|
8. Priscillianistam tolerabilius mentiri occultando haeresim suam,
quam catholicum occultando veritatem. Catholici si se mentiantur esse
priscillianistas, pejus faciunt quam priscillianistae se catholicos
esse mentientes. Sed nunc adverte quam tolerabilius Priscillianistae
in nostra comparatione mentiantur, quando se fallaciter loqui sciunt,
quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis in quibus errando
falluntur. Priscillianista dicit quod anima sit pars Dei, et ejusdem
cujus est ille naturae atque substantiae. Magna haec est et detestanda
blasphemia. Sequitur enim ut Dei natura captivetur, decipiatur,
fallatur, conturbetur atque turpetur, damnetur atque crucietur. At
si hoc et ille dicit, qui de tanto malo liberare cupit hominem per
mendacium, videamus quid intersit inter utrumque blasphemum.
Plurimum, inquis: nam hoc priscillianista dicit ita etiam credens;
catholicus autem non ita credens, quamvis ita loquens. Ille ergo
blasphemat nesciens, iste autem sciens: ille contra scientiam, iste
contra conscientiam: ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed in eis
habet saltem voluntatem vera dicendi; iste latens videt vera, et
volens loquitur falsa. Sed ille, inquies, hoc docet, ut erroris sui
faciat furorisque participes: iste autem hoc dicit, ut ab illo errore
ac furore liberet homines. Jam quidem supra ostendi quantum et hoc
noceat, quod creditur profuturum: verum interim si appendamus in his
duobus mala praesentia (quoniam bona futura quae catholicus de
corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt), quis peccat gravius;
utrum qui hominem decipit nesciens, an qui Deum blasphemat sciens?
Profecto quid sit pejus intelligit, qui homini Deum sollicita pietate
praeponit. Huc accedit, quia si blasphemandus est Deus, ut ad eum
laudandum homines adducamus; procul dubio non solum ad laudandum,
verum etiam ad blasphemandum Deum, exemplo et doctrina nostra homines
invitamus: quoniam quos ad Dei laudes per Dei blasphemias molimur
adducere, utique si adduxerimus, non solum laudare discent, verum
etiam blasphemare. Haec illis beneficia conferimus, quos non
ignoranter, sed scienter blasphemando ab haereticis liberamus. Et cum
Apostolus homines tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non
blasphemare (I Tim. I, 20): nos conamur homines eruere
satanae, ut discant non per ignorantiam, sed per scientiam
blasphemare; nobisque ipsis magistris eorum hoc tam magnum importamus
exitium, ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum
est, Dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum
est, liberandos, veritatis ejus esse doctores.
9. Cum igitur blasphemare Deum doceamus nostros, ut eos
Priscillianistae credant suos; videamus quid mali dicant ipsi, quando
propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. Anathematizant
Priscillianum, et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam
creaturam Dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa
martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata,
oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus, et caetera
hujusmodi. Ecce ipsi vera dicunt quando mentiuntur, non quo simul
possit hoc ipsum verum esse quod mendacium est; sed in alio quando
mentiuntur, in alio vera dicunt: quando enim nostros se esse
mentiuntur, de fide catholica vera dicunt. Ac per hoc ipsi, ne
Priscillianistae inveniantur, loquuntur mendaciter vera: nos autem,
ut eos inveniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos
pertinere credamur; sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum errorem
pertinere cognovimus. Itaque illi quando nostri putari volunt, et
falsum est ex parte, et verum est ex parte quod dicunt; falsum est
enim eos nostros esse, verum est autem animam partem Dei non esse:
nos vero quando ad eos pertinere putari volumus, falsum est utrumque
quod dicimus, et Priscillianistas nos esse, et animam partem Dei
esse. Illi itaque Deum laudant, non blasphemant, quando se
occultant; et quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare
se nesciunt. Ideo si ad fidem catholicam convertantur, consolantur
semetipsos, quia possunt dicere quod Apostolus, qui cum inter caetera
dixisset, Prius fui blasphemus; Misericordiam, inquit, consecutus
sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Nos contra, ut se
nobis aperiant, si hoc quasi justum mendacium fallendis eis
capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores
Priscillianistas pertinere nos dicimus, et ut nobis credant, sine
excusatione ignorantiae blasphemamus. Neque enim catholicus, qui
blasphemando vult haereticus credi, potest dicere, ignorans feci.
|
|