|
Respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus
ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum
omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam
mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum,
et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum
remissius agere quod agebam, ut operi utrique non deessem, uni
diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc
atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem
plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis
me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo,
partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo
volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum
numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi.
Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci
homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil
inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare coeperunt;
quorum nunc quarto respondere coepi. Quando vero id explicavero,
quintoque respondero si tres non supervenerint, dispono, si Deus
voluerit, et quae poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc
scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et
diurnis temporibus in singula distributis.
|
|