|
Adversus haereticos Pelagianos, qui dicunt Adam, etiamsi non
pecasset, fuisse corpore moriturum, nec in illo humanum genus esse
vitiatum (unde sequitur eos, ut mortes, et mortiferos morbos, et
omnia mala quae videmus et parvulos perpeti, etiam in paradiso futura
fuisse contendant, etiamsi nemo peccasset), scripsi librum ad comitem
Valerium, cujus libri titulus est, de Nuptiis et Concupiscentia:
eo quod ad illum pervenisse cognoveram dicere Pelagianos, damnatores
nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a
concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis,
quali potui disputatione, discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir
illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere
Juliani haeretici Pelagiani (in quo opere libris quatuor respondisse
sibi visus est illi uni meo, quem de Nuptiis et Concupiscentia me
scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit,
ex primo Juliani libro decerpendas curavit : quibus ut quantocius
responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem
titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios
octo nimia loquacitate conscripsit. His nunc respondeo, ejus verba
proponens, eisdemque subjungens responsionem meam ad loca singula,
sicut refutatio eorum visa est esse reddenda: cum jam priores quatuor
ejus libros, posteaquam in manus meas venerunt, sex libris satis
aperteque refellerim.
|
|