|
4. Mendacium Catholicorum ut haereticos capiant, perniciosius fore
quam haereticorum ut Catholicos lateant. Exemplo res demonstratur.
Priscillianistas capere per mendacium velle, est cum ipsis depravari.
Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia universaliter odisse
debemus. Nullum est enim mendacium quod non sit contrarium veritati.
Nam sicut lux et tenebrae, pietas et impietas, justitia et
iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et imbecillitas, vita et
mors; ita inter se sunt veritas mendaciumque contraria. Unde quanto
amamus istam, tanto illud odisse debemus. Verumtamen sunt quaedam
mendacia, quae credere nihil obsit: quamvis etiam tali mentiendi
genere fallere voluisse, mentienti sit noxium, non credenti. Tanquam
si frater ille servus Dei Fronto in iis quae tibi indicavit, quod
absit, aliqua mentiretur; sibi nocuisset profecto, non tibi, quamvis
tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti. Quoniam sive illa
ita gesta sint, sive non ita; non habent tamen aliquid, quod si quis
crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula
veritatis et doctrina salutis aeternae judicetur esse culpandus. Si
autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit, adversus
doctrinam Christi haereticus erit; tanto est nocentior mentiens,
quanto miserior credens. Vide ergo quale sit, si adversus doctrinam
Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut
inimicos ejusdem doctrinae capiamus, quos ad veritatem, dum nos ab ea
recedimus, adducamus; imo vero cum mendaces mentiendo capimus,
mendacia pejora doceamus. Aliud est enim quod dicunt quando
mentiuntur, aliud quando falluntur. Nam cum haeresim suam docent, ea
dicunt in quibus falluntur: quando autem se dicunt sentire quod non
sentiunt, vel non sentire quod sentiunt, ea dicunt in quibus
mentiuntur. Quod eis quisquis credit, etsi eos non invenit, ipse non
perit. A regula quippe catholica non recedit, qui haereticum
catholica dogmata mendaciter profitentem, catholicum credit: ac per
hoc non est ei perniciosum: quia in hominis mente de qua latente non
potest judicare, non in Dei fallitur fide quam debet insitam
custodire. Porro autem quando haeresim suam docent, quisquis eis
crediderit putando veritatem, erit particeps, ut erroris, ita et
damnationis illorum. Sic fit ut cum illi sua nefaria dogmata
fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis
crediderit, pereat: nos autem quando catholica dogmata praedicamus,
in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inveniatur
quicumque perierat. Quando vero, cum sint Priscillianistae, ut sua
venena non prodant, nostros se esse mentiuntur; quisquis nostrum eis
credit, etiam illis latentibus, ipse catholicus perseverat: nos
contra, ut ad eorum perveniamus indaginem, si Priscillianistas nos
esse mentimur; quia eorum tanquam nostra sumus dogmata laudaturi,
quisquis ea crediderit, aut confirmabitur apud eos, aut transferetur
ad eos interim statim: quid autem hora superventura pariat, utrum inde
postea liberentur vera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus
nobis; et utrum audire velint docentem, quem sic experti sunt
mentientem, quis noverit certum? quis hoc esse ignoret incertum? Ex
quo colligitur, perniciosius, aut ut mitius loquar, periculosius
mentiri Catholicos ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici ut
Catholicos lateant. Quoniam quisquis credit Catholicis mentiendo
tentantibus, aut efficitur, aut confirmatur haereticus: quisquis
autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse
catholicus. Quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus,
et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti.
5. Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem accedere ad
eum quem Priscillianistam esse praesenserit; et Dictinii episcopi ,
vel cogniti vitam, vel incogniti famam laudare mendaciter: est hoc
tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus, atque ex illo
errore correctus. Deinde Priscillianum (hoc enim sequitur in arte
mentiendi) venerabiliter commemoraturus est, hominem impium et
detestabilem, et pro suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum.
In qua ejus venerabili commemoratione, si forte ille, cui retia
tenduntur hujusmodi, firmus Priscillianista non fuerat, hac ejus
praedicatione firmabitur. Cum autem ad caetera explorantis sermo
processerit, et dicentis misereri se eorum quos tantis errorum tenebris
tenebrarum auctor involverit, ut honorem animae suae et claritatem
divinae prosapiae non agnoscant; tum deinde Dictinii librum, cujus
nomen est Libra, eo quod pertractatis duodecim quaestionibus velut
unciis explicatur, tantis extulerit laudibus, ut talem Libram, qua
horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri millibus
pretiosiorem esse testetur: nempe haec astutia mentientis, animam
credentis interficit, aut jam interfectam in eadem morte demergit, ac
deprimit. Sed, inquies, postea liberabitur. Quid, si non fiat,
sive aliquo interveniente impedimento ne coepta compleantur, sive
obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, etiamsi aliqua
jam coeperat confiteri? praesertim quia si cognoverit se ab alieno
fuisse tentatum, eo ipso audacius illa quae sentit, studebit occultare
mendacio; quando id inculpate fieri multo certius didicerit, etiam
exemplo ipsius sui tentatoris. Hoc quippe in homine, qui veritatem
tegendam putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus, et
damnare audebimus, quod docemus?
6. Remanet igitur, ut quod sentiunt Priscillianistae secundum
haeresis suae nefariam falsitatem, de Deo, de anima, de corpore, et
de caeteris rebus, non dubitemus veraci pietate damnare; quod autem
sentiunt, ut veritas occultetur esse mentiendum, sit nobis, et
illis, quod absit, dogma commune. Hoc tam magnum malum est, ut
etiamsi conatus hic noster, quo eos per mendacium capere cupimus et
mutare, ita prosperetur, ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris
compensentur haec damna, quibus et nos cum ipsis pro illorum
correctione depravamur. Per hoc namque mendacium et nos erimus ex ea
parte perversi, et illi semicorrecti: quandoquidem istud, quod putant
esse pro veritate mentiendum, non in eis corrigimus; quia idem nos
didicimus et docemus, et fieri oportere praecipimus, ut ad eos
emendandos pervenire possimus. Quos tamen non emendamus, quibus
mendum , quo verum tegendum existimant, non auferimus; sed nos potius
immendamur, cum pertale mendum eos quaerimus: nec invenimus
quemadmodum eis conversis credere valeamus, quibus perversis mentiti
sumus; ne forte quod ut caperentur sunt passi, faciant capti; non
solum quia facere consueverunt, sed quia et in nobis, ad quos
veniunt, hoc inveniunt.
|
|