacii doctores. Verum quia
homines sumus, et inter homines vivimus, fateorque me nondum esse in
eorum numero quos compensativa peccata non turbant; saepe me in rebus
humanis vincit sensus humanus, nec resistere valeo cum mihi dicitur:
Ecce gravi morbo periclitatur aegrotus, cujus jam vires ferre non
possint, si ei mortuus unicus et charissimus filius nuntietur; a te
quaerit an vivat, quem vitam finisse tu nosti; quid respondebis,
quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus; aut, Mortuus
est; aut, vivit; aut, nescio; nihil aliud credit ille quam
mortuum; quod te intelligit timere dicere, et nolle mentiri?
Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus
duo falsa sunt, Vivit; et, nescio; nec abs te dici possunt nisi
mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si
dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus
esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali
salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his
oppositis vehementer, sed mirum si etiam sapienter. Cum enim
proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intelligibilem illius
pulchritudinem, de cujus ore falsi nihil procedit; quamvis ubi radians
magis magisque clarescit veritas, ibi palpitans mea reverberatur
infirmitas: tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae
inde me revocant humana contemnam. Sed multum est ut iste in tantum
perseveret affectus, ne in tentatione desit effectus. Nec me movet
contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt,
quod nobis mentiri nolentibus et hominibus vero audito morientibus
homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expetat impudica,
et te non consentiente, saevo amore perturbata moriatur, homicida erit
et castitas? An vero quia legimus, Christi bonus odor sumus in omni
loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem
odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; etiam odorem
Christi pronuntiabimus homicidam? Sed quia homines sumus, et nos in
hujusmodi quaestionibus et contradictionibus plerumque superat aut
fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subjecit, Et ad haec quis
idoneus (II Cor. II, 15 et 16)?
37. Huc accedit, ubi miserabilius ejulandum est, quod si
concesserimus pro salute illius aegri de vita filii ejus fuisse
mentiendum, ita paulatim minutatimque succrescit hoc malum, et
brevibus accessibus ad tantum acervum mendaciorum sceleratorum sensim
subintrando perducitur, ut nunquam possit penitus inveniri, ubi tantae
pesti per minima additamenta in immensum convalescenti possit obsisti.
Unde providentissime scriptum est: Qui modica spernit, paulatim
decidit (Eccli. XIX, 1). Quid, quod vitae hujus tales
amatores, ut eam non dubitent praeponere veritati, ne homo moriatur,
imo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum
mentiri, sed etiam pejerare nos volunt; ut videlicet ne aliquanto
citius transeat vana salus hominis, nomen Domini Dei nostri
accipiamus in vanum? Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant
finesque constituant, quando debeat, quando non debeat pejerari. O
ubi estis, fontes lacrymarum? Et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos
occultabimus ab ira veritatis, si non solum negligimus cavere
mendacia, sed audemus insuper docere perjuria? Viderint enim
assertores defensoresque mendacii quale genus vel qualia genera
mentiendi eos justificare delectet: saltem in Dei cultu concedant non
esse mentiendum; saltem sese a perjuriis blasphemiisque contineant;
saltem ubi Dei nomen, ubi Deus testis, ubi Dei sacramentum
interponitur, ubi de divina religione sermo promitur sive conseritur,
nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo justum
dicat esse mendacium: de caeteris mendaciorum generibus eligat sibi
quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui
placet esse mentiendum. Hoc scio, quod etiam qui docet oportere
mentiri, verum docere se vult videri. Nam si falsum est quod docet,
quis falsae velit studere doctrinae, ubi et fallit docens, et fallitur
discens? Si autem ut aliquem possit invenire discipulum, docere se
asserit verum, cum doceat esse mentiendum; quomodo erit illud ex
veritate mendacium, Joanne Apostolo reclamante, Omne mendacium non
est ex veritate (I Joan. II, 21)? Non est ergo verum,
aliquando esse mentiendum: et quod non est verum, nemini est omnino
suadendum.
|
|