|
10. Negare Christum coram hominibus vel mendaciter et ficte,
nunquam licet. Objectio. Responsio. Confutantur itidem quae
objectari possunt. Corde credere non sufficit, nisi et ore non
negetur Christus. Ut intelligendus Psalmus 14, V\. 3, ubi
laudatur loquens veritatem in corde. Item Apostolus praecipiens ut
loquamur veritatem cum proximo. Veritatem non veritate praedicantes
tolerati, non falsitatem annuntiantes. Semper, frater, in talibus
causis cum timore recolendum est, Quicumque me negaverit coram
hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth.
X, 33). An vero Christum coram hominibus non negat, qui eum
coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio nudet
et capiat? Quis autem dubitat, obsecro te, negari Christum, cum
sicuti est verus, ita non esse dicitur; et sicut eum priscillianista
credit, ita esse dicitur?
11. Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ovium et
dominicum gregem latenter graviterque vastantes, aliter invenire non
possumus. Unde ergo innotuerunt Priscillianistae, priusquam hujus
mendacii fuisset excogitata venatio? unde ad ipsius auctoris illorum,
profecto astutioris, et ideo tectioris, cubile perventum est? unde
tot tantique manifestati atque damnati, et caeteri innumerabiles partim
correcti, partim velut correcti, et in Ecclesiam miserantem collecti
sunt? Multas enim vias dat Dominus, quando miseretur, quibus ad
eorum perveniatur indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores ; ut
vel ab eis quos seducere voluerunt, aut ab eis quos jam seduxerant,
resipiscentibus conversisque monstrentur. Quod facilius fit, si
nefarius eorum error, non mendacibus captationibus, sed veracibus
disputationibus evertatur. Quibus conscribendis operam te oportet
impendere, quoniam Dominus donavit ut possis: quae scripta salubria
quibus eorum perversitas insana destruitur, cum magis magisque
innotuerint, et a Catholicis vel antistitibus qui loquuntur in
populis, vel a quibusque studiosis zelo Dei plenis, fuerint
usquequaque diffusa; haec erunt sancta retia, quibus capiantur
veraciter, non mendaciter inquirantur. Sic enim capti, aut ultro
quid fuerint fatebuntur, et alios quos in sua mala societate noverunt,
vel concorditer corrigent, vel misericorditer prodent: aut si eos
pudebit fateri quod diuturna simulatione texerunt, occulta manu Dei
medicante sanabuntur.
12. Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, si
quod sunt nos esse mentiamur. Hoc si liceret aut expediret, potuit
Christus praecipere ovibus suis, ut lupinis amictae pellibus ad lupos
venirent, et eos hujus artis fallaciis invenirent: quod eis non
dixit, nec quando eas in medium luporum se missurum esse praedixit
(Matth. X, 16). Sed dices: Non erant tunc inquirendi, cum
essent apertissimi lupi; sed eorum morsus et saevitia perferenda.
Quid, cum tempora posteriora praenuntians, in vestitu ovium dixit
rapaces lupos esse venturos? nonne ibi erat locus ut haec moneret et
diceret: Et vos ut eos inveniatis, assumite vestitum luporum,
intrinsecus autem oves manete? Non hoc ait: sed cum dixisset, Multi
ad vos venient in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces;
non addidit, Ex mendaciis vestris, sed, Ex fructibus eorum
cognoscetis eos (Id. VII, 15, 16). Veritate sunt
cavenda, veritate capienda, veritate occidenda mendacia. Absit ut
blasphemias ignorantium, scienter blasphemando vincamus: absit ut mala
fallacium imitando caveamus. Quomodo enim cavebimus, si ut caveamus,
habebimus? Si enim ut capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo
sciens; pejus est quod ago, quam quod capio. Si ut inveniatur qui
Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens; ad perditionem
me secuturus est quem sic invenero: si quidem ut illum inveniam, prior
pereo.
13. An forte qui eo modo Priscillianistas invenire molitur, ideo
non negat Christum, quia ore depromit quod corde non credit? Quasi
vero (quod et paulo ante jam dixi) cum dictum esset, Corde creditur
ad justitiam; incassum est additum, ore confessio fit ad salutem
(Rom. X, 10)? Nonne pene omnes qui Christum coram
persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt;
et tamen ore ad salutem non confitendo perierunt, nisi qui per
poenitentiam revixerunt? Quis ita evanescat , ut existimet apostolum
Petrum hoc habuisse in corde quod in ore, quando Christum negavit?
Nempe in illa negatione intus veritatem tenebat, et foris mendacium
proferebat. Cur ergo lacrymis diluit quod ore negaverat (Matth.
XXVI, 69-75), si saluti sufficiebat quod corde credebat?
cur loquens in corde suo veritatem, tam amaro fletu punivit mendacium
quod ore deprompsit, nisi quia magnam vidit esse perniciem, quod corde
quidem credidit ad justitiam, sed ore non confessus est ad salutem?
14. Quapropter illud quod scriptum est, Qui loquitur veritatem in
corde suo; non sic accipiendum est, quasi retenta in corde veritate,
loquendum sit in ore mendacium. Sed ideo dictum est, quia fieri
potest ut loquatur quisque ore veritatem, quae nihil ei prosit, si eam
in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat: sicut
haeretici, maximeque iidem Priscillianistae faciunt, cum catholicam
veritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse
credantur. Loquuntur ergo veritatem in ore suo, non in corde suo.
Propterea distinguendi erant ab illo de quo dictum est, Qui loquitur
veritatem in corde suo. Hanc autem veritatem catholicus sicut in corde
loquitur, quia ita credit; ita et in ore debet, ut ita praedicet:
contra istam vero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et
corde credat ad justitiam, et ore confessionem faciat ad salutem. Nam
et in illo psalmo cum dictum esset, Qui loquitur veritatem in corde
suo; mox etiam hoc additum est, Qui non egit dolum in lingua sua
(Psal. XIV, 3).
15. Et illud quod Apostolus ait, Deponentes mendacium, loquimini
veritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus invicem membra
(Ephes. IV, 25); absit ut sic intelligamus, tanquam loqui
mendacium permiserit cum eis qui nondum sunt nobiscum membra corporis
Christi. Sed ideo dictum est, quia unusquisque nostrum hoc debet
quemque deputare, quod eum vult fieri, etiam si nondum factus est:
sicut Dominus alienigenam Samaritanum proximum ejus ostendit, cum quo
misericordiam fecit (Luc. X, 30-37). Proximus ergo habendus
est, non alienus, cum quo id agendum est, ne remaneat alienus: et si
propter id quod nondum est fidei nostrae sacramentique particeps
factus, aliqua illi occultanda sunt vera, non tamen ideo dicenda sunt
falsa.
16. Fuerunt enim etiam temporibus Apostolorum, qui veritatem non
veritate , id est, non veraci animo praedicarent: quos dicit
Apostolus Christum annuntiasse non caste, sed per invidiam et
contentionem. Ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt
annuntiantes non casto animo veritatem: non tamen ulli laudati sunt
tanquam annuntiantes casto animo falsitatem. Denique de illis dicit,
Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I,
15-18): nullo modo autem diceret, ut postea Christus
annuntietur, prius negetur.
17. Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici
vestigari, nec catholica fide vituperata, nec haeretica impietate
laudata.
|
|