Clericus uxorem Christo comente Cecoram
Diligat, et pulchram lumine cordis amet:
Auxilioque viri divino munere factam
Lector coelesti discat ab historia.

Ab hoc Lectoris gradu ad altiorem promotus fuit, ac sive uxor naturae jam concessisset, sive uterque continentiam servarent, illum certum est officio diaconatus anno supra quadringentesimum octavo vel nono, quo patri ejus Augustinus scripsit, adolescentem adhuc functum fuisse. In illa centesima prima epistola sanctus Praesul singularem praebet sui in Julianum studii significationem; ejusque patrem rogat, ad se illum in aliquod tempus venire jubeat.

Denique idem Julianus in episcopalem ordinem evectus fuit. Nam licet Augustinus eum saepe saepius filium vocet, in eo tamen honorem agnoscit episcopatus, cum erumpit in illam exclamationem:

“O frontem qualiumcumque episcoporum”

(Supra, contra Julianum, lib. 4, n. 57)! Ac praeterea epistolam ad Thessalonicensem antistitem Juliani solius non esse, sed ipsi cum plurimis Pelagianis episcopis communem dicit (Supra, contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 1). Quin etiam ipse Julianus Turbantium episcopum, cui primum suum opus in Augustinum nuncupavit, fratrem nominat (Infra, Operis imperfect. lib. 1, cap. 1). Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum trigesimum nonum meminit episcopatus eidem Juliano, nec dubium quin propter haeresim, dudum erepti (Infra, Append. parte 2).

Ordinaverat eum Innocentius I, uti Mercator in Commonitorio contra Pelagianos scribit (Ibid). Cui vero Ecclesiae praefectus fuerit, dissensio erat aliquando inter eruditos, cum in Gennadii libro de Scriptoribus ecclesiasticis

“episcopus”

diceretur

“Capuanus;”

in Prosperi autem Chronico,

“Julianus Atellanensis;”

in epistola Petri diaconi ad Africanos episcopos in Sardinia exsules,

“Julianus Edanensis;”

in Gelasii papae decreto de scripturis apocryphis,

“Celanensis”

legeretur: quo etiam posteriore titulo a Beda, Praefatione libri primi in Cantica canticorum, donatur. Tametsi voces illae,

“Juliani Celanensis episcopi a Campania,”

quibus Beda utitur, absolute possint ita exponi, ut Julianum ortu quidem Celanensem, episcopali autem sede Campanum fuisse significent: quemadmodum cum eum Prosper Atellanensem, Petrus diaconus Edanensem, Gelasius Celanensem nominat, appellationes istas de natali ejus loco, perinde atque de episcopali, liceret interpretari: atque ita quominus sedisse eum Capuae crederemus, nihil vetaret; nisi observatum esset apud Gennadium in probatioribus manuscriptis, velut in eo quem in Appendice sequimur, antiquissimo exemplari Corbeiensi, nullum de Juliani episcopatu verbum reperiri. Sic porro etiam Prosperi editiones recentiores, pro Atellanensi, Eclanensem ex melioris notae manuscriptis substituunt. Quam quidem correctionem nihil moratus Petrus Franciscus Chiffletius, primam Prosperi lectionem alia potiorem esse, ac vere Julianum Atellae, quae in urbibus Campaniae olim celebrabatur, et e cujus ruinis Aversa postmodum inter Neapolim Capuamque excitata est, sedem tenuisse voluit (Chiffletius, in Paulino illust. parte 2, cap. 29). At controversiam decidit Marius Mercator Juliani aequalis et aemulus, ejusque gentilis, dum verbis conceptis ipsum alias episcopum Eclanensem, alias exepiscopum oppidi Eclanensis vocat (Infra, Append. parte 2): quo cum Mercatore Petrum diaconum, Gelasium, ac Bedam, una mutata vel transposita littera conciliare, non ita magni negotii fuerit.

Isthaec autem civitas quondam clara, nunc ruinis suis sepulta, antiquis Eculanum sive Eclanum dicta est. Posita erat in Hirpinis in ulteriori principatu, a Benevento quindecim millibus distans, versus Euro-notum. Sunt qui putent eamdem postea Quintodecimum appellatam, necnon nostra hac memoria ejus rudera quaedam ac parietinas prope Mirabellam conspici. Episcopalis sedes Eclano Frequentum, italice Frigento, seu Fricento, translata fuit. Frequentum vero nonis maiis anni supra millesimum quadringentesimi sexagesimi quinti aut sexti Abellinensi episcopatui conjunctum est. Regionem hanc tradunt quondam Apuliae limitibus comprehensam fuisse, at vero Campaniae accessisse jam inde ab Adriani temporibus (Noris, Historiae Pelag. lib. 1, cap. 18).

Parentibus demortuis (quod quonam anno contigerit, invenire nuspiam fuit), Julianus duarum sororum curam cum suscepisset, eo munere nec sibi nec illis honorifice perfunctus est.

“Novimus, novimus,”

ait Mercator,

“quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit, vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias”

(Infra, Append. parte 2). Nempe fidei corruptionem continuo morum, ut solet, in Juliano secuta corruptio est.

Quo ille tempore virus Pelagianae haereseos sugere coeperit, minime compertum. Beda doctum eum a Pelagio

“puerulum”

adhuc, et ab ipso

“quasi in caverna colubri regulum,”

cum anno Christi quadringentesimo decimo quinto dialogos suos adversus Pelagianos Hieronymus edebat, nutritum esse scribit (Ibid.). Sed haec Bedae verba si presse atque ad apices exposueris, plane falsa reperies: siquidem multo ante annum Christi quadringentesimum decimum quintum Julianus pueritiae annos excesserat; neque verisimile est, eum, nisi forte idem ipse sit qui Annianus pseudodiaconus Celedensis ab Hieronymo vocatur, tunc temporis in Palaestina, ubi Pelagius hoc anno degebat, exstitisse. At potuit mutua aliqua inter eos cognitio Romae nasci ante annum quadringentesimum octavum, aut quadringentesimum decimum, quo anno exivit ex Urbe Pelagius. Atque idem ipse Julianus forte non immerito censebitur ex illis fuisse, de quibus anno Christi quadringentesimo decimo septimo, statim ab Innocentii papae obitu, Augustinus ad Paulinum scripsit; quique dicebant citius se defecturos a Pelagio, quam originale peccatum agnituros: quanquam ex civitate Nolensi esse hos Augustino nuntiatum esset (Epist. 186, n. 29). Dicit alio loco sanctus Doctor Julianum, si Romanae Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium audire voluisset, jam tunc periculosam juventutem suam Pelagianis laqueis expediturum fuisse (Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13). Eum, quoad memoratus pontifex vixit, catholicam sententiam retinuisse testatur Mercator: quae res eo commode potest referri, quod idem auctor eodem loco dicit, Julianum a communione Innocentii, ne damnatis quidem Pelagio et Coelestio recessisse, sed ipsi eorum damnatori usque ad ejus mortem communicasse (Infra, Append. parte 2). Sed eum tamen superstite adhuc Innocentio haeresim amplexum esse, liquido declarat Augustinus illis ipsis verbis:

“Jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses”

(Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13). Narrant ipsius quemdam paralogismum, quo Romae cum praecipuis factionis ducibus agens, a rudioribus conabatur extorquere, ut originis culpam merum commentum esse faterentur (Infra, Append. parte 2); quod, Joannis Garnerii judicio, in annum quadringentesimum decimum septimum quadrare potest (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano). Si definitiones illas, quas libro de Perfectione justitiae hominis refellit Augustinus, eidem nos, uti Garnerius censet, tribuere oporteat; dubium non erit quin jam inde ab anno quadringentesimo decimo quinto perfectus fuerit Pelagianus. Illud in confesso est, damnatis a Zosimo papa anno quadringentesimo decimo octavo Pelagianis, eumdem Julianum subscribere pontificiam sententiam noluisse, atque ob eam rem ab illo dignitate spoliatum fuisse, et ex Italia ejectum (Infra, Append. parte 2). Huic ipsi pontifici binas super quaestionibus de gratia epistolas dedisse eum reperimus (Infra, Operis imperf. lib. 1, cap. 18).

Hieronymus Vignierius primis temporibus haereseos Juliani assignat id quod habet Gennadius, illum per famem atque egestatem publicam pauperibus dilargitum esse suas facultates, et hacce charitatis specie quam plurimos ad suam haeresim, maxime ex genere eorum qui pietati addictiores videbantur, adjunxisse (Infra, Append. parte 2). Qua de re id nobis unum observare licet, in postremo suo opere affirmare Augustinum, illum a miseris quos deceperat, otiosum ali (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51); nec posse ipsum scribendis ac dictandis libris vacare, si nolint homines ei victum subministrare sumptusque congruentes (Ibid., lib. 3, capp. 1, 44): quod quidem eum tunc nullo proventu suo vel fructibus vixisse, satis designat; non tamen inde quisquam colligat, Augustino exploratum fuisse, illum impendisse omnia, quo penuriam alienam levaret.

Anno, ut quidem videtur, quadringentesimo decimo nono, is una cum aliis ejusdem sectae episcopis ad Rufum Thessalonicensem antistitem scripsit; necnon Romam ad amicos, ut in errore illos confirmaret, litteras misit: sub quod etiam tempus priorem Augustini librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor voluminibus refellere conatus est.

Cum postea solum vertere esset coactus, maria et terras cum erroris sui sociis et collegis peragravit; Orientem, id est, Asiam minorem lustravit; et tandem in Cilicia apud Theodorum Mopsuestenum quem Pelagianae haeresis aeque parentem ac Nestorianae faciunt, quiete nonnulla potitus est. Illic alios octo libros in Augustinum condidit. Sed neque dubitaverimus quin ipsi Theodoro, ut adversus originalis peccati assertores quinque suos libros emitteret, auctor fuerit. Verumtamen e Cilicia vixdum excesserat, cum ei Theodorus ille in provinciali synodo anathematis notam inussit (Infra, Append. parte 2). Italiam anno quadringentesimo vigesimo primo quo Alypius episcopus sex Augustini libros adversus eumdem illuc detulit, jam reliquerat: quandoquidem, cum octo suos in sanctum Doctorem edidit, omnino de isthoc illius opere nihil audierat (Infra, Operis imperf. lib. 4, cap. 38).

Ejus mentionem ex quo migravit e Cilicia in annum usque quadringentesimum vigesimum octavum nusquam reperimus. At ponitur Julianus veluti dux ac primipilus eorum episcoporum, qui ob negatum originale peccatum officio abdicati, Nestorii praesidium circiter ipsum annum quadringentesimum vigesimum octavum implorarunt. Hinc Mercator, Praefatione ad Nestorii adversus Pelagianam haeresim sermones:

“Contra Pelagii,”

ait,

“seu Coelestii pravam et impiam definitionem quamvis recte sentiret et doceret”

Nestorius;

“Julianum tamen exepiscopum Eclanensem, cum participibus suis, cujus haeresis signiferum et antesignanum, olim ab apostolica sententia exauctoratum atque depositum, in amicitiam interim censuit suscipiendum, spem ei absolutionis promittens: ipsum quoque Coelestium litteris suis, quarum exempla subdidimus, consolatus est. Quod utrum malitia an vecordia fecerit, non facile nosci potest: ut contra quorum distortas sententias, praeter propriam impietatem quae illum ad damnationem usque perduxit, rectissime sentiebat et docebat, eos et amicos haberet, et spe vanae promissionis fovendos et lactandos putaret; quique cum patrono memorato in Ephesiensi concilio a ducentis septuaginta et quatuor episcopis iterum iterumque damnati sunt.”

Caeterum iidem haeretici per Nestorium consequi nequaquam valuere, ut ne Constantinopoli praecepto imperatoris Theodosii, unde Julianus etiam prius Coelestio ejectus est, pellerentur. Idem Julianus non solum in utraque Nestorii ad Coelestinum epistola Pelagianis aliis episcopis de Occidente ejectis praemittitur, sed similiter post Pelagium et Coelestium primus nominatur inter insignes illos Pelagianos, quorum damnatio anno quadringentesimo trigesimo primo in Ephesina synodo lecta est et confirmata (Infra, Append. parte 2).

Haud multo post, sub pontificatu Sixti III, et anno, si Prosperi Chronico debeatur fides, quadringentesimo trigesimo nono, Ecclesiae variis artibus imponere, atque in ejus communionem falsa specie emendationis irrepere est molitus, ut episcopalem dignitatem, qua se tamdiu exutum dolebat, reciperet. Sed Romanus pontifex, Leonis diaconi (illius haud dubie qui eidem in apostolica Sede successit) hortatu roboratus, vigilantia sua istius fraudes retexit, eis fortiter occurrit, nefariis ejus consiliis aditus omnes interclusit, rejectaque fallaci bestia universos catholicae communionis exhilaravit (Ibid.). Affirmat Hieronymus Vignierius, sibi argumenta esse, quibus persuadeatur Julianum ex Italia rursus fugere a Sixto papa coactum, in Lerinensem insulam venisse, ubi cum per aliquot menses moraretur, a Fausto, Regiorum postea episcopo, exceptus, eidem haeresis suae virus propinavit: Quod, ait Vignierius, suo loco dicemus, si Deus vires et annos suffecerit, idque caeteris probationibus tam ex Fulgentio, quam ex aliis, pluraque id generis quae multos latent, asseremus (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum). Ad haec Vignierii verba Joannes Garnerius; Intelligit autem, inquit, vir eruditus nomine Fulgentii, libros quos sanctus ille episcopus adversus Faustum scripsit, quosque apud se habuit in manuscripto codice idem Vignierius, cum viveret (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano).

Sixto vita functo illum rediisse in Italiam, unde iterum a Leone papa pulsus fuerit, hinc licet conjicere, quod ejusdem temporis auctor in libro de Promissionibus et Praedictionibus Dei, parte quarta, capite sexto, Pelagianos et maxime Julianum a beato pontifice contritos fuisse prodat. Addit Vignierius hunc ipsum infelicem haereticum, post longas hac illac errationes, ob quas eum Fulgentius, ut dicit, alterum Cain, hoc est profugum et omni loco extorrem, appellat, ultimi demum perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse, ubi suae sectae homines docebat litteras, factus ex episcopo ludimagister. Hanc illi occupationem, quasi omnium maxime congruentem et ejus in hasce disciplinas studio, et vanae gloriae quam ex earum cognitione captabat, ante multos annos destinaverat Augustinus (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51).

Huc adjicit Vignierius, postquam is ibidem vivere desiisset, Pelagianos tumulo ejus hoc elogium scripsisse: Heic in pace quiescit Julianus episcopus catholicus. Quod epitaphium cum nono saeculo etiam tum legeretur, quidam Semipelagianorum dogmatum fautores illius memoriam restituere conati sunt. At demonstrarunt eruditi antistites Catholicorum nomen nunquam non usurpasse Pelagianos; ac proinde nihil prohibere hujusmodi titulum, quominus ille in haeresi sua mortuus habeatur. Obiit, ut scribit Gennadius, imperante Valentiniano III, Constantii filio, et sic ante annum Christi quadringentesimum quinquagesimum quintum (Infra, Append. parte 2). Attamen usque ad aetatem Fulgentii (juxta Petrum Franciscum Chiffletium, anno quadringentesimo sexagesimo septimo nati, et anno quingentesimo septimo in episcopum consecrati [Chiffletius, Not. in Fulgentii Vitam, pag. 355]) vitam produxisse contendit Vignierius.

Gelasio Sedem apostolicam tenente, Joannes Alexandrinus patriarcha, ut a Photio notatur (Infra, Append. parte 2), anathema Coelestio ac Juliano pronuntiavit: idemque fecit in sua ad Fulgentium et alios ex Africa episcopos exsules epistola Petrus diaconus.

Quod ad Juliani scripta spectat, quanquam eum dicat Gennadius, priusquam impietatem Pelagii in se aperiret, clarum in doctoribus Ecclesiae fuisse (Infra, Append. parte 2); attamen quod per id temporis in lucem ediderit, nihil hactenus repertum est. Sed ex quo hanc haeresim palam profiteri coepit, alios scriptis suis in ejus laqueos inducere nunquam destitit. Ea de causa Zosimo papae duas epistolas anno quadringentesimo decimo octavo direxit. Deinde cum Augustinus librum de Nuptiis et Concupiscentia primum ad Valerium comitem scripsisset, idem Julianus quatuor libros, quibus illum unicum refutaret, ad Turbantium episcopum edidit. Porro, cum excerpta ex hoc Juliani opere tradita essent Valerio, hic Augustino perferenda illa curavit, quibus sanctus Doctor statim respondit edito altero ejusdem tituli, quo superior, id est, de Nuptiis et Concupiscentia libro secundo: et eodem tempore composuit quatuor suos libros ad Bonifacium, ut duas Epistolas Pelagianorum, quas idem ipse, ut videtur, Julianus continuo post emissam primam ad opus de Nuptiis et Concupiscentia responsionem scripserat, retunderet: tandemque accepta illa prima Juliani responsione quae libris quatuor constabat, eam ingenti opere, quod in sex libros partitus est, revicit. Interea vero cum secundus liber de Nuptiis et Concupiscentia incidisset in manus Juliani, hic libros octo adversus unum istum in aciem, ut sic dicamus, eduxit, quos Augustinus ultimo suo opere, de quo mox dicturi sumus, profligavit. Vignierius Fulgentii ex inedito quodam opere profert hanc in rem verba illa: Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit. Seniorem Augustinum, ut clarior fieret, juvenili calore aggressus, sed repressus, tantam sibi conciliavit per orbem terrarum invidiam, quantam sibi apud omnes statuerat facere claritatem; et quod in occasionem gloriolae arripuerat, subsannante Domino versum est in opprobrium (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum).

Praeterea libris istius haeretici annumerat Beda Commentarium quoddam in Cantica, cui tractatus praemittebatur, ideo inscriptus de Amore, quia amoris sacri ac profani in eo discrimen aperire destinaverat. Sed eum, dum illud argumenti tractare se velle simulabat, firmandae suae haeresi laborasse asseverat Beda: qui et varios locos tum ex hoc tractatu, tum ex reliquo Commentario refert et refellit; simulque monet, haec nonnisi magna adhibita cautione legenda esse, aut potius omnino non legenda. Meminit praeterea cujusdam Commentationis, qua ille de Bono constantiae disputabat (Infra, Append. parte 2). Nam epistolam ad Demetriadem, quam eidem ille adjudicat, ipsius esse Pelagii in confesso est.

Julianum quoque tradit Marius Mercator (In subnot. cap. 6), pluribus id libris defendisse, quod Pelagius dogmatizabat, hominem, si vellet, sine peccato esse posse. Qua tamen de re Julianus in suis libris, qui quidem exstent, rarius loquitur. Et hinc auguratur Joannes Garnerius alios illum forsitan edidisse: quo etiam argumento adducitur ut definitiones illas, quas in libro de Perfectione justitiae hominis confutat Augustinus, eidem adscribendas putet. Verumtamen Pelagianum hocce placitum eo solo nititur fundamento, quod ille haereticus naturam etiamnum aeque validam atque sanam esse in omnibus hominibus, atque in Adam fuit, contendebat: in quo propugnando perpetuus est Julianus.

Huic insuper Garnerius (In Mercat. dissert. 5, et in append. ad dissert. 6, cap. 4) tribuit latinam, quam Jacobus Sirmondus ex antiquis codicibus eruit, interpretationem libelli fidei, a Rufino Palestinae provinciae presbytero graece scripti. Alium itidem fidei libellum (Infra, Append. parte 2) latine compositum, et ad apostolicam Sedem directum nomine episcoporum aliquot heterodoxorum, qui Pelagii ac Coelestii damnationem subscribere detrectantes provocant ad plenariam synodum, eidem auctori Juliano, haud levibus impulsus rationibus, assignat. Ejus denique stilum non minus referunt homiliae Joannis Chrysostomi quaedam e graeco in latinum interprete Anniano translatae. Enimvero non solum pronum fuit amanuensibus in auctoris nomine labi, ut corrupta per eos syllaba prima prodiret ex Juliano Annianus: sed etiam Juliani ingenium in praemissis ad easdem homilias epistolis nuncupatoriis, sententias et proprias ipsius dictiones inesse observamus (Infra, Append. parte 2, de Anniano pseudodiacono Celedensi). Ad haec, sicut Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano dicebat, Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret (Ibid.): sic Augustinus in subsequenti opere aliquoties objectat Juliano, pasci ipsum a deceptis miseris, ut libris pro Pelagiana haeresi scribendis vacet (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51, et lib. 3, capp. 1, 44).