DE SUBSEQUENTE OPERE.

Jam ante notavimus, emissis a Juliano pro responsione ad primum librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor libris, quaedam ex horum primo excerpta sanctum Doctorem secundo suo de Nuptiis et Concupiscentia refutasse, ac postea simul quatuor eosdem libros dissipasse pleniori opere sex librorum contra Julianum. Alypius secundum illum de Nuptiis et Concupiscentia librum, circiter annum Christi quadringentesimum vigesimum primum, secum in Italiam detulit (Ibid. lib. 1, cap. 7). Hunc secundum librum statim adortus est Julianus altera responsione, cum sex libros, quibus prima sua responsio dissipata fuerat ab Augustino, nondum vidisset, neque quidquam de iis vel auditione accepisset: quandoquidem utrum a sancto Doctore prima ista responsio lecta esset, adhuc ignorabat (Ibid. lib. 4, cap. 38). Neque vero mirum esse debet, hoc ita habere; namque erat Julianus in Cilicia, quo tempore alteram suam responsionem in Augustinum molitus est. Quanquam Mercator id sibi videtur persuasisse, in hac responsione dissimulanter agere Julianum, ut memoratos sex Augustini libros ignorare se fingat (Infra, Append. parte 2).

Hac ergo posteriori responsione Julianus octo libros uni Augustini libro, quem nec totum insectabatur (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 127, et lib. 3 cap. 143), opposuit, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis qui rebus inhaerentes superflua verba contemnunt (Ibid., lib. 3, cap. 20). Sex primos ex istis octo libris in Augustiniana refutatione reperies: in quibus Catholicos vix unquam aliter nominat, quam Traducianos ac Manichaeos; maxime vero sanctum Antistitem his ubique vexat conviciis, quem illic quoque tractatorem Poenum (Ibid., lib. 1, cap. 7), hominem omnium amentissimum (Ibid., lib. 2, cap. 28) et bardissimum (Ibid., lib. 3, cap. 145) vocitat; sicut et Alypium vernulam peccatorum ejus (Ibid., lib. 1, cap. 7). Sed haereticorum contumeliae fidei defensoribus laudi vertuntur. Dicavit hanc alteram responsionem suam Floro cuidam, inter Pelagianae factionis episcopos celebri, et cujus etiam narratur insignis impostura, ob quam sub Leonis pontificatu ex Italia pulsus fuit (Prosper, de Promiss. et Praed. parte 4, cap. 6).

Quanquam videatur haec secunda Juliani responsio anno, ut ante dicebamus, quadringentesimo vigesimo primo, vel non multo post composita; nondum tamen in manus venerat Augustini, neque cum librum de Correptione et Gratia scripsit (Confer. lib. de Correptione et Gratia, cap. 11, cum lib. 4 Operis imperf. cap. 84), neque cum Retractationum secundum absolvit, quo nimirum in libro, capite sexagesimo septimo, testatur haud scire an in posterum aliam ullam commentationem esset aggressurus: quin etiam tertium jam Retractationum librum moliebatur, cum illam necdum viderat. Verum Alypius sub id temporis tertio Romam profectus, eam sua diligentia transcriptam ei deferendam curavit (Epist. 224). Primum quidem nonnisi quinque priores libros, ne opportunitatem amitteret, ad illum misit; pollicens alios tres, ubi primum exscripti forent, secuturos; rogansque interim ne refutationem aggredi procrastinaretur. Tunc vero temporis Augustinus revocandis ad examen epistolis ac sermonibus suis operam dabat, eamque censuram ducebat gravioris necessitatis, quam ut omittenda videretur. Ad haec, ineptiae tam absurdae in hac nova Juliani responsione occurrebant, ut pigeret puderetque sanctum Doctorem ad eas respondere. Verumtamen ne imperitioribus, a quibus forte lecta esset Juliani responsio, non autem illius deprehensa infirmitas, deesse videretur, confutationem hanc suscipere coactus fuit. Porro eum in modum Juliano respondet, ut primo haeretici illius verba exhibeat, tum ad ea responsionem suam, servato eodem numero seu distinctione librorum: ita singuli sex hujus operis libri singulos sex libros Juliani, ex octo videlicet ad Florum scriptis primos, cum Augustini ad loca singula responsis ob oculos ponunt.

Huic operi ad extremum usque vitae spiritum incubuit Augustinus, cui etiam a Vandalis intra Hipponis moenia circumseptus institisse dicitur a Prospero, in Chronico, ad annum quadringentesimum trigesimum. Augustinus, ait, episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianae gratiae perseverans. Sed idem opus morte occupatus imperfectum relinquere coactus est, quemadmodum Indicis sui capite quarto tradit Possidius in haec verba: Contra secundam Juliani responsionem imperfectum Opus. Vignierius tamen perfectum id nuncupat, seque teste asserit vocem imperfectum in variis Possidii manuscriptis non inveniri. Hanc autem nos in omnibus, quotquot inspeximus, exemplaribus reperimus. Addit ille, ut opinionem suam tueatur, sexto libro post Juliani verba clausulam apponi, Explicit liber Juliani. Atqui eamdem libro primo appositam a librariis, ibique in Marianensi manuscripto codice nobis visam, suo loco admonemus. Quam huc praeterea conjecturam suam injicit Vignierius, Augustinum fortasse libro suo sexto septimum etiam et octavum Juliani compendio retulisse, superfluum est in ea immorari; cum sextus iste liber nec sit caeteris longior, nec aliquid prae se ferat, quod operis absoluti argumentum esse valeat. Itaque ubi dicit Mercator, Augustinum octo posteriores Juliani libros singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis evertisse (Infra, Append. parte 2); haud aliud indicat, quam illius postremum opus libros octo continens ea ratione esse ab Augustino eversum, ut singulae responsiones singulis capitulis librorum qui refutantur, subjectae sint. Quo nimirum loco ad ipsa praefationis Augustinianae verba Mercator alludit. Utut est, cum antea duo tantum priores libri haberentur, a Claudio Menardo, Andium propraetore, ex Gallicano codice manuscripto publicati, non injuria contendit Vignierius, postquam reliquos ipse quatuor libros ex Claraevallensi exemplari supplevit, esse jam perfectum hoc opus, quia revera ultra eos sex libros in hoc opere non perrexit Augustinus.

Agatho pontifex Romanus ex libro hujus operis quinto varios in epistola ad Imperatores adducit locos, qui apud sextam synodum, act. 10, ad latinum ejusdem operis codicem in Constantinopolitana bibliotheca tunc asservatum exacti atque examinati sunt (Vide Noris, append. ad Historiam Pelag. pag. 174). Citatur idem opus a Maximo Aquileiensi in Lateranensi synodo, anno sexcentesimo quadragesimo nono celebrata. Ex iisdem libris testimonia protulerat Prosper in libro Sententiarum, et Beda super Paulum, non modo ille vulgatus, quem Florum esse constat; sed verus etiam et hactenus ineditus, quem in membranis habemus. Lupus quoque Ferrariensis et Servatus Lupus eos libros laudant in suis opusculis.

Librorum autem argumenta haec sunt. In primo, refellitur Juliani liber ad Florum primus. Calumniae quas ille ibi Augustino fideique catholicae peccatum originale confitenti, ex triplici praesertim capite instruebat, revincuntur. Propugnantur tentata ab eodem loca ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia et ex libro primo contra Duas Epistolas Pelagianorum. Scripturarum etiam pro gratia quaedam, quas secundum Pelagianum dogma exponebat, auctoritates vindicantur.

In secundo, excutitur liber Juliani secundus, de his agens verbis Apostoli ad Romanos, capite quinto, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, etc., ostenditurque Julianum, repudiato catholico sensu (secundum quem Augustinus, libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite vigesimo septimo, ea verba de Adae peccato generatione in omnes ipsius posteros transmisso exposuit), frustra laborare ut secundum Pelagianam haeresim de exemplo peccati, non in omnes posteros, sed in peccantes tantummodo imitatione transeuntis intelligantnr.

In tertio, monstratur Julianum Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo quarto, et libri Regum quarti capite decimo quarto, et Ezechielis capite decimo octavo, perverse abuti, ut suadere conetur, peccata parentum filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum contendere, ut ab eo sese explicet loco Epistolae ad Hebraeos, capite undecimo, per quem evertenda foret responsio, qua in superiore suo libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo, ad Romanos, capite quinto, dictum esse, unum, per quem transivit peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritatur: quique insuper cum illius dictis haereticam quamdam Manichaei epistolam comparans, non alia quam quae apud Manichaeum leguntur, argumentorum vice objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichaeo naturam humanam malam pronuntiari calumniatur.

In quarto, pergit Augustinus refellere adversarium suo quarto libro disputantem in ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quae a capite quarto ad undecimum comprehenduntur. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit ex Joannis Epistola prima, capite secundo, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est. . . . quae non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen poenam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, hic vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpae nasci obnoxios, non per propriae voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locum vero a se ex Sapientiae libro, capite duodecimo, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostrae originis vitium demonstretur.

In quinto, confirmat Augustinus et ab adversarii calumniis vindicat ea quae in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duodecimo et aliquot sequentibus scripsit, in primis videlicet, quod eam commotionem pudendam membrorum non haberet natura sana, quam habet natura vitiata; ac per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi capitibus 14, 20 et 26 conquestus est, Julianum apostolicis duobus testimoniis, I Cor. XV et Rom. I, sententiaque evangelica Matth. VII, 17, seu XII, 33, perperam abusum esse. Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum quanquam bonum, de nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit malos.

In sexto, ostendit Julianum libro suo sexto frustra pugnare contra id quod in secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, Adae scilicet peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut facta sit non solum peccatrix, sed etiam gignens deinceps peccatores. Liberi arbitrii vires, quibus integris poterat homo, et recte agere cum vellet, et non peccare si nollet, peccando eum perdidisse docet. Illam autem improbat definitionem libertatis, quae passim objectari ab adversario solet, puta,

“Possibilitas peccandi et non peccandi,”

etc. Dolores parientium, spinas, labores, sudores, caeterasque mortalium aerumnas probat poenas esse peccati: sed ipsam in primis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret non moreretur. Extrema parte libri, expositionem in illud Apostoli I Cor. XV, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum ferme librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichaeam haeresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa haeresi, sed etiam haeresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.