CAPUT C

JUL. Ut possessione aeternitatis amissa (quam quidem nunquam eam per exortum sui constat habuisse), voluntas appetendae jugiter pravitatis incumberet. Et adjungis,

“Voluntas quae libera est in malis, libera in bonis non est:”

non minore plane stultitiae professione, quam profanitatis, liberum vocas, quod dicis nisi unum velle non posse.

AUG. Si liberum non est, nisi quod duo potest velle, id est, et bonum et malum; liber Deus non est, qui malum non potest velle, de quo etiam ipse dixisti, verumque dixisti,

“Deus esse nisi justus non potest”

(Supra, cap. 23). Siccine Deum laudas, ut ei auferas libertatem? an potius intelligere debes esse quamdam beatam necessitatem, qua Deus injustus non potest esse?