|
1. Mendaciis qui abutuntur ut lateant, non esse de latebris suis
eruendos nostris mendaciis. Multa mihi legenda misisti, Consenti
frater charissime, multa mihi legenda misisti : quibus rescripta dum
praeparo, et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus
distrahor, emensus est annus, atque in eas me detrusit angustias, ut
quomodocumque rescriberem, ne arridente jam tempore navigandi,
perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. Itaque omnibus quae
mihi Leonas Dei famulus abs te attulit, et mox ut ea sumpsi, et
postea cum haec dictare jam vellem, evolutis atque perlectis, et
quanta potui consideratione perpensis; valde sum tuo delectatus
eloquio, et sanctarum memoria Scripturarum, ingeniique solertia, et
dolore quo negligentes catholicos mordes, et zelo quo adversus etiam
latentes haereticos frendes. Sed non mihi persuadetur eos de latebris
suis nostris esse mendaciis eruendos. Utquid enim eos tanta cura
vestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque
productos, aut etiam ipsos veritatem doceamus, aut certe veritate
convictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium
deleatur, sive caveatur, Dei autem veritas augeatur. Quomodo igitur
mendacio mendacia recte potero persequi? An et latrocinio latrocinia
et sacrilegio sacrilegia, et adulterio sunt adulteria persequenda? Si
autem veritas Dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos dicturi
sumus, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 7 et 8)?
Quod vides quemadmodum detestetur Apostolus. Quid est enim aliud,
Mentiamur, ut haereticos mendaces ad veritatem adducamus; nisi,
Faciamus mala, ut veniant bona? An aliquando bonum est mendacium,
vel aliquando mendacium non est malum? Cur ergo scriptum est,
Odisti, Domine omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui
loquuntur mendacium (Psal. V, 7)? Non enim aliquos excepit,
aut indefinite dixit, Perdes loquentes mendacium; ut quosdam, non
omnes intelligi sineret: sed universalem sententiam protulit, dicens,
Perdes omnes qui loquuntur mendacium. An quia non dictum est,
Perdes omnes qui loquuntur omne mendacium, vel, qui loquuntur
quodcumque mendacium; ideo putandum est locum alicui relaxatum esse
mendacio: ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur, non
eos Deus perdat; sed eos omnes perdat qui loquuntur injustum
mendacium, non quodcumque mendacium, quia invenitur et justum, quod
utique laudis debet esse, non criminis?
|
|