|
41. Epilogus. Aut ergo cavenda mendacia recte agendo, aut
confitenda sunt poenitendo: non autem cum abundent infeliciter
vivendo, augenda sunt et docendo. Sed eligat, qui hoc putat, unde
subveniat periclitanti homini ad quamlibet salutem qualiacumque
mendacia; dum tamen et apud tales obtineamus, nulla causa nos ad
pejerandum et blasphemandum oportere perduci. Ista saltem scelera vel
ampliora stupris vel certe non minora judicemus. Namque cogitandum
est, saepissime homines, de quarum adulterio suspicantur, ad
jusjurandum provocare conjuges suas: quod utique non facerent, nisi
crederent etiam illas quae non timuerunt perpetrare adulterium, timere
posse perjurium. Quia et revera nonnullae impudicae quae non timuerunt
illicito concubitu viros fallere, eisdem viris quos fefellerant
timuerunt Deum testem fallaciter adhibere. Quid igitur causae est ut
homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subvenire,
et perjurio velit, quod solent et adulteri formidare? Porro si nefas
est hoc agere pejerando, quanto potius blasphemando? Absit ergo ut
christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere
christianum; et pereundo quaerat inveniendum, quem si talia doceat,
perdat inventum. Sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet
refellere atque destruere, ut caput illud quo dogmatizant occultandae
religionis causa esse mentiendum, prius esse noveris amputandum; ita
ut illa testimonia quibus sanctos Libros mendaciis suis patronos
adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt,
non esse imitanda demonstres: et si tantum sibi usurpat infirmitas, ut
ei aliquid venialiter permittatur quod improbat veritas; tamen ut
inconcusse teneas et defendas in divina religione nunquam omnino esse
mentiendum: latentes vero sicut nec adulteros per adulteria, nec
homicidas per homicidia, nec maleficos per maleficia; ita nec mendaces
per mendacia, nec blasphemos per blasphemias esse quaerendos; secundum
ea quae tam multa in hoc volumine disputavimus, ut vix ad ejus
terminum, quem loco isto fiximus, veniremus.
|
|