|
38. Ut periclitanti subveniatur si non committendum stuprum, ita
nec loquendum mendacium. Si aliquo modo permittuntur mendacia,
metuendum ne usque ad perjuria et blasphemias progrediantur. Pejerare
et blasphemare qua ratione differant. Sed agit partes suas infirmitas
et causam invincibilem faventibus turbis se habere proclamat. Ubi
contradicit, et dicit: Quomoda apud homines, qui procul dubio si
falluntur, avertuntur a pernicie vel aliena vel sua, periclitantibus
subvenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet
affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba
infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio veritatis. Certe pia,
vera, sancta castitas non nisi ex veritate est: et quisquis adversus
eam facit, profecto adversus veritatem facit. Cur ergo et si non
possit aliter periclitantibus subveniri, non committo stuprum, quod
ideo est contrarium veritati, quia contrarium est castitati; et ut
periclitantibus subveniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime
est contrarium veritati? Quid nos tantum promeruit castitas, et
offendit veritas? cum omnis ex veritate sit castitas, et sit non
corporis, sed mentis castitas veritas, atque in mente habitet etiam
corporis castitas . Postremo, quod et paulo ante dixi et iterum
dico, quisquis mihi pro persuadendo et defendendo ullo mendacio
contradicit, quid dicit, si verum non dicit? Si autem propterea est
audiendus quoniam verum dicit, quomodo me vult facere verum dicendo
mendacem? Quomodo mendacium patronam sibi adhibet veritatem? An
adversario suo vincit, ut a se ipsa vincatur ? Quis hanc absurditatem
ferat? Nullo ergo modo dixerimus, eos qui asserunt aliquando esse
mentiendum, id asserendo esse veraces; ne, quod est absurdissimum et
stultissimum credere, veritas nos doceat esse mendaces. Quale est
enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, Deum offendendum
nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate, et
esse mentiendum discamus a veritate? Porro si hoc non docet veritas,
non est verum: si non est verum, non est discendum: si non est
discendum, nunquam est igitur mentiendum.
39. Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus (Hebr. V,
14). Multa enim secundum veniam relaxantur infirmitati, quamvis
sincerissimae nequaquam placeant veritati. Dicat hoc quisquis non
metuit quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua
permissa mendacia. Nullo modo tamen in tantum sunt permittenda
conscendere, ut ad perjuria blasphemiasque perveniant: nec aliquam
causam prorsus oportet obtendi, cur debeat pejerari, vel quod est
exsecrabilius, cur Deus debeat blasphemari. Non enim quia per
mendacium blasphematur , ideo non blasphematur. Potest quippe hoc
modo dici, non pejerari, quia per mendacium pejeratur. Quis enim per
veritatem possit esse perjurus? Sic etiam per veritatem nullus potest
esse blasphemus. Sane mitius falsum jurat, qui falsum nescit esse,
et verum putat esse quod jurat: sicut et Saulus excusabilius
blasphemavit, quia ignorans fecit (I Tim. I, 13). Ideo autem
pejus est blasphemare quam pejerare, quoniam pejerando falsae rei
adhibetur testis Deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur
Deo. Tanto est autem quisque inexcusabilior sive perjurus sive
blasphemus, quanto magis ea quae pejerando vel blasphemando asserunt,
falsa noverunt esse vel credunt . Quisquis itaque dicit pro
periclitantis hominis salute temporali vel vita esse mentiendum, nimis
ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et vitae, si dicit in ea
causa etiam jurandum per Deum, vel etiam blasphemandum Deum.
|
|