|
JUL. Primus igitur ejus liber, qui ante hunc solus est
editus, novos nos esse haereticos criminatur (De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 1): quia repugnemus opinioni, quae
dealbati instar sepulcri, quod secundum Evangelii sententiam, mundo
extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum
(Matth. XXIII, 27), sub laude Baptismatis eructat
Manichaeorum sordes ac naturale peccatum, ut Ecclesiae catholicae
pura hactenus Sacramenta contaminet.
AUG. Novos haereticos vos antiqua catholica fides, quam modo
oppugnare coepistis, a praeclarissimis, qui fuerunt ante nos,
doctoribus praedicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est
conviciis potius quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam
in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque
praedicatissimos Ecclesiae doctores, fronte impudentissima et lingua
procacissima jacularis.
|
|