LIBER PRIMUS


CONSPECTUS

Libro Juliani ad Florum primo respondetur. Quo primo libro Julianus, Augustino, fideique catholicae qua peccatum originale confitemur, calumnias instruit ex triplici praesertim capite, contendens: Primum, siquidem justus est Deus, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari. Deinde, cum peccatum nihil aliud sit quam mala voluntas, cui esset liberum ab eo quod prave appetiit abstinere; non ergo in nascentibus esse peccatum, in quibus voluntatis usus non possit inveniri. Tertium, libertatem arbitrii, quae homini concessa est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistere; itaque liberum arbitrium negari ab his qui dicunt peccata esse naturalia. Quaedam vero inter haec, tum ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, tum ex capite secundo libri primi contra Duas Epistolas Pelagianorum, maledico dente carpere; auctoritates etiam, quae in defensione gratiae Dei nos a servitute et a damnatione liberantis citantur, scilicet Evangelii Joannis VIII, et Apostoli ad Romanos VI, VII, IX, et secundae epistolae ad Timotheum II, secundum Pelagianum dogma interpretari molitur.