|
2. Priscillianistarum error de mendacii usu ad latendum alienis.
Sententia hac Priscillianistarum auferri omnino martyria. Nonne
cernis quantum adjuvet haec disputatio eos ipsos, quos pro magna
venatione mendaciis nostris capere molimur? Priscillianistarum est
enim, sicut ipse monstrasti, ista sententia: cui comprobandae
adhibent testimonia de Scripturis, exhortantes suos ad mentiendum
tanquam exemplis Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum,
Angelorum; non dubitantes addere etiam ipsum Dominum Christum, nec
se aliter arbitrantes veracem suam ostendere falsitatem, nisi
Veritatem dicant esse mendacem. Redarguenda sunt ista, non
imitanda: nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse participes,
in quo caeteris haereticis convincuntur esse pejores. Ipsi enim soli,
vel certe maxime ipsi reperiuntur, ad occultandam suam quam putant
veritatem, dogmatizare mendacium: atque hoc tam magnum malum ideo
justum existimare, quia dicunt in corde retinendum esse quod verum
est; ore autem ad alienos proferre falsum, nullum esse peccatum; et
hoc esse scriptum, Qui loquitur veritatem in corde suo (Psal.
XIV, 3): tanquam hoc satis sit ad justitiam, etiamsi loquatur
quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit.
Propterea putant etiam apostolum Paulum, cum dixisset, Deponentes
mendacium, loquimini veritatem; statim addidisse, unusquisque cum
proximo suo quia sumus invicem membra (Ephes, IV, 25). Ut
videlicet cum eis qui nobis in societate veritatis proximi non sunt,
neque, ut ita dicam, commembres nostri sunt, loqui liceat oporteatque
mendacium.
3. Quae sententia sanctos martyres exhonorat, imo vero aufert sancta
omnino martyria. Justius enim sapientiusque facerent, secundum
istos, si persecutoribus suis non se confiterentur esse christianos,
nec eos sua confessione facerent homicidas: sed potius mentiendo et
negando quod erant, et ipsi salvum haberent carnis commodum cordisque
propositum, et illos conceptum animo scelus implere non sinerent. Non
enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis deberent loqui
veritatem in ore suo, quam loquebantur in corde suo; sed ipsius
veritatis insuper inimici. Si enim Jehu, quem sibi inter caeteros ad
exemplum mentiendi prudenter videntur intueri, servum Baalis se esse
mentitus est, ut servos ejus occideret: quanto justius secundum
istorum perversitatem, tempore persecutionis servos daemonum se
mentirentur servi Christi, ne servi daemonum servos occiderent
Christi; et sacrificarent idolis ne interficerentur homines, si
sacrificavit ille Baali ut interficeret homines? Quid enim eis
obesset, secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si diaboli
cultum mentirentur in corpore, quando Dei cultus servabatur in corde?
Sed non sic intellexerunt Apostolum martyres veri, martyres sancti.
Viderunt quippe tenueruntque quod scriptum est, Corde creditur ad
justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); et, In
ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ac sic
irreprehensibiles abierunt, ubi tentari a mendacibus ulterius non
cavebunt; quia mendaces amplius in suis coelestibus coetibus vel
alienos vel proximos non habebunt. Illum vero Jehu mendacio impio et
sacrificio sacrilego occidendos impios et sacrilegos inquirentem non
imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem Scriptura tacuisset.
Cum vero scriptum sit eum rectum cor non habuisse cum Deo; quid ei
profuit, quod pro nonnulla obedientia, quam de domo Achab omnino
delenda, pro cupiditate suae dominationis exhibuit, aliquantam
mercedem transitoriam regni temporalis accepit (IV Reg. X)? Ad
sententiam potius veridicam martyrum defendendam te, frater,
exhortor, ut sis adversus mendaces, non mendacii doctor, sed
veritatis assertor. Nam diligentius, obsecro, attende quod dico, ut
invenias quam sit cavendum, quod zelo quidem laudabili adversus
impios, ut possint comprehendi et corrigi vel vitari, sed tamen
incautius docendum putatur.
|
|