DE JULIANO ET EJUS SCRIPTIS.

Julianus ergo Memore ac Juliana, utroque parente ab opinione pietatis claro, prognatus est. Memorem certe Marius Mercator in Commonitorio subnotationum in scripta Juliani,

“sanctae ac beatae recordationis episcopum,”

Julianam autem Memoris conjugem,

“primariam feminam”

vocat,

“qua nihil,”

ait,

“honestius inter reverentissimas matronas invenias:”

atque mox de Memore simul ac Juliana loquens,

“qui sanctos,”

inquit,

“illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverint”

(Infra, Append. parte 2). Illum ipsum Juliani patrem etiam nobilitate generis conspicuum fuisse, Hieronymus Vignierius in Praefatione ad imperfectum Opus Augustini, ex inedita quadam Fulgentii scriptione prodit. Inde vero non minus commendandus idem Memor, quod Augustino amicitia et litterarum officio conjunctus fuerit: de quo sanctus Doctor in libro primo contra Julianum,

“Ego certe beatae memoriae Memoris patris tui non immemor, qui mecum non parvam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi charissimum fecerat”

(Supra, contr. Julian., lib. 1, n. 12). Exstat etiam nunc scripta Memori epistola, inter Augustinianas ordine centesima prima. Memorem Ughellus Capuanis episcopis, haudquaquam tamen ulla idonea auctoritate fretus, adjungit, proximo post Vincentium loco, qui Vincentius ex Athanasii historia percelebris est, eum recensens.

Natus est Julianus in Apulia, teste Augustino (Infra, Operis imperf. lib. 6, cap. 18); forsitan Eculani, seu Eclani; si tamen urbs illa, jam inde a trecentis annis Campaniae inclusa finibus, hoc nomine locabatur adhuc in Apulia, quod olim inter Apuliae urbes numerata fuisset. Memor ejus pater, qua erat pietate, filium ad ecclesiam quam primum tulit, eique adhuc infanti Baptismi gratiam dari voluit (Supra contra Julian., lib. 1, n. 14; infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 2),

“nesciens eidem gratiae quam esset futurus ingratus”

(Supra, contra Julian., lib. 6, n. 17). Huic attribuit Gennadius ingenium acre, magnam sacrarum Scripturarum cognitionem, tamque multiplicem eruditionem litterarum graecarum et latinarum, ut Julianus, priusquam Pelagianae haeresis in eo deprehenderetur impietas, celebre sibi nomen inter Ecclesiae doctores compararit (Infra, Append. parte 2). Mercatori tamen haud injuria dicitur,

“horrida loquacitate,”

cum adversus Augustinum dissereret,

“evagatus, disertum se magis ostentare et sciolum volens”

(Ibid.). Ipsum etiam a Prospero putant designatum fuisse hoc versiculo, qui simul et ejus episcopatus locum, et scribendi characterem ac ingenium referre atque innuere videtur:

Aut huic Campano gramine corda tument.

Quem rursum Prosper in Chronico jactantissimum Pelagiani erroris assertorem appellat (Ibid). Sanctus quoque Augustinus ipsum merito jure nominat juvenem confidentissimum (Supra, contra Julianum, lib. 2, n. 30); atque eum lingua, quam mente magis valuisse asserit (Infra, Operis Imperf. lib. 3, cap. 52): a quo et dicitur,

“in disputatione loquacissimus, in contentione calumniosissimus, in professione fallacissimus”

(Ibid. lib. 4, cap. 50).

Cum aetate jam adulta esset, ei pater uxorem dedit; testaturque pluribus locis Augustinus illum conjugali vinculo fuisse adstrictum (Supra, contra Julianum, lib. 3, nn. 28, 46, passim). Fatendum est certe, cum ejus familia necessitudinem Paulino episcopo Nolensi intercessisse longe arctissimam; quandoquidem hic se indignum minime putavit, nuptias illius pio epithalamio, quod inter ipsius opera hodieque legitur, celebrare. In hoc ille tum Julianum, quem puerum adhuc vocat, tum Jam uxorem ejus hortatur, dignam episcopali domo modestiam et in nuptiarum solemnitate, et in toto vitae curriculo conservent. quin etiam illis, uti virginitatem colant perpetuam, precatur. Poematis in libris quibusdam editis titulus est:

“Epithalamium in Julianum episcopi Memoris filium, et Jam clarissimam feminam uxorem ejus.”

Hinc Vignierius Juliani uxorem antiqua et consulari nobilitate splendidam fuisse contendit; atque ad eamdem Jam refert illud ex inedito quodam Fulgentii opere testimonium:

“Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit.”

Interfuit reapse nuptiis episcopus quidam nomine Aemilius: at eum Jae patrem, quod Vignierius primus asseruit, Paulinus non dicit exstitisse; atque hoc ipso quod non dicit, argumentum in contrariam partem suppeditat. Quin et saepius Julianum ejusque conjugem appellat

“Memoris natos,”

aut

“Memoris domum:”

unde haud inepte colligas, Aemilium, si quidem alterutrum cognatione attigerit, non nisi in remoto gradu attigisse. Observat Paulinus, Memorem functum esse officio suo erga Aemilium, dum illos eidem in manus tradidit, qui jugans capita amborum sub pace jugali manu sua obnupsit et oratione consecravit. Nos quidem fugit, idcircone hoc obsequium velit a Memore deferri oportuisse Aemilio, quod apud hunc nuptiae celebrarentur, an vero propter viri summam venerationem. Hunc enim Aemilium depingit tanquam Juliani et Jae atque ipsius Memoris patrem, ac virum cui propria virtus eximium cultum observantiamque pepererat. Inde est, quod eumdem illum Aemilium esse autument, qui cum aliis duobus ab Honorio et Occidentis episcopis ad Arcadium in Joannis Chrysostomi causa destinatus, confessoris titulum anno quadringentesimo sexto promeruit (Baronius, ad annos 405, 406); qui et a Metaphraste dicitur Beneventanus episcopus. Cur autem Paulinus in epithalamio ita cecinerit,

Surge, Memor, venerare patrem, complectere fratrem:
Uno utrumque tibi nomen in Aemilio est.
Junior et senior Memor est; etc.
Filius est, fraterque Memor: laetatur adesse
Communem sibimet pignoribusque patrem;

haud satis assequimur: nisi forte credendus sit Memor dignitate quidem senior et frater, quia episcopus: genere autem aut aetate filius ac junior, quia ab Aemilio genitus, vel eo saltem posterius natus. Nam quod scribit Joannes Garnerius, Aemilium tanquam Beneventanum antistitem Memoris fuisse metropolitanum (Super cap. 4 subnotationum Mercatoris in Jul.); contra Ughelli et Geographiae sacrae testimonio constat, metropoleos dignitatem tunc temporis penes Beneventum non fuisse. Nec etiam arbitramur defendi posse id quod idem, Aemilium jam vita functum poetica fictione, quae illi videtur admodum ingeniosa, induci asseverat (In Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano).

Jam vero cooptatum inter clericos Julianum, et ad Lectoris munus, priusquam conjugium iniret, adscitum esse, docet Paulinus istis in epithalamio versibus: