CAPUT XCIX

JUL. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.

AUG. Tu nega dixisse Apostolum, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae. Aut si hoc ab eo dictum esse non negas, non eum recte dixisse redargue. Si autem non audes, nega, si potes, eos quibus hoc dicit, habuisse in malis liberam voluntatem, quando fuerunt liberi justitiae: aut habuisse liberam in bonis, quando fuerunt servi peccati: et ab hac servitute eos aude dicere per se ipsos, non per Dei gratiam liberatos, quibus dicitur, Nunc autem liberati a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 20, 22). Si autem dicis, a reatu praeteritorum malorum, non a dominatu peccati, quo quisque justus esse non sinitur, eos fuisse Dei gratia liberatos; ut autem eis non dominaretur peccatum, ipsos facere potuisse si vellent, neque ad hoc indiguisse gratia Salvatoris: ubi ponis eum qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Id. VII, 19)? Si enim sub lege, non sub gratia constitutus haec loquitur: istum nega sub gravi necessitatis pondere ingemere; hunc ad bene vivendum et ad recte agendum per voluntatis arbitrium assere liberum, clamantem tibi, Mentiris, aut falleris; non quod volo, age. Si autem, sicut melius sensit Ambrosius, hoc etiam de se ipso dicit Apostolus; nec justorum est in hac vita ad perficiendum bonum tanta libertas propriae voluntatis, quanta erit in illa vita, ubi non dicetur, Non quod volo, ago.