|
40. An saltem pro aeterna hominis salute mentiendum. In salutis
aeternae periculo, sicut non debet homini subveniri per stuprum, ita
nec per mendacium, quod vere peccatum est. Sed aliquando nobis ipsius
quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si
aliter non potest, depellendum esse clamatur: velut si quisquam
baptizandus in potestate sit impiorum atque infidelium constitutus, ad
quem perveniri non possit ut lavacro regenerationis abluatur, nisi
deceptis mentiendo custodibus. Ab hoc invidiosissimo clamore, quo
cogimur non pro cujusquam opibus vel honoribus in hoc saeculo
transcurrentibus, non pro ipsa hujus temporis vita, sed pro aeterna
hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, Veritas? Et
mihi abs te proponitur castitas. Cur enim si custodes isti, ut nos ad
baptizandum hominem admittant, stupro illici possunt, non facimus
contraria castitati, et si mendacio decipi possunt, facimus contraria
veritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si
non eam praeciperet veritas. Proinde ut perveniatur ad hominem
baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc jubet veritas. Sed
quomodo jubeat veritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non
jubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? Cur autem hoc
non jubet castitas, nisi quia hoc non docet veritas? Si ergo, nisi
quod veritas docet, facere non debemus; cum veritas doceat nec propter
hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos
docebit facere propter baptizandum hominem quod ipsi est contrarium
veritati? Sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi, ea tamen
quae a sole illustrantur, libenter intuentur; sic animae jam valentes
delectari pulchritudine castitatis, non tamen continuo per se ipsam
considerare veritatem unde lucet castitas possunt, ut cum ventum fuerit
ad aliquid faciendum quod adversum est veritati, ita refugiant et
exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid
proponatur quod adversum est castitati. Ille autem filius qui verbum
suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex ejus ore
procedit (Prov. XXIX, 27), tam sibi clausum deputat, si ad
subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire
cogatur. Et Pater exaudit orantem, ut valeat sine mendacio
subvenire, cui vult Pater ipse, cujus inscrutabilia sunt judicia,
subveniri. Talis ergo filius ita observat a mendacio, sicut a
peccato. Nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur:
unde illud est, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Sic
enim dictum est, tanquam diceretur. Omnis homo peccans. Et illud:
Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit (Rom. III,
7). Ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea
sententia tenebitur qua dictum est, Omnis homo mendax; et, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est (I Joan. I, 8). Cum vero nihil falsi ex ejus
ore procedit, secundum eam gratiam sic erit de qua dictum est: Qui
natus est ex Deo, non peccat (Id. III, 9). Haec enim
nativitas si sola esset in nobis, nemo peccaret: et quando sola erit,
nemo peccabit. Nunc autem adhuc trahimus quod corruptibiles nati
sumus: quamvis secundum id quod renati sumus, si bene ambulamus, de
die in diem renovamur interius (II Cor. IV, 16). Cum vero
et corruptibile hoc induerit incorruptionem, vita totum absorbebit, et
nullus mortis aculeus remanebit. Aculeus autem mortis est peccatum
(I Cor. XV, 53-56).
|
|