|
19. Peccatum esse ex intentione aliud alio levius; non tamen
faciendum levius, quod saepe alterius generis peccato gravius est.
Dicet aliquis: Ergo aequandus est fur quilibet ei furi qui
misericordiae voluntate furatur? Quis hoc dixerit? Sed horum duorum
non ideo est quisquam bonus, quia pejor est unus. Pejor est enim qui
concupiscendo, quam qui miserando furatur: sed si furtum omne peccatum
est, ab omni furto est abstinendum. Quis enim dicat esse peccandum,
etiamsi aliud sit damnabile, aliud veniale peccatum? Nunc autem
quaerimus, si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit, sive
peccabit; non quis gravius leviusve peccabit. Nam et ipsa furta
levius utique puniuntur lege, quam stupra: sunt autem utraque
peccata, quamvis alia leviora, alia graviora; ita ut levius habeatur
furtum quod concupiscendo, quam stuprum quod subveniendo committitur.
In suo quippe genere aliis ejusdem generis peccatis leviora fiunt,
quae bono animo videntur admitti; cum tamen et ipsa alterius generis
peccatis ipso suo genere levioribus inveniantur esse graviora. Gravius
est enim avaritia, quam misericordia furtum facere; itemque stuprum
gravius est luxuria, quam misericordia perpetrare: et tamen gravius
est adulterare misericordia, quam furari avaritia. Neque nunc agitur
quid sit levius sive gravius, sed quae sint peccata vel non sint.
Nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constat esse peccatum: sed
debere dicimus, si ita vel ita peccatum est, ignosci vel non ignosci.
|
|