|
7. Mentienti in uno, non haberi fidem in aliis. Et quod est
miserabilius, etiam ipsi jam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis
credant, reperire non possunt. Si enim suspicentur, etiam ipsa
catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus
quod verum putamus; certe talia suspicanti dicturus es, Hoc tunc ideo
feci, ut caperem te: sed quid respondebis dicenti, Unde igitur scio
utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? An vero cuiquam
persuaderi potest hominem non mentiri ne capiatur, qui mentitur ut
capiat? Videsue quo tendat hoc malum? ut scilicet non solum nos
illis, ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non immerito
videatur esse suspectus. Atque ita dum per mendacium tenditur ut
doceatur fides, id agitur potius ut nulli habenda sit fides. Si enim
et contra Deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in
ullo mendacio reperiri , quod tanquam scelestissimum omni modo devitare
debeamus?
|
|