|
Mendacium nulla velut bona intentione admittendum. Facta alia ex fine
vel bona vel mala redduntur, alia sunt per se peccata: haec nullo
quasi bono fine facienda. Sed si aliter omnino non posset educi de
cavernis suis haeretica impietas, nisi a tramite veritatis lingua
catholica deviaret; tolerabilius illa occultaretur, quam ista
praecipitaretur; tolerabilius in suis foveis delitescerent vulpes,
quam propter illas capiendas in blasphemiae foveam caderent venatores;
tolerabilius perfidia Priscillianistarum veritatis velamine tegeretur,
quam fides Catholicorum ne a Priscillianistis mentientibus
laudaretur, a Catholicis credentibus negaretur. Nam si propterea
justa sunt, non qualiacumque, sed blasphema mendacia, quia hoc animo
fiunt ut occulti haeretici detegantur; poterunt isto modo, si eodem
animo fiant, casta esse adulteria. Quid si enim ex numero
Priscillianistarum impudicarum aliqua femina injiciat oculum in
catholicum Joseph, eique promittat prodituram se latebras eorum si ab
illo impetraverit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum fuerit,
quod pollicita est impleturam? faciendumne censebimus? an intelligemus
nequaquam tali pretio merces ejusmodi comparandas? Cur ergo non
eruimus capiendos haereticos carne in adulterium defluente, et eruendos
putamus ore in blasphemia fornicante ? Aut enim licebit utrumque pari
ratione defendere, ut ideo haec non esse dicantur injusta, quia ea
facta sunt intentione qua deprehenderentur injusti: aut si sana
doctrina nec propter inveniendos haereticos vult nos cum feminis
impudicis saltem corpore, non mente, misceri, profecto nec propter
inveniendos haereticos vult a nobis saltem voce, non mente, aut
immundam haeresim praedicari, aut castam catholicam blasphemari. Quia
et ipsum mentis imperium, cui debet omnis inferior motus hominis
obedire, digno non carebit opprobrio, quando fit, quod fieri non
oportet, seu membro, seu verbo. Quanquam etiam cum verbo fit,
membro fit: quoniam lingua membrum est qua fit verbum: nec ullum
factum nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur;
vel potius intus cogitando et consentiendo jam partum, foras editur
faciendo per membrum. Non itaque animus a facto excusatur, quando
dicitur aliquid non ex animo fieri, quod tamen non fieret, nisi animus
faciendum esse decerneret.
18. Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione
quid fiat: sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae
obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda
sunt. Ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas, seu
malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata:
sicut victum praebere pauperibus, bonum opus est, si fit causa
misericordiae cum recta fide; sicut concubitus conjugalis, quando fit
causa generandi, si ea fide fiat ut gignantur regenerandi. Haec atque
hujusmodi secundum suas causas opera sunt bona vel mala; quia eadem
ipsa si habeant malas causas, in peccata vertuntur: velut si
jactantiae causa pauper pascitur; aut lasciviae causa cum uxore
concumbitur; aut filii generantur, non ut Deo, sed ut diabolo
nutriantur. Cum vero jam opera ipsa peccata sunt, sicut furta,
stupra, blasphemiae, vel caetera talia; quis est qui dicat causis
bonis esse facienda, ut vel peccata non sint, vel, quod est
absurdius, justa peccata sint? Quis est qui dicat: Ut habeamus quod
demus pauperibus, faciamus furta divitibus; aut, testimonia falsa
vendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius
damnaturis judicibus eruuntur? Duo enim bona fiunt hujus venditione
mendacii, ut et pecunia sumatur unde inops alatur, et judex fallatur
ne homo puniatur. Testamenta etiam si possimus, cur non vera
supprimimus, et falsa supponimus, ut haereditates vel legata non
habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni; sed hi potius a
quibus esurientes pascuntur, nudi vestiuntur, peregrini suscipiuntur,
captivi redimuntur, ecclesiae construuntur? Cur enim non fiant illa
mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala?
Jamvero si aliquae immundae et divites feminae videantur amatores et
stupratores suos insuper ditaturae; cur non et has partes atque artes
suscipiat vir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat
unde indigentibus largiatur; nec audiat Apostolum dicentem, Qui
furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis
bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. IV, 28)?
Si quidem non solum ipsum furtum, verum etiam falsum testimonium, et
adulterium, et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa
perpetretur, ut sit unde fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res
humanas omnesque conatur mores legesque subvertere? Quod enim
sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod impiissimum
sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque juste; nec impune
tantum, verum etiam gloriose, ut in eo perpetrando, non solum
supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia: si semel
concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed
quare fiat esse quaerendum; ut quaecumque propter bonas causas facta
inveniuntur, nec ipsa mala esse judicentur? At si justitia merito
punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse
superflua diviti, ut praeberet necessaria pauperi; si merito punit
falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit,
ut ille haeres esset qui facturus inde fuerat eleemosynas largas, non
ille qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstraverit
misericordia se fecisse adulterium, ut per illam cum qua fecit, de
morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem de qua quaestio est
propius accedamus, si merito punit eum qui feminae alicui
Priscillianistarum turpitudinis consciae, propterea se adulterino
concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perveniret: obsecro te, cum
dicat Apostolus, Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis
peccato (Rom. VI, 13); et ideo nec manus, nec corporis
genitalia, nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut
Priscillianistas invenire possimus; quid nos lingua, quid totum os
nostrum, quid organum vocis offendit, ut haec exhibeamus arma
peccato, tantoque peccato, ubi Deum nostrum, ut Priscillianistas
apprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus , sine excusatione
ignorantiae blasphememus?
|
|